Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 2, T. 2, C. 6
Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 2, T. 2, C. 6
De ordine verborum geneseos
ARTICULUS I.
De verbis Dixit Deus.
2. Item, quotiens dicit homo, totiens multiplicatur verbum; ergo a simili quotiens dicit Deus, tot sunt verba.
b. Item, Verbum Dei est consubstantiale dicenti; sed non sunt plura consubstantialia; ergo non sunt plura verba.
Respondeo per hoc quod dicit Augustinus, Super Genesim: "Unum Verbum ille quippegenuit, in quo dixit omnia, priusquam facta sunt singula; sed eloquium scribentis descendens ad parvulorum capacitatem, dum insinuat sigillatim genera creaturarum, per singula respicit uniuscuiusque generis aeternam rationem in Verbo Dei nec illa repetita, illetamen repetit: "Et dixit Deus"".
[Ad obiecta]: 1. Dicendum est ergo ad primum quod unum est Verbum Dei quo dicuntur omnia, et illud non multiplicatur, licet multiplicentur facta per ipsum. Dicere tamen sumitur multipliciter: nam aliquando accipitur pro generare, et sic est unum dicere sicut unum Verbum; aliquando accipitur pro creare, et sic, si successive creata sunt et facta, diversis factis respondent diversae dictiones ex parte eorum quae dicuntur; Verbum tamen quod dicit, id est creat, non multiplicatur: non enim ex parte dicentis est illa multiplicatio.
ARTICULUS II.
De verbis Fecit Deus
Deinde quaeritur, cum in opere primae diei sit positum: "Fiat lux, et facta est lux", et non additum est: "Fecit Deus", quare in opere secundae diei additum est: "Fecit Deus".
Videtur enim supervacuum. 1. Nam quod dicitur: Factum est, completionem operis significat, completioni autem nihil additur.
[Solutio]: Ad quod videtur sic respondere Augustinus dicens quod aliter fuit de luce spirituali, scilicet angelica creatura, et aliter de firmamento. Nam angelica creatura cognovit in Verbo prius firmamentum, deinde in se ipso, tertio in proprio genere. Unde, cum dicitur: "Fiat, factum est et fecit", triplex esse notatur: in Verbo, in cognitione angelica in qua cognoscebatur et in proprio genere. Unde Augustinus, Super Genesim: "Conditio caeli prius erat in Verbo Deisecundum genitam Sapientiam; deinde facta est in creatura spirituali, hoc est in cognitione angelorum, secundum creatam in illis sapientiam; deindecaelum factum est, ut esset etiam ipsa [caeli] creatura in genere proprio". Non sic autem fuit de esse lucis spiritualis, scilicet angeli, ut primo esset in Deo et deinde in proprio genere, tertio esset in sui ipsius cognitione de faciendo.
Sed tunc obicitur secundum hoc: Quia tunc in tertio die vel in quarto deberet esse consimilis modus loquendi, qui non invenitur; ergo non est haec ratio. - Ad quod respondet Augustinus, utens translatione Septuaginta, dicens quod, etsi haec verba non sint ibi, tamen ibi est aequipollens; unde ponit hanc litteram in tertio di e: " "Dixit Deus"et "congregentur"et "factum est et congregatae sunt aquae"".
Sed adhuc posset obici contra hoc quod dicit Augustinus. Si enim esse in proprio genere esset commune omnibus sicut esse in Verbo, et esse in Verbo per hoc quod dicitur fiat intelligatur, esse vero in proprio genere in prima die intelligatur per hoc et factum est: ergo in secunda die similiter et in tertia; ergo per hoc quod dicitur et fecit oporteret intelligere esse in cognitione angeli; et ita is esset ordo, ut primo notaretur esse in Verbo, deinde in proprio genere, ultimo in angelica cognitione. - Sed secundum hoc, sicut angelus cognovit in se firmamentum factum, ita in se cognovit se factum; ergo nulla est differentia. Ideo videtur quod, quia alius est modus loquendi in hac secunda die quam in aliis, propter hoc dico, sine praeiudicio melioris sententiae, quod in omnibus operibus intelligitur triplex esse vel tripliciter esse: esse in Deo tamquam in principio, esse in proprio genere et esse ad ipsum in quantum est finis, et ita notatur perfectio. Sed dupliciter est esse ad ipsum in quantum est finis: ut in se si t ad ipsum ut ad finem et ut rationalis creatura se et alia referat ad Deum tamquam finem, et haec vocatur perfectio secunda. Ut ergo ostenderet quod haec perfectio secunda non fuit in rationali creatura angelica quoad omnem angelum, et hoc propter opera eorum quae fuerunt in secunda die, non dixit: vidit Deus quia bonum est, sed ut ostenderetur quod non defuit prima perfectio, prout res in se refertur ad Deum tamquam finem, dictum est: "Et fecit Deus". Unde Hugo: "Fortasse, quia binarius signum est divisionis, qui primusab unitate discedit, sacramentum magnum commendatur. Et non sunt laudataopera secunda, non quia bona non essent, sed quia malorum signum essent. Primaenim opera fecit Deus et illa omnia valde bona erant, quibus nec inerat corruptio nec deerat perfectio. Sed venit deinde diabolus et homo et fecerunt ipsiopera sua, et erant opera secunda postprima, mala post bona. Et noluit Deus videre opera ista, quia mala erant, sed quaeper sapientiam vidit, per iudicium approbavit".
Si vero obiciatur quod in aliis diebus non est dictum et fecit, respondeo quod in illo quod dictum est: "Et vidit Deus quod esset bonum" etc., datur intelligi et fecit ; perfectio enim secunda ponit primam et non e converso; et ideo, cum dicitur: "Vidit Deus quod esset bonum", intelligitur et fecit, in quo notatur prima perfectio.
ARTICULUS III.
De firmamento in medio aquarum.
Deinde quaeritur de ipso firmamento, quod factum est "in medio aquarum", I. utrum ex eadem materia factum est.
Quod si factum est ex eadem materia, quomodo dicitur firmamentum? cum natura aquae sit fluxibilis ? Si vero non ex eadem materia, sed ex alia, quomodo dictum est quod factum sit "in medio" ? medium enim communicat cum extremis.
2. Praeterea, si posset ex omni parte radius oculi dirigi, notum esset quod ex omni parte convexum videretur; sed, si hoc est, qui d est quod dicitur in Psalmo: "Extendens caelum sicut pellem", alibi vero, sicut dicit Augustinus, Super Genesim, ponitur quod caelum sit sicut camera?
III. Praeterea, si firmamentum mobile est, quomodo dicitur quod est firmamentum? firmamenti enim nomine firmum quid intelligi videtur.
[Solutio]: I. Ad quod dicendum quod caelum, quod dicitur firmamentum, videtur esse ex eadem materia informi de qua dicitur: "Spiritus Domini ferebatur super aquas", non tamen ex eadem materia propria; immo sicut differt Caelum crystallinum a firmamento et aquae inferiores congregatae in unum locum differunt a firmamento, ita differunt propriae materiae horum singulorum.
II. 1. Ad secundum dicendum quod sphaericae est figurae, sicut attestantur philosophi et deprehenderunt hoc ex motu.
2. Quod autem dicitur esse sicut pellis, hoc non est sicut pellis extensa in rectum, sed sicut pellis vesicae, quae extenditur in convexum. Unde non est contrarium in illa littera quam ponit Augustinus, quod extenditur sicut camera: camera enim contegit existentes in ea, ita caelum ex omni parte contegit.
III. Ad tertium dicendum quod non est contrarium firmamento esse mobile ex omni parte vel moveri: "firmamentum enim dicitur, non propter stationem, sed propter firmitatem et intransgressibilem terminumaquarum superiorum".
IV. Deinde quaeritur propter hoc quod sequitur: "Vocavit firmamentum caelum". Potest enim quaeri. Si in principio dixit caelum informiter, sicut. exponunt Sancti, nunc autem ut plene formatum, videtur quod nullum aliud sit caelum in forma perfecta nisi firmamentum, et ita nec caelum empyreum nec aqueum, cum tamen sint superiores caeli.
[Solutio]: Ad quod videtur dicendum quod sicut superius per caelum et terram, quae sunt magis sensibilia, voluit manuducere intellectum nostrum ad insensibilia, et non tantum ad alia sensibilia, ita cum nunc vocat firmamentum caelum, hoc non est ut excludatur intentio caeli ab empyreo, sed ut ostendat quod hoc est illud caelum de superioribus, quod primo apparet nobis; utrumque autem, scilicet empyreum et aqueum, est nobis invisibile: unde et illud potest dici caelum, quod celat nobis superiores caelos.