Text List

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 1, Q. 1, Praeambulum

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 1, Q. 1, Praeambulum

Completo tractatu de spirituali natura angelica, cum adiutorio Dei sequitur tractatus de substantia corporali; qui tractatus dividitur per creationem rerum corporalium, distinctionem, ornatum, multiplicationem.

Circa vero creationem quaedam consideranda sunt in communi, quaedam in particulari. Circa considerationem in communi: Primo, quaeritur utrum res corporales dicantur creari ratione materiae cum forma aut ratione materiae informis — dico autem informem duobus modis: vel quia non habet formam vel quia habet in confusione quae dicitur chaos — si vero ratione materiae informis, quo illorum duorum modorum; deinde, si est ratione materiae informis altero duorum modorum, utrum eadem sit materia informis caeli et terrae aut differenter designetur; tertio, quaeritur si res corporales sint simul creatae aut non simul; quarto, utrum creatio fiat in die aut ante omnem diem.

PrevBack to TopNext