Text List

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 2, T. 2, C. 2

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 2, T. 2, C. 2

UTRUM CONGREGENTUR AQUAE SUPERIORES IN MODUM ORBIS.

Secundo quaeritur utrum congregatae sint aquae superiores in modum orbis.

Quod videtur: a. Supponitur enim vacuum non esse ; ergo totum spatium a caelo empyreo usque ad caelum sidereum repletum est corpore.

b. Item, in superioribus est distinctio locorum quemadmodum et corporum. Verbi gratia: caelum empyreum non occupat locum siderei caeli nec e converso et ita de aliis, nec in parte nec in toto; minus enim nobile corpus non occupat locum nobilioris nec e converso in superioribus, quemadmodum hic inferius accidit de aere quod subintrat cavernas terrae. Cum ergo aquae superiores sint in medio caeli empyrei et caeli siderei, colligentur in orbem ex omni parte aut aliqua pars caeli empyrei vel caeli siderei occupabit aliquam partem spatii illius, scilicet caeli aquei; sed si occuparet aliquam partem spatii illius, non esset caelum empyreum ex omni parte sua orbiculare vel caelum sidereum; cum ergo utrumque sit orbiculare, nulla pars alterius corporis ingredietur spatium intermedium; ergo aquae superiores ex omni parte et quoad superius et quoad inferius occupabunt spatium intermedium; ergo colligentur in orbem: non enim intercipitur aliquod corpus minus nobile, ut ignis vel aether, cum minus nobile in superioribus non occupet locum nobilioris, secundum etiam ordinem locorum est ordo corporum in nobilitate et e converso; erit ergo unus orbis medius inter caelum empyreum et stellatum.— Quod autem, aquae illae sint nobiliores in dignitate naturae quam firmamentum, videtur ex verbis Augustini, Contra Manichaeos: "Quoniam materiamillam dicebamus nomine aquae appellatam, credo firmamento caeli materiam corporalem rerum visibilium fuisse discretam. Cum enim sit caelum corpus pulcherrimum, omnis invisibiliscreatura excedit etiam pulcritudinem caeli, et ideo fortasse super caelum dicuntur esse aquae invisibiles, quae a paucis intelliguntur, non locorum sedibus, sed dignitate naturae superare caelum, quamquam nihil temere de hac re affirmandum est: obscura enim est et remota a sensibus hominum; sedquoquo modo se habeat, antequam intelligatur, credenda est".

Videtur autem contrarium quod non ex illis sit naturaliter orbiculare, sed si est, est quod sit orbiculare ex accidenti, sicut aqua in scypho rotundo. 1. Cum enim aquae ante divisionem, superiores scilicet et inferiores, essent eiusdem naturae, facta divisione adhuc remanebunt consimilis naturae; sed aquae inferiores non constituunt naturaliter Corpus orbiculare, sed accidentaliter, quia imitantur figuram continentis; ergo nec aquae superiores, cum sint consimilis naturae.

2. Praeterea, dicit Philosophus quod corpori recto naturaliter debetur motus rectus: unde aquis inferioribus debetur motus rectus; et illae sunt consimilis naturae; ergo si colliguntur, colligentur in corpus rectum naturaliter, orbiculare accidentaliter.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod nihil in hac parte est definiendum, sed opinando, sine praeiudicio melioris sententiae, potest dici quod aquae illae colliguntur in corpus natura-liter orbiculare.

Ad obiectum 1. dicendum quod esse consimilis naturae potest dici multipliciter: vel ita quod sint eiusdem naturae in specie, et hoc non videtur ex verbis Augustini ; vel quod habeant aliquam convenientiam, ut utrobique inveniatur natura perspicui: sed aquae inferiores sunt corruptibiles, illae vero immortales, quae non corrumpuntur, sicut dicit Augustinus. Si tamen sunt illae aquae consimilis naturae in specie, quoquo modo ibi sunt, divinae dispositioni relinquendum, sicut dicit Damascenus.

PrevBack to TopNext