Text List

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 1, Praeambulum

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 1, Praeambulum

Habita consideratione de rebus corporalibus quantum ad creationem, consequenter dicendum est de rebus corporalibus, quantum ad distinctionem vel ornatum sive factionem, quod generale est ad utrumque. Et primo quaedam consideranda sunt in communi, deinde secundum distinctionem dierum in iis quae pertinent ad distinctionem vel ornatum rerum specialiter. Consideranda autem in communi sunt haec: Primo, utrum omnia facta essent in illo tempore in materia vel non; secundo, si facta sunt in materia tunc, utrum in genere vel in specie sint omnia facta tunc vel non vel quaedam sic et quaedam non; tertio, si naturalia facta sunt in genere et in specie vel non; quarto, si simul facta sunt vel non simul; quinto, si non simul, sed in diebus differentibus, secundum quid fiebat tunc dies et quare tot.

PrevBack to TopNext