Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 2, T. 1, M. 2, C. 2 DE ORDINE VERBORUM GENESEOS 1,3-5.
Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 2, T. 1, M. 2, C. 2
DE ORDINE VERBORUM GENESEOS 1,3-5.
ARTICULUS I
De verbis Fiat lux et Vidit Deus lucem quod esset bona et Divisit Deus lucem et tenebras.
Quaeritur secundo de ordine verborum. I. Primo ergo quaeritur quare non dicitur: Fiat caelum et terra, sicut dicitur: "Fiat lux" etc.
Respondeo, secundum Augustinum, Super Genesim, quod tam in opere creationis quam in opere conditionis sive factionis intelligitur tota Trinitas. Cum enim dicitur: "In principio creavit Deus", per hoc quod dicitur Deus intelligitur Pater, per principium vero intelligitur Filius, qui est principium de principio, Spiritus Sanctus intelligitur per hoc quod dicitur: "Spiritus Domini ferebatur" etc. Similiter, cum dicitur: "Dixit Deus": Fiat etc., per hoc quod dicitur Deus intelligitur Deus Pater, per hoc quod dicitur dixit intelligitur Filius, qui est Verbum, per hoc vero quod dicitur: "Vidit Deus lucem, quod esset bona", intelligitur Spiritus Sanctus, cui appropriatur bonitas. Quare vero in opere creationis ponitur principium, in opere distinctionis ponitur Verbum, dictum est supra.
II. 1. Item, quaeritur de hoc quod dicitur: "Vidit Deus lucem quod esset bona", quare non similiter dictum est in creatione: vidit Deus caelum et terram quod essent bona?
[Solutio]: 1. Ad primum respondet Augustinus, Super Genesim ad litteram, ita dicens: "Duo sunt propter quae amat. Deus creaturam suam, scilicet ut sit et ut maneat. Ut ergo esset quod maneret, "spiritus Dei superferebatur: super aquam"; ut autem maneret, "vidit Deus quia bona est". Et quod de luce dictum est, hoc de omnibus"
2. Ad secundum respondet Augustinus, in libro Contra Manichaeos, ita dicens: "Numquid quia placet ei, ideo non noverat bonum? Prorsus noverat intus in animo, ubi ars ipsa pulcrior est quam illa quae arte fabricantur. Sed quod videt artifex intus in arte, hoc probat foris in opere et hoc est perfectum quod artifici suo placet. "Vidit"ergo "Deus lucem quia bona est": quibus verbis non ostenditureluxisse Deo quod bonum est, sed placuisse perfectum. Quid si dictum esset miratus est Deus lucem quia bona est? Quantum clamarent, quantum litigarent! Admiratio enim revera de rebus insperatis nasci solet. Et tamen legunt isti et laudant in Evangelio Dominum nostrum iesum Christum admiratum esse iidem credentium. Quis autem illis fecerat ipsam fidem, nisi ille qui eam mirabatur?"
III. Item, quaeritur de hoc quod dicitur: "Divisit Deus lucem et tenebras", quare non superius dictae sunt tenebrae factae sicut dicuntur distinctae.
[Solutio]: Ad quod Augustinus, in libro Contra Manichaeos, sic respondet: "Hic non dictum est fecit Deus tenebras, quia tenebra, sicut dictum est, lucis absentia est; distinctio tamenfacta est inter lucem et tenebras. Quemadmodum nos clamando facimus vocem, silentium autem non sonando facimus, quia cessatio vocis silentium est: distinguimus tamensensu quidem inter vocem et silentium et illud vocamus vocem, illud silentium. Quemadmodum ergo recte dicimurtacere silentium, sic recte multis divinarumScripturarum locis Deus dicitur iacere tenebras, quia lucem quibus vult temporibus et locis vel non dat vel detrahit".
ARTICULUS II.
De verbis Factum est vespere et mane dies unus.
Item, quaeritur I. de hoc quod dicitur: "Factum est vespere et mane" etc. Videtur enim 1. quod deberet mane praeordinari vesperi, quia nobilius est: nobilior enim est cognitio in Verbo cognitione in propria natura, et ita prior est natura vel dignitate.
2. Item, prius naturaliter cognovit angelus in Verbo quam in propria natura; in proprio ergo genere mane praeordinari debet vesperi.
Respondeo: 1. Ibi accipit Augustinus mane proprie pro cognitione angeli, quae est de re facienda in quantum huiusmodi, et quia non cognovit se faciendum, ideo proprie non habuit cognitionem matutinam de se, sed de aliis ; vespere autem intelligit Augustinus pro cognitione de re facta in proprio genere, et hanc bene habuit angelus de se. Quia ergo angelus prius cognovit se factum quam cetera facienda, prius dico secundum naturam, ideo vespere ibi praeordinatur mane. Unde ibi est duplex modus ordinandi: unus quoad cognita, et sic ordinatur vespere ante mane, ut nunc dictum est; alius quoad modos cognoscendi, et sic deberet praeordinari mane secundum quod probat obiectio prima.
2. Ad secundum dicendum quod revera cognovit se angelus in Verbo, sed non eo modo quo accipitur, quia non cognovit nec cognoscere potuit se faciendum, sed se iam existentem.
Videtur quod unus: 1. Dies enim distinguitur, ut dictum est, secundum cognitionem angeli; sed constat quod, secundum Augustinum, omnia simul facta sunt; sed angelus non cognoscit per successionem sicut anima, sicut dicit Augustinus, supra: "Non sicut nosad percipiendam sapientiam proficiebant" etc. Ergo si intelligit quaecumque sunt, ut videtur, ergo simul cognoscebat omnia, cum simul facta essent; ergo nouerat nisi unicus dies.
Contra: a. Attingere ad multa simul, ita quod non ad unum post aliud, proprium est sapientiae increatae, de qua Sap. 7,24: "Attingit ubique propter suimunditiam" ; ergo non convenit angelo; sed attingere angeli est per cognitionem; ergo non simul multa cognoscit.
Solutio: Dicendum quod multi sunt dies spirituales, secundum Augustinum, et accipitur eorum distinctio a parte cognitorum, quae diversa erant in genere vel in specie et ordinem naturalem habebant: unde propter praesentiam cognitionis significatae super res factas, computantur dies diversi. Accipitur etiam distinctio a parte cognitionis angelicae: sicut enim nunc ultimo probatum est, non simul, id est non in uno nunc simul, intelligebat multa, sed unum post aliud, quamvis omnia simul facta essent, nisi dicatur simul, id est repente, quia non apparet differentia inter cognitionem et cognitionem, sicut apparet in homine: et hoc dicit Augustinus, ponens exemplum de visu nostro secundum opinionem quae dicit quod videmus extra mittentes. Radius visibilis in ictu pertransit propinquiora et remotiora spatia simul, id est repente, non omnino aeque cito vel subito, quia impossibile est corpus aliquod subito pertransire. Et accipit illud pro concordantia I Thess. 4: "In ictu oculi" etc.; in diversis enim locis erunt corpora resurgentia et non aeque distabunt a loco iudicii et tamen "in ictu oculi", id est repente, convenient. Multo autem maior celeritas est in cognitione angelica quam in huiusmodi corporibus vel quam in radio visibili. Unde dicit Augustinus: "Si oculorum carnalium acies celeritate tantum potest, quid mentis acies humanae, quanto magis angelicae!" Unde multo magis ponendum est quod repente multa cognoscit, non tamen subito, sed ibi est posterioritas de nunc in cognoscendo unum ad nunc in cognoscendo aliud et ob hoc est diversitas in diebus.