Text List

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 2, T. 3, C. 1

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 2, T. 3, C. 1

DE ORDINE VERBORUM GENESEOS.

Sequitur de opere tertiae diei. 1. Et primo quaeahsh-12Ai3t2q2t3ritur propter quid, sicut in praecedentibus diebus dictum est fiat lux et fiat firmamentum, hic verbum fiendi non ponitur. Numquid hoc est quia terra tacta fuit prius et aquae similiter, cum dicitur: "Creavit caelum et terram et spiritus Domini ferebatur super aquas" ? Quod si esset, tunc caelum, cum diceretur factum, non oporteret dicere: "Fiat firmamentum". -— Praeterea, tunc locutus est de terra incomposita et invisibili, et ita de informi materia, similiter de aquis; unde necesse fuit hic loqui de factura aquarum et terrae ?

2. Item, ornatus terrae et aquarum in duobus diebus distinguebatur sicut ornatus caeli ; per se deberent ergo duo dies spectare ad facturam terrae et aquae.

3. Praeterea, caelum habet suum diem per se, in quo factum est; ergo pari ratione terra, quae est aliud extremum, debet habere suum diem per se, et similiter medium, scilicet aqua.

4. Praeterea, cum infra fiat mentio de ornatu aeris, quare similiter non fit mentio de factura aeris sicut de aquis?

5. Item, aquae erant per totum; quomodo ergo potuerunt "congregari in unum" ? cum non videamus aquam condensari in se, sicut est de aere.

6. Item, de aquis inferioribus dicitur quod "congregantur in locum unam", de aquis autem superioribus non est hoc dictum, cum tamen et aquae superiores suum haberent locum sicut et aquae inferiores.

Solutio: 1. Ad primum dicendum, secundum Augustinum:, quod non fuit simile de aquis etc terra sicut de luce et firmamento. Cum enim factio ad speciem pertineat, lux autem et firmamentum speciem habeant valde distantem a materia informi, recte voluit hoc per verbum fiendi demonstrari; aqua autem et terra, licet species receperint in tertio die, tamen quia maxime accedunt ad materiam informem, quae prius dicta fuit nomine terrae vel aquarum, ideo voluit sub alio modo loquendi earum facturam designare dicendo cangregentur, ut notetur quod prius erant in confusione, tunc autem distinguerentur, et sic in unoquoque trium dierum una notaretur distinctio. Unde Augustinus, Super Genesim: "Acceperunt haec duo species istas proprias et notissimas nobis et tractabiles, aqua mobilem, terra immobilem". Et ideo de aquis dictum est: "Congregentur aquae", de terra: "Etappareat arida" ; "aqua enim est labiliter fluxa, terra stabiliter fixa".

2. Ad secundum dicendum quod aliter fit distinctio dierum trium praecedentium et aliter trium subsequentium. Nam tres praecedentes sumuntur secundum triplicem distinctionem lucis a tenebris, aquarum superiorum ab inferioribus per medium firmamentum distinctarum et aquarum ab arida, id est terra; tres autem sequentes, qui pertinent ad ornatum, non sic. Cum enim lux primo resideret in caelo empyreo, caelum autem empyreum nullum habuit ornatum corporalem, sed Spiritualem, scilicet angelos qui non ad factionem corporum pertinebant — non enim sunt ex caelo empyreo — propter hoc supposito isto ornatu, facuit de illo in illis diebus, in quibus loquitur de ornatu connaturali. Sidera enim ex eadem materia cum firmamento, natatilia ex aqua et volatilia, bestiae vero ex terra et reptilia et homo similiter. Omisso ergo caelo empyreo et aqueo, in diebus ornatus locutus est de firmamento, quod ponitur in genere ornabilis, et terra aliud extremum, aqua vero cum aere medium, et secundum hoc fit distinctio dierum ex parte ornatus; hoc autem est, quia caelum empyreum, cum sit uniforme per totum et supremum corporum, non indiguit habere ornatum ex parte corporum, cum sit corpus perfectissimum ex parte corporum in prima compositione universi, sed habuit ornatum spiritualem: respectu enim illius habuit et habet perfectionem.

3. Ad tertium dicendum quod terra et aqua plus appropinquant sibi in materia et forma quam caelum cum altera illarum: eadem est enim materia secundum transmutationem aquae et terrae; caeli autem materia est ingenerabilis et incorruptibilis, id est quae non corrumpetur nec secundum partem nec secundum totum ; et ideo in uno die coniunxit ista duo, quae in se invicem erant confusa.

4. Ad quartum dicendum quod sub aeris ratione non fit mentio, sed sub ratione aquarum; et dicitur: "Aves multiplicentur super terram", non dicit in aere, et ita sicut ibi tantum loquitur de aquis, ita et hic. -— Si vero quaeratur quare non fit mentio de factura aeris sicut aquae et terrae: respondeo quod loquitur ut apprehendentibus sensibilia, et ideo loquitur de aqua et terra quae videri possunt; aer autem non videtur, et ideo non fit mentio nec in opere distinctionis nec ornatus de aere, sed totum notificat per caelum et terram et aquam; datur tamen intelligi aeris distinctio a terra in distinctione aquarum: cum enim congregantur aquae, cum non sit vacuum, necesse est aliquod corpus replere spatium.

5. Ad id vero quod quinto obicitur, respondet Augustinus, Contra Manichaeos, quod "cumdicitur: "Congregetur aqua, quae sub caelo est, in congregationem unam", hoc dicitur ut illa materia corporalis formetur in eam speciem quam habent istaeaquae visibiles: ipsa enim congregatio in unumest aquarum formatio istarum quas videmus et tangimus: omnis enim forma ad unitatis regulam cogitur. Et quod dicitur: "Appareat arida", quid aliud dici intelligendum est nisi ut illa materies accipiat visibilem formam, quam nunchabet terra ista quam videmus et tangimus? Superius ergo quod nominabatur "terra invisibilis"et incomposita, materiae confusio et obscuritas nominabatur, et quodnominabatur aqua, super quam "ferebatur spiritus Dei", eadem rursus materia nominabatur. Nunc vero aqua ista et terra formantur ex illa materia, quae ipsis nominibus appellabatur antequam formas istas, quas nunc videmus, acciperet". — Vel potest dici, sicut alii sentiunt, quod illa congregatio fuit condensatio in parte una et rarefactio ex parte altera, ut ex parte aeris esset rarefactio et maioris loci occupatio, ex parte aquae densatio et minoris loci occupatio.

6. Ad sextum dicendum quod de aquis inferioribus dictum est quod "congregentur", quia minorem locum occupabant in specie aquae superiores, non quae magis dilatabantur. Hugo vero ad mysterium refert; unde dicit: "Est in illo, qui interius fabricatus est, mundo, quiddam huius operis formam et exemplar habens, ubi terra quaedam deorsum posita consistit sensualis natura hominis; caelum autem sursum puritas intelligentiae et quasi quodam immortalis vitae motu vegetata ratio. Duas vero tamdissimiles in uno homine naturas magna quaedam desideriorum moles hinc inde fluctuantium et in contrariamotu saepe alterno tendentium oberrat, quia et aliud est quod subtus caro ex infirmitate pressa appetit, et aliud quod spiritus, sursum per contemplationem veritatis elevatus, intendit. Sed fit aliquotiens ut contrarii motus confusionem gignant, nisi ratio media interveniens dividat ab invicem et discernat voluntates et appetitus desideriaque diiudicet, quid sit Videlicet quod ex carne deorsum trahit, quid quod ex spiritu in superna inhiat, summum illud et immortale bonum ambiens. Nam, cum ipsa ratio quasi quaedam iudicii censura in medio se collocat atque hinc supercaelestes aquas, illincautem eas, quae sub caelo sunt, separatim disponit, non potest inferior corruptelasuperiorem partem animae inficere neque ipsa, quae sursum est, sinceritas ad ea, quae subter sunt, abiecta et vilia, sese inclinare".

PrevBack to TopNext