Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 2, T. 1, M. 2, Praeambulum
Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 2, T. 1, M. 2, Praeambulum
Habito de luce corporali, consequenter agendum
est de luce spirituali, quae dicitur esse
intelligentia angelica, cuius divisio facta est, cum
dictum est: "Divisit Deus lucem a tenebris" etc.
Unde dicit Hugo: "Mihi videtur eodem prorsus
temporis momento quo visibiliter et corporaliter
divisa est lux a tenebris, invisibiliter boni angeli
discreti sunt a malis, illis in tenebris cadentibus
etistis ad lucem iustitiae conversis illuminatisque
a luce ut luxessent et non tenebrae".