Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 2, T. 1, M. 2, C. 1 AN VERBA 'FIAT LUX' INTELLIGANTUR DE NATURALI AN DE GRATUITA FACTIONE ANGELI.
Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 2, T. 1, M. 2, C. 1
AN VERBA FIAT LUX INTELLIGANTUR DE NATURALI AN DE GRATUITA FACTIONE ANGELI.
Quaeritur ergo primo utrum, cum dicitur: "Fiat lux" etc., ibi intelligatur prima factio angelicae creaturae, scilicet naturalis, quae communis est bonis et malis, aut gratuita, quae solum est bonorum.
Et videtur primo quod de factione naturali, quae communis est, intelligatur: 1. Dicit enim Augustinus quod simul est creatio et distinctio rerum; sed ista distinctio angelorum, quae fuit per quorumdam confirmationem et per aliorum casum sive per conversionem et aversionem, non simul fuit cum creatione, quia oportet prius angelum esse quam converti vel averti, non solum natura, sed etiam tempore vel duratione ; ergo ista distinctio, quam dicit Augustinus simul esse cum creatione, non intelligitur de factione gratuita, quae fuit in distinguendo bonos a malis, sed de factione naturali, quae communis est.
Contra: a. Idem Augustinus quaerit utrum per hoc quod facta est vespera intelligatur "peccatum rationalis creaturae", per hoc quod factum est mane "eiusdem renovatio" ; et subdit quod ista expositio "allegoricae prophetiae" est; ergo patet quod intelligitur de factione angelicae creaturae quae est per gratiam.
b. Item, ibidem: "Non sicut nos ad participandam sapientiam proficiebant angeli, ut "invisibilia Dei"etc., qui ex quo facti sunt, ipsa aeternitate sancta et pia contemplatione perfruuntur" ; perfrui autem non est nisi bonorum; ergo nec factio ista de qua loquitur.
c. Item, per mane intelligitur cognitio in Verbo ; dies autem comprehendit mane et vespere; cum ergo mane illud, id est cognitio in Verbo, videatur tantum bonorum fuisse, ergo et dies, cuius mane est pars; ergo iste dies, qui ibi determinatur, vel illa cognitio, quae per lucem intelligitur, cum dicitur: "Fiat lux", tantum pertinet ad bonos angelos.
d. Item, quod intelligatur de factione gratuita, videtur per Augustinum, IV Super Genesim, qui sic dicit: "Tunc nox ad diem pertinet, non dies ad noctem, cum sublimes et sancti angeli id quod creaturam in ipsa creaturanoverunt, referunt ad illum in quo aeternas rationes, quibus creata est, contemplantur, eaque concordissima contemplatione sunt unus dies, quem fecit Dominus, cui coniungetur Ecclesia de hac peregrinatione liberata".
[Solutio]: Ad quod dicendum quod intelligitur de conditione gratuita, ut primo creati essent, cum dicitur: "Creavit caelum", sicut vult Augustinus, in XI Confessionum, facti autem, id est formati formatione gratiae, cum conversi sunt per intellectum et affectum, et hoc intelligitur ibi: "Fiat lux" etc.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum autem obiectum in contrarium, dicendum quod creatio et factio simul erant secundum opinionem Augustini, hoc est indistanter. Vel hoc potuit intelligi de conditione prima quae est quantum ad esse.
a. Ad secundum dicendum quod illud Opinando vel inquirendo dicit Augustinus. Quod patet per hoc quod ipsemet dicit, in IV libro Super Genesim: "Nec quisquam arbitretur illud quoddixi de luce spirituali et de condito die spirituali et angelica creatura et contemplatione quam habet in Verbo Dei et de cognitione qua in se ipsa cognoscitur, eiusquerelatione ad laudem incommutabilis veritatis, ubi prius ratio videbatur rei faciendae, quae cognita est facta, non iam proprie, sed quasifigurate atque allegorice conveniread intelligendum diem et vesperam et mane, sed aliter quidem quam in hac consuetudine quotidianaelucis huius et corporalis, non tamen tamquamhic proprie, ibi figurate. Ubi enim melior et certiorlux, ibi verior etiam dies. Quare non etverior vespera et verius mane? Nam si in istis diebus habet quamdam declinationem suam lux in occasum, quam nominevesperae nuncupamus, et ad ortum iterum reditum, quemmane dicimus; cur et illic vesperam non dicamus, cum creatura a contemplatione Creatoris despicitur, et mane, cum a cognitione creaturae in laudem Creatoris assurgitur?"