Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 1, C. 3 DE CORPORALIUM DISTINCTIONE ET ORNATU IN COMMUNI.
Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 1, C. 3
DE CORPORALIUM DISTINCTIONE ET ORNATU IN COMMUNI.
Et videtur quod sic: a. De talibus enim dictum est Eccli. 1,9-10: "Quid est quod futurum est? Ipsum quod fuit; nihil sub sole novum". b. Praeterea, opera Dei perfecta erant, sicut dicitur in Cantico Deuter. et dicitur Gen. 2,1: "Perfecti suntcaeli et terra et omnis ornatus eorum" ; perfectum autem dicitur cui nihil deest ; ergo nihil defuit in caelo vel in terra quantum ad ornatum; cum ergo genera et species rerum naturalium fuerint ad ornatum, omnia naturalia tu ne facta sunt in generibus et speciebus.
c. Item, "vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona" ; sed valde bonum dicitur in termino intensionis boni in suo genere; ergo res naturales tunc erant factae in suis generibus et speciebus: nam si aliquae non essent factae, non esset tunc positus terminus bonitatis in genere.
Contra: 1. Multa genera vermium producuntur ex cadaveribus animalium; sed nondum erant cadavera; ergo nondum erant huiusmodi species. Similiter potest obici de iis quae fiunt ex exhalationibus vaporum, cum nondum essent.
Respondeo: 1. Videtur quod omnia facta sint, scilicet naturalia, in suis generibus et speciebus, id est principiis generationum suarum. Licet ergo vermes tunc non essent et huiusmodi quae fiunt consequenter, nihilominus principia generationum erant, ut cum esset materia conveniens, producerentur in esse. Unde ista facta sunt materialiter et causaliter, non quod in se habeant naturam producendi simile ex simili.