Text List

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 2, T. 3, C. 3

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 2, T. 3, C. 3

UTRUM TUNC PRODUCTAE SINT SPINAE ET ARBORES INFRUCTUOSAE

Deinde quaeritur de hoc quod dicitur secundum aliam translationem: "Germinet terra herbam pabuli". Quaeritur enim de spinis, utrum tunc productae sunt, similiter de arboribus infructuosis.

Quod non, videtur 1. ex ipsa virtute litterae; dicitur enim "herbam pabuli, similiterlignum faciens fractum secundum genus suum".

[Solutio]: Ad quod respondet Augustinus, Contra Manichaeos, ita dicens: "Ergo dicendum est quod perpeccatum hominis terra maledicta sit, ut spinas pareret, nonut ipsa poenas sentiret, quae sine sensu est, sed ut peccati humani crimen semper hominibus ante oculos poneret, quo admonerentur aliquando a peccatis averti et ad Dei praecepta converti. Herbae autem venenosae ad poenam vel ad exercitium mortalium creatae sunt, et hoc totum propter peccatum, quia mortales post peccatum facti sumus. Per infructuosas vero arbores insultaturhominibus, ut intelligant quam siterubescendum hominibus sine operibus bonis in agro Dei esse, hoc est in Ecclesia, et timeant ne deserat illos Deus, quia et ipsi in agris suis infructuosas arbores deserunt nec aliquam culturam eis adhibent Ante peccatum ergo hominis non est scriptum quod terra protulerit nisi "herbam pabuli"et ligna fructuosa; post peccatum verovidemus multa horrida et infructuosa de terra nasci, credo propter eam causam quam diximus". — Posset tamen dici aliter quod spinae et? habent iucunditatem ratione florum et fructuum et habent punctionem. Ratione ergo iucunditatis et fructuositatis possunt dici factae in tertio die, et ita videtur dicere Damascenus ; ratione vero punctionis et infructuositatis, post peccatum sic sunt conversae.

PrevBack to TopNext