Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 2, T. 3, C. 2
Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 2, T. 3, C. 2
QUARE ORNATUS TERRAE NON PERTINEAT AD DIEM SEPARATUM.
Dixit Deus: "Germinet terra" etc. 1. Quaestio est propter quid iste ornatus terrae non pertinet ad diem separatum, sicut est de animantibus formatis de terra.
2. Praeterea, sicut in primo die dicitur: "Fiat et factum estet vidit Deus quod esset bonum", et in aliis diebus per aequipollentiam, praeterquam in secundo, ita et hic dicitur: "Germinet terra" etc. et post dicitur: "Et factum est, et vidit Deus quod esset bonum". Et ita videtur quod ad unum diem separatum pertineat.
3. Forte dicetur, sicut dicit Augustinus, quod iste ornatus ad eumdem diem pertinet, quia herbae et arbores fixae sunt radicibus et ita connumerantur cum terra, non sic autem de animantibus, quae facta sunt in sexto die vel quinto die. —- Sed obicitur in contrarium per ornatum factum in quarto die: sol enim et luna et sidera facta sunt in quarto die et pertinent ad ornatum firmamenti et fixa sunt in firmamento, sicut dicunt philosophi ; ergo per praedictam rationem deberent in secundo die cum firmamento computari; sed non computantur; ergo non est haec ratio propter quam arbores et herbae sub uno die cum terra computentur.
[Solutio]: 1. Responderi potest vel secundum opinionem illorum qui dicunt sidera habere proprium motum, quam opinionem recitat Augustinus, vel si fixa sunt in suo orbe, sicut dicit Philosophus, distinguendum est inter fixum et fixum. Est enim quoddam fixum, quod oritur ex illo cui est infixum, et est aliud fixum, quod factum est in illo cuius est ornatus. Primo modo dicitur de herbis et arboribus, secundo modo dicitur de sideribus; unde primo dicitur: "Germinet terra" etc., secundo dicitur: "Fiant luminaria in firmamento caeli" etc. Fixum ergo quod oritur ex terra, sicut dicit Philosophus quod terra est mater herbarum, computatur in eodem die cum illa, aliud vero fixum non computatur. Et licet dicatur quod "terra producat reptile", haec productio animantium est ut animantia accipiant materiam quodam modo elongatam ab ipsa terra: elementa enim commixta cum terra sunt materia animantium et ultra commixtionem habent quamdam aliam permixtionem; in herbis vero est commixtio et habent materiam propinquam terrae. Hoc autem est alterius considerationis.
2. Ad aliud dicendum quod, licet dicatur hic per aequipollentiam: "Fecit" et "factum est" et "vidit quod esset bonum", non tamen propter hoc debebat dici separatio diei, sed unum factum dupliciter approbatur. Terra enim fuit sub duplici ratione, cum apparuit: habebat enim propriam naturam, secundum quam dicebatur arida; habebat etiam cum humore commixtam, ratione cuius germinabat herbas etc., et sic unum factum dupliciter commendatur.
On this page