Text List

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 2, T. 2, C. 1

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 2, T. 2, C. 1

AN ET QUID SINT AQUAE SUPERIORES.

Ad primum sic: I. 1. Augustinus, Super GeAnesim, II, in Glossa: "Exigit aquarum pondus ut super terram fluant vel in aerem vaporaliter ferantur. Necquis dicat omnipotentia Dei hoc fieri. Quo modo enim Deus naturas fecerit quaeritur, non quidex eis ad miraculum potentia Dei operetur". Omnes ergo aquae vel feruntur super terram vel feruntur vaporaliter in aerem ; ergo nullae aquae sunt super caelum stellatum.

2. Si dicatur quod de natura aquarum ibi non sunt, sed de omnipotentia Dei — contra hoc est secunda pars auctoritatis. Dicit enim: "Quo modo Deus naturas fecerit quaeritur, non quid exeis ad miraculum fecerit potentia Dei", quasi dicat: primo faciendo res, non fecit eas Deus miraculose, sed naturaliter, et post, illis naturaliter factis, fecit aliqua miraculosa praeter solitum cursum naturae faciendo. Quando ergo quaerimus opera sex dierum, quaerimus ordinem rerum naturalem; non ergo debet dici quod ibi sunt omnipotentia Dei, sed secundum sapientiam ordinantem levia sursum, gravia deorsum; ergo hoc caelum crystallinum non erit ex aquis.

3. Si dicatur quod illae aquae non habent naturam ponderositatis — contra, Basilius: "Aquas Deus disposuit propter soliset aetheris calidissimum fervorem". "Post firmamentum enim aether expansus est, et nisi superiaceretaqua, inflammatumesset a calore firmamentum: sol enim et luna et stellae in firmamento sunt". Videtur ergo quod aquae sint ibi graves.

4. Praeterea, "crystallus est aqua congelata insummos" ; sed non potest habere congelationem nisi humidum, et non quodlibet humidum, sicut aereum vel oleum; ergo oportet quod sit aquosum; relinquitur ergo quod sit ibi humidum aquosum, et ita natura ponderosum.

5. Si dicatur quod non accipiuntur ibi aquae sicut hic infra, sed sicut ibi: "Spiritus Domini ferebatur super aquas" - contra: divisio fuit aquarum tertia die, sed nonnisi illarum de quibus dicitur: "Spiritus Domini ferebatur super aquas" ; sed illa aqua dicitur quaedam massa confusa, non tantum ex humidis, sed ex humido et sicco, frigido et calido, luce et tenebris, et ita aqua importat ibi confusionem qualitatum et rei deferentis eas ; dividere ergo aquas fuit dividere qualitates cum materia continente qualitates, ita quod aliqua materia cum aliquibus qualitatibus sit superius, alia inferius. Possumus ergo dicere quod dividere aquas ab aquis est quod qualitas lucis cum materia fuit in parte superiori. Sed hoc nullam habet dubitationem; Sancti vero circa hoc dubitaverunt; ergo voluit plus Deus dicere per illud scilicet: "Dividataquas ab aquis" quam dividatur natura lucis cum materia, id est ignis vel luminosi, ab aquis.

II. Item, quaeritur utrum aquae illae quae sunt super firmamentum habeant aliquam naturam communem cum aquis inferioribus et quae sit illa natura communis.

Ad quod volunt quidam dicere quod habent commune frigidum et humidum, per hanc rationem: caelum continet ignem, ignis aerem et aer aquam; ergo aqua similiter debuit circumdare terram ex omni parte; sed non potuit propter animantia quae sunt super terram; ergo necesse fuit illam elevari alibi, ubi posset circumdare totam terram; ergo, cum elevatae sint super firmamentum, ibi habebunt naturam frigidi et humidi.

Alii volunt ostendere quod tantum sunt ibi secundum naturam humiditatis: sic in aqua est frigiditas et humiditas; sed humiditas est fluxibilis et continuativa, quia terra, quae sicca est, non haberet continuitatem sine aqua. — Et quod humidum sit continuativum sive coniunctivum, dicitur in medicina. Dicitur enim quod humiditas est glutinum membrorum. Constat autem quod secundum illam proprietatem, secundum quam fluxibilis est, non sunt ibi aquae, quia sic fluerent deorsum; ergo remanent ibi secundum naturam continuationis. — Item, quod secundum naturam continuationis sint ibi, probatio: Quia hic infra nobilior natura in humido est continuatio vel coniunctio; sed, cum ibi elevetur super alienam naturam, non est nisi secundum proprietatem eius nobiliorem; relinquitur ergo quod humidum sit ibi secundum quod coniunctivum. Sed quorum est coniunctio? Constat enim quod ibi est natura supercaelestium et inferiorum, et oportuit quod coniungerentur; unde necesse fuit ibi esse secundum hanc proprietatem.

Alii dicunt quod sunt ibi secundum naturam perspicui. Est autem perspicuum illud quod habet aliquam dispositionem ad accipiendum lucem per totum. Sed istae qualitates ordinatae sunt, quia nihil est inordinatum a summa sapientia ; una ergo qualitas est alia nobilior; sed secundum nobilissimam qualitatem ibi collocantur. —- Sed perspicuum est nobilissima. Probatio: Aqua enim cum terra et aere et caelo stellato et igneo habet convenientiam; sed caelum stellatum et igneum nobiliore. sunt terra et aere; ergo natura illa, secundum quam convenit cum caelo stellato, nobilior est quam illae secundum quas convenit cum aere et terra; sed cum terra convenit per naturam frigidi, cum aere per naturam humidi, cum caelo stellato per naturam perspicui; relinquitur ergo quod perspicuum erit nobilior forma inter formas aquae; ergo si aquae debeant esse superius et convenit eas esse ibi secundum naturam earum nobiliorem, per naturam perspicui erunt ibi. — Ad idem: Perspicuum non est pura qualitas, quoniam admiscetur cum qualitatibus habentibus contrarium, sicut humido, gravi et sicco, calido; ergo alicubi est pura qualitas, quia ex ordinatione summae sapientiae est, si aliquid impurum sit alicubi, quod illud idem sit in sua puritate alibi; sed in omni corpore, interiori aqueo caelo, est haec qualitas impura: in aqua enim cum frigido et humido, in aere cum humido, in igne cum caliditate, et iterum in caelo stellato, quia ibi non est uniforme perspicuum; ergo locus huius quod dico perspicuum, secundum quod pura natura est, erit supra caelum stellatum et infra empyreum. In empyreo enim esse non potest, quia empyreum est dativum luminis, illud autem corpus, in quo est perspicuum purum, est receptivum luminis; relinquitur ergo quod in caelo crystallino sit perspicuum secundum suam puritatem; ergo aquae secundum hanc naturam, scilicet perspicuum, erunt ibi. — Item, II Petri ultimo, 10: "Elementa calore solventur", et Glossa ibi dicit quod duo elementa, scilicet aqua et ignis, absumentur, caelum autem et terra in melius commutabuntur. — Probatio autem quod impossibile est quod caelum crystallinum habeat aquas vel cum ponderositate vel frigiditate vel humiditate: Quia ille magnus ignis non ascendet ultra quam ascendit aqua diluvii; sed aqua diluvii non ascendit ultra caelum aereum; ergo neque ille ignis; ergo ille ignis magnus non poterit absumere illas qualitates si ponantur in caelo crystallino, scilicet gravitatem, frigiditatem, humiditatem; sed talis erit renovatio duorum elementorum quae manebunt, quod omnes qualitates contrarietatem habentes cedent in poenam damnandorum; si ergo essent in caelo crystallino huiusmodi qualitates, cederent in poenam damnandorum; sed hoc non erit per magnum ignem, quia non poterit attingere, neque per naturam suam, quia quod in aliquo toto est per naturam suam non recedit ab eo. — Si dicatur quod dispositio divina separabit - contra: Ipsa non facit hoc in caelo stellato, quod interius est, ut aliqua pars cedat in locum damnandorum; ergo multo fortius in caelo superiori non faciet divisionem. Restat ergo quod, si sunt ibi aquae secundum has qualitates, frigidum, humidum, ponderosum, quod hoc non erit conveniens loco glorificandorum; ergo sic non sunt ibi. — Item, Augustinus, XIII Confessionum: "Sunt aliae aquae immortales, a terrena corruptione separatae". Ergo aquae illae sunt separatae a qualitatibus corruptibilibus; sed hae sunt qualitates habentes contrarietatem, et ita videtur quod illae aquae secundum hanc proprietatem, quae est perspicuum, sint ibi.

Respondeo: Opinio circa hoc est; Sancti enim nihil certum definierunt. Unde opinando concedo conclusionem quod caelum aqueum vel crystallinum sit ex luce sicut ex complemento sui et perspicuitatem tamquam ex dispositione materiali.

[Ad obiecta]: 1-2. Ad hoc ergo quod dicit Augustinus: "Exigit aquarum pondus" etc., dicendum quod hoc verum est, quando aquae sunt habentes huiusmodi proprietates, ponderositatem, humiditatem et frigiditatem, sed has non habent ibi, sicut probatum est. — Si autem obicitur ex hoc quod dicit Augustinus, in libro De civitate Dei, quod sicut humidum est in cerebro et manet ibi, cum tamen sit superior pars corporis, ita humidum nihil prohibet esse ibi: dico quod non est simile. Aliter enim est de corpore nostro et aliter de corpore superiori: nostrum enim corpus commixtum est ex quatuor qualitatibus; unde non ordinantur membra nostra secundum ordinem qualitatum, sed secundum relationem ad animam, quae diversimode in diversis membris operatur. Hoc modo non repugnat quod humidum sit in cerebro, quia anima operatur in cerebro operatione animali, quod convenit in humido fieri, in corde autem spirituali operatione, in inferiori parte naturali operatione; sed secundum has diversas operationes necesse este habere differentes vires ministrantes operationibus iis diversis. Receptivum autem formarum est humidum: unde, cum impressiones sensibiles fiant in cerebro, non est mirum ibi esse humidum; calidum vero in corde propter operationes spirituales; per calidum enim maxime est operatio spiritus: spiritus enim medium est inter corpus et animam. In universo vero aliter est, quia corpora separata sunt et non sunt commixta: unde secundum qualitatum mobilitates ordinantur. Unde illud verbum non dicit asserendo Augustinus.

4. Ad hoc quod obicitur quod crystallus est congelatio humidi: dicendum quod caelum illud non dicitur crystallinum secundum omnem proprietatem crystalli, sed secundum proprietatem hanc quae est perspicuum; quando enim aqua congelata est, tota est perspicua, ideo ad designandum quod remansit ibi aqua secundum naturam perspicuitatis, dicitur crystallinum.

3. Ad hoc quod dicit Basilius quod aquas Deus disposuit propter solis terventissimum calorem etc.: dico quod Saturnus est stella frigida, sicut ibi contingit dicere frigidum, et hoc non est nisi aequivoce. Notandum autem quod calidum quoddam est salvativum, ut calidum quod est in sole, et est quoddam calidum destructivum, sicut quando fit coadunatio radiorum, et accedit ad naturam ignis, sicut est in speculo concavo, ubi, si fiat coadunatio radiorum, potest incendi stupa ex reflexione radiorum. Unde dico quod calor solis non est consumptivus, sed generativus —— unde generantur ranae ex calore caelesti in , vere — sed ratione radiorum, qui sunt ex reflexione, est consumptivus. Unde dicendum quod opinio est ut intelligatur de aethere inferiori illa auctoritas, ut firmamentum dicatur illud interstitium quod est inter vapores qui sunt in aere et aquas inferiores, et illi vapores sunt medii inter nos et solis fervorem quem temperant aliquando.

PrevBack to TopNext