Text List

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 1, C. 1

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 1, C. 1

UTRUM TUNC OMNIA CORPORALIA FACTA SINT SIMUL RATIONE MATERIAE VEL NON.

Ad primum sic: a. Omnia creata sunt simul et hoc simul est ratione materiae; creare autem est facere sub communi ratione; ergo omnia facta sunt simul.

b. Ad idem facit quod dicit Augustinus, Cantra Manichaeos, introducens auctoritatem de libro Sapientiae: "Qu. fecisti mundum de materia invisa", ubi nos habemus: "Qui creavit orbem terrarum de materia invisa" ; ergo sicut dicuntur simul creata in materia, sic dicentur omnia facta tunc ratione materiae.

Contra: 1. Scriptura libri Geneseos et Psalmorum distinguit inter creare et facere. Psalm.: "Dixit et facta sunt, mandavit et creata sunt", ut creatio respiciat ad exitum de non-esse in esse, factio autem respiciat ad formam in materia; non autem omnia tunc facta sunt in propria-materia et forma; ergo non omnia tunc dicuntur esse facta.

2. Praeterea, res mirabiles non tunc factae sunt in sua forma, ut incarnatio non tunc facta fuit in sua forma, licet esset humana natura, et ita de aliis mirabilibus et artificialibus; ergo non omnia tunc erant facta.

[Solutio]: 1. Ad quod videtur dicendum quod, sive factum dicatur communiter ad creatum sive proprie, sicut distinguitur in libro Geneseos, omnia dicuntur tacta simul ratione materiae; et quia materia non fuit denudata sive nuda a forma aliqua, dicuntur omnia esse facta, sed non in propria forma neque in numero, sed in aliqua forma, quae ratione materiae suae et ratione sui habuit possibilitatem obedientiae ad omne quod voluit Deus facere de illa creatura. Unde Augustinus, post quaestionem motam super Genesim, dicit: "Restat quod ad utrumque habiles sunt creatae[sive] ad istum modum quo usitatissime temporalia transcurrunt sive ad illum quo rara etmirabilia fiunt, sicut placuit Deo facere", Factae ergo sunt res in materia et in aliqua forma, de qua possit Deus facere illud quod ei placuerit.

2. Ad hoc autem quod dicitur de incarnatione, dicendum quod humana natura tunc facta est, quae habuit possibilitatem obedientiae, ut in individuo, in quo placuit Deo, uniretur vel uniri posset divinae naturae; non est autem aliqua causa in creatura ut fiat, sed in Deo, cui nihil est impossibile. De artificialibus autem dicendum quod ipsa tunc facta sunt in materia, quae tunc nuda fuit a forma.

PrevBack to TopNext