Text List

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 3, T. 1, C. 1

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 3, T. 1, C. 1

DE FACTURA LUMINARIUM.

Primo ergo quaeritur de hoc quod in aliis diebus pertinentibus ad ornatum dicit: "Producat" etc., in hac autem die: "Fiant luminaria" ; nec dicit ex firmamento, sed in firmamento. Ideo potest quaeri ex quo facta sunt luminaria tamquam ex propinqua materia.

[Solutio]: Ad quod facit quod lux, quae facta est in primo die, non desierit esse: haec enim magis videtur conversa in luminaria, ut quae prius distinguebat diem et noctem, nunc ampliori modo usui sit accommodata et eidem modo perfectiori, eo quod in ea sit lumen perfectius et distinctius. Recte ergo videtur dictum quod luminaria sint facta in firmamento, non ex firmamento, sicut dicitur in sequentibus: "Producant aquae, producat terra". Et est modus talis loquendi, quemadmodum si poneretur gemma pretiosa in anulo ad decorem anuli; unde infra sequitur: "Et posuit ea in firmamento".

"In firmamento caeli". De hoc quaeritur 1. quid dicatur hic firmamentum. Solemus enim dicere firmamentum in quo sunt stellae fixae; sed sic non potest accipi: nam loquitur hic de luminaribus, sole et luna; haec autem luminaria non sunt in firmamento, id est caelo stellarum fixarum; ergo non sic potest accipi "firmamentum".

2. Praeterea, ad quid dixit firmamentum caeli, non in caelo ?

[Solutio :] 1. Ad quod dicendum quod "firmamentum" accipitur hic pro toto corpore in quo sunt stellae fixae et quae dicuntur erraticae; unde continet haec octo sphaeras secundum philosophos, scilicet caelum stellatum et caelos in quibus sunt septem planetae.

2. Ad aliud dicendum quod signanter dixit: "In firmamento caeli", ut designaret illam partem caeli quae est supra caelum aethereum, id est in illa parte quae dividit aquas superiores et inferiores.

PrevBack to TopNext