Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 3, T. 1, Praeambulum
Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 3, T. 1, Praeambulum
Sequitur de iis quae pertinent adornatam. Ornatus autem est triplex secundum tria genera locorum: caelum et terram et corpus medium, quod continet aerem et aquam. Primo ergo agit de ornatu caeli; secundo de ornatu corporis medii; tertio, de ornatu corporis ultimi.
Sic enim ordinantur secundum gradum nobilitatis, et sic determinabantur in sua factione: primo firmamentum, quod dictum est caelum; deinde aqua in sua specie; tertio terra, quae dicta est arida.
Agit autem sic de ornatu caeli sive firmamenti: Primo ostendit progressum luminarium, quae ad ornatum spectant, a sua causa, cum dicit: "Fiant luminaria" ; secundo designat ea in proprio genere: "Et factum est" ; tertio perfectionem secundum sua genera; quarto comparationem ad finem.
Et possunt haec quatuor distingui secundum quatuor causas: primum ad efficientem, secundum ad materialem causam dispositam, tertium ad formam completam, quartum ad causam finalem. Primo ergo ostendit facturam luminarium; secundo, ad quem usum. Et ostendit multiplicem usum: discretionem diei ac noctis, signationem impressionum quarumdam inferiorum, distinctionem temporum, ornatum caeli.