Text List

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 2, T. 2, C. 4

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 2, T. 2, C. 4

QUA NECESSITATE CONSTITUTAE SINT ILLAE AQUAE SUPER FIRMAMENTUM.

Quarto quaeritur qua necessitate sint aquae super firmamentum sive caelum aqueum.

1. Cum enim sit multitudo caelorum, quodlibet caelum habet suum locabile secundum suam naturam: empyreum angelos, firmamentum stellas, aereum et aethereum volatilia, aqua aquatilia, terra animantia; ergo aqueum caelum suum locabile debet habere; si ergo non habet, videtur natura supervacua.

2. Si dicatur quod est ad temperandum calorem - contra: solum humidum inflammabile est secundum quod potentiam habet ad siccum; relinquitur ergo, si caelum stellatum non habet naturam sicci, quia non habet naturam gravis vel levis, quod non habet naturam inflammabilem, et ita non indiget aliquo quod temperet eius calorem.

Sed. videtur quod sit ad conservandum esse in rebus generabilibus et corruptibilibus: a. Quia corpora citra caelum stellatum contrarietatem habent; sed unum contrarium corruptivum est alterius ; omnia ergo huiusmodi secundum qualitates sunt activa et passiva; ergo nullum horum est uniformiter horum salvativum. Item, neque stellatum, quia ibi est diversitas stellarum, quae secundum radiositatem habent maiorem conservationem unius rei quam alterius; ergo caelum stellatum non est uniformiter horum conservativum. Ergo oportet aliud esse quod uniformiter omnia conservat ; sed hoc non est empyreum, quia hoc est angelis deputatum et glorificatis corporibus, et non ad actionem, quia nullum motum habet; ergo aqueum caelum, cum habeat motum uniformem, facit uniformitatem in inferioribus. — Quod autem moveatur, probatio: "In principio creavit Deus" immobilia, scilicet "caelum", quod non est motum, "et terram", quae non secundum sui totalitatem movetur, et media natura fuit flexibilis et mutabilis et insuper habens naturam fluxibilitatis. Cum autem dicitur: "Spiritus Domini ferebatur super aquas", per "aquas" designantur media quae habent naturam fluxibilitatis, quia omnis mutatio rerum debebat fieri ex eis: principaliter enim fiunt mutationes circa naturam aquae et aeris, in terra autem nulla fit, nisi aer vel aqua ingrediatur. Sed dupliciter dicitur mutabile: vel quod in propinqua dispositione est ad motum vel quod est motum; sed constat quod illud quod actu movetur, nobilius est eo quod mobile est: actus enim qui non corrumpit, nobilior est potentia-- unde motus in mobili, non corrumpens subiectum suum, nobilior est subiecto, scilicet in quantum mobile est - illa ergo aquosa natura media duplicem habuit naturam: unam, qua e semper fuit in motu, aliam, quae in potentia fuit in motu; et ille qui actu semper est, nobilior est ; cum ergo caelum crystallinum et stellatum superiora corpora sint aliis corporibus mediis, relinquitur quod semper movebuntur.

b. Item, est motus diurnus qui conservat res in esse ; constat ergo quod ille erit alicuius corporis et nonnisi uniformis in toto et in parte; sed hoc non est caelum stellatum; ergo erit aqueum.

Respondeo: Concedo quod sic est. Et haec fuit utilitas et necessitas ponendi ipsum, quia, cum alia corpora sint principia generationis et corruptionis secundum diversitates motuum, illud vero secundum conformitatem motus sui facit conservationem rerum in esse. Est enim quaedam continuitas inter caelos: unde, cum ipsum continue moveatur, movet caelum proximum, et illud ulterius proximum, et ita facit ea quae potentia fuerunt ad motum, actu moveri, et ita conservativum est rerum in esse.

[Ad obiecta]: 1-2. Ad hoc quod obicitur de ornatu, dicendum quod non est necesse quod quodlibet caelum habeat suum ornatum a se separatum, ut caelum olympium et igneum; eodem modo crystallinum non est necesse quod habeat ornatum a se separatum, sed necesse est quod alicuius sit utilitatis et propter aliquid factum. In iis autem non est definiendum, sed quantum dicit Scriptura accipiendum. Unde B. Augustinus: "Quoquo modoet qualeslibet aquae ibi sint, eas ibiesse minime dubitamus: maior est huius Scripturae auctoritas quam omnis humani ingenii capacitas".

PrevBack to TopNext