Text List

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 1, C. 2 UTRUM TUNC OMNIA CORPORALIA FACTA SINT IN GENERE VEL IN SPECIE

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 1, C. 2

UTRUM TUNC OMNIA CORPORALIA FACTA SINT IN GENERE VEL IN SPECIE

Deinde supposito quod omnia corporalia facta fuerint in materia, quae tamen non fuit sine aliqua forma, et hoc est fieri in materia - unde dicit Hugo nihil postea factum cuius materia, ut in corporibus, aut similitudo, ut in spiritibus, non praecesserit - quaeritur tunc utrum omnia tunc dicantur facta in genere et in specie aut non.

Et videtur quod non: a. Multa enim facta sunt per artificium, multa etiam ex putrefactione, multa etiam ex commixtione elementorum, multa ex copulatione rerum diversarum specierum, sicut accidit in burdone et consimilibus.

Contra: 1. Super illud: "Requievit ab omni opere", quod patrarat, Glossa: "Quievita condendis generibus et speciebus" ; ergo nullum genus novum vel nova species post condita est. [Solutio]: Ad quod dicendum quod non omnia facta sunt in genere aut in specie propria, ut artificialia et consimilia.

[Ad oblecta]: 1. Ad obiectum autem in contrarium ex Glossa dicendum quod quievit a generibus et speciebus quae erant causae ad producendum ista naturalia et artificialia in suis propriis speciebus sufficienter sub ipso.

PrevBack to TopNext