Text List

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 1, Q. 2, C. 5

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 1, Q. 2, C. 5

QUID SIT DICTU SPIRITUS DOMINI FEREBATUR SUPER AQUAS

Deinde quaeritur ratione eius quod dicitur: "Spiritus Domini ferebatur super aquas".

Potest enim quaeri quid nomine aquarum designetur et qualiter "spiritus Domini super eas ferebatur" et quare potius "super aquas" in hac ratione quam super terram.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod nomine aquarum notatur materia receptibilis debitae formae et localitatis ei respondentis, Spiritus autem Domini magis dicitur terri "super aquas", quia bonitas Dei, quae appropriatur Spiritui Sancto, est principium huius terminationis per formam distinctam et locum determinatum.

Sed si quaeratur quare "super aquas" potius dicitur ferri quam esse in aquis, cum Spiritus Dei sit ubique: respondeo quod loquitur de Spiritu Domini, qui superior est natura et in ratione agentis, et sic agitur de illo, licet in ratione quadam dicatur continere partes invicem quasi esset intra.

PrevBack to TopNext