Text List

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 2, T. 2, C. 3

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 2, T. 2, C. 3

UTRUM ILLAE AQUAE MOVEANTUR ORBICULARITER.

Tertio quaeritur utrum illud corpus moveatur orbiculariter.

Et videtur quod non: 1. Quia illud corpus fit ex aquis; sed aquae naturaliter feruntur deorsum; ergo et illud corpus naturaliter fertur deorsum; ergo non movetur motu orbiculari, sed recto.

Contra: a. Istud corpus est nobilius quam sit firmamentum sive caelum stellatum, cum ordinetur supra illud; ergo movetur motu nobiliori; sed firmamentum movetur motu orbiculari; ergo multo fortius caelum aqueum, si movetur, movetur motu orbiculari.

Respondeo: Sine praeiudicio concedo quod movetur istud corpus motu orbiculari.

Ad obiectum 1. autem in contrarium dicendum quod aqua dicitur dupliciter. Uno modo dicitur aqua elementum inferius coniunctum terrae: et huius est motus rectus, naturaliter tendens deorsum, et secundum hanc rationem aquae non dicitur caelum aqueum. Alio modo dicitur aqua communiter, scilicet materia corporum, non tantum inferiorum, sed etiam superiorum, secundum quod dicitur Gen. 1,2: "Spiritus Domini ferebatur super aquas", et secundum hanc rationem dicitur illud caelum aqueum, licet maioris sit iam nobilitatis sive speciei nobilioris.

PrevBack to TopNext