Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 1, Q. 2, C. 4
Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 1, Q. 2, C. 4
QUID EST DICTU TENEBRAE ERANT SUPER FACIEM ABYSSI
1. Tenebra enim dicitur privatio luminis; privatio autem sequitur habitum ; lumen autem non praecessit; ergo non erant tenebrae.
Respondeo: 1. Ad primum! quod tenebra antecedenter non dicit privationem luminis ordine naturali consequentis, sed negationem eius quod nondum factum est et est fiendum. Unde non est necesse prius fuisse lumen.
2. Ad secundum vero dicendum quod tenebra non dicitur creari vel fieri a Deo, quia ex privatione luminis consequitur; nec est aliquid simpliciter, sed detectus eius quod a Deo conditum est. Et hoc habetur per hoc quod dicit Augustinus, in libro Contra epistolam fundamenti: "Silentium enim non est aliquid, sed detectus soni ettenebra similiter; hicautem nihil aliud dicitur nisiquia nondum erat lumen". Hugo autem vult distinguere inter terram et abyssum et quod dicitur: "Terra eratinanis et vacua, et tenebrae erant" etc., ut quia "duo proposuerat supra, caelum scilicetet terram, modo alia subiungitduo, ut abyssus ad terram, tenebrae vero ad caelum referantur". Sed hoc non video expositionibus Sanctorum convenire.
On this page