Text List

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 2, T. 2, Praeambulum

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 2, T. 2, Praeambulum

Sequitur de Opere secundae diei, in qua facta est divisio aquarum superiorum ab inferioribus et firmamenti in medio earum conditio. Dicendum est ergo primo de aquis superioribus. Circa quas quaerendum est: Primo, utrum sint aliquae aquae superiores quae sint super firmamentum, et dicatur firmamentum caelum stellatum. Exponitur enim uno modo firmamentum pro caelo aereo, quod etiam dividit inter aquas quae sursum vaporaliter feruntur et aquas quae inferius congregantur; secundo, utrum congregentur aquae superiores in modum orbis; tertio, utrum moveantur orbiculariter; quarto, qua necessitate constitutae sint super firmamentum; quinto, qualiter dicatur esse caelum crystallinum.

PrevBack to TopNext