Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 2, T. 2, C. 5
Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 2, T. 2, C. 5
QUALITER ILLAE AQUAE DICANTUR CAELUM CRYSTALLINUM.
Cum enim Scriptura Veteris vel Novi Testamenti non nominet aquas illas caelum, propter quid Sancti expositores aquas illas caelum aquaeum nominaverunt, cum Scriptura Sacra semper dicat aquas super caelos? Empyreum enim dicitur "caelum cali", et firmamentum dicitur "caelum" et aether dicitur "caelum", et ita de aliis.
Respondeo quod, cum caelum, quod est firmamentum, ex omni parte circumdet terram, qua ratione sunt aeque super unam partem eius, eadem ratione sunt super aliam, et ita indifferenter super omnem, et ita in modum caeli sunt expansae. Et videbant Sancti expositores differentem naturam ab empyreo et firmamento: unde caelum intermedium nominaverunt, denominando a materia, aqueum, a dispositione vero materiali crystallinum, quia sicut crystallus habet perspicuitatem cum luce, ita et illud caelum, non quod sit ibi congelatio aquarum sicut est in crystallo secundum cursum naturae.
II. Quaeritur etiam quare non fit mentio de hoc caelo ubi enumerantur caeli in principio Geneseos, e converso Deuter. 10,14 enumeratur cum aliis et non fit mentio de caelo Trinitatis.
Respondeo: Ordinando corpora secundum naturam corporum, ultimum debet esse empyreum, quia caelum Trinitatis non est corpus. Unde, quia in libro Deuteronomii loquitur sensibilibus, de duobus caelis, scilicet de caelo aqueo et de caelo angelorum facit mentionem, quasi dicat: tu sensibilis, es; si quaeris locum Dei, non quaeris nisi in sensibilibus et non in insensibilibus. In principio autem Geneseos non loquitur de caelo aqueo, quia illa ordinatio est secundum quam facti fuerunt caeli, sed adhuc fuit aqua ibi sub natura possibilis, et non fuit unumquodque dispositum secundum differentiam actualem. Unde non invenitur ibi de aqua quod sit caelum, quia aqua refertur ibi ad illas aquas quae habent possibilitatem ut ex eis fiant res.
On this page