Text List

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 3, T. 1, C. 2

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 3, T. 1, C. 2

AD QUEM USUM FACTA SINT LUMINARIA

ARTICULUS I

De primo actu lucis

Deinde sequitur: "Ut luceant super terram". Notatur hic primus actus lucis et ad quid terminatur. Reflectitur enim radius lucis ex resistentia terrae vel corporis terrestris et, licet luceat super aerem vel super aquam, tamen non dicitur hoc, quia virtus in suo ultimo determinatur et in ilio alia dantur intelligi.

I. "Et praesint diei et nocti" ; alia littera habet: "Sint in inchoationem diei et noctis". Ratione cuius obicitur: l. Nonne ex praesentia solis super terram est dies, ex absentia eius est nox? ergo sol est ad utrumque, cum per ipsum distinguatur vespere et mane.

2. Praeterea, contingit quod luna non semper lucet in nostro hemisphaerio in initio noctis; quid ergo erat dicere: "Et sint in inchoationemdiei et noctis", tamquam luna esset in inchoationem noctis semper lucens in nostro hemisphaerio?

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod nostra translatio apertius designat, quae dicit: "Ut praesint diei et nocti". Sol enim praeest diei in lumine et luna praeest nocti; non quod semper luceat luna in nocte - cum enim coniungitur soli, non tunc apparet lumen eius - sed hoc est quia dominatio in die et in nocte quoad effectus maxime penes ista luminaria distinguitur, sed ipsa essentia noctis per defectum solis in nostro hemisphaerio determinatur.

2. Ad secundum dicendum quod, sicut dicit Augustinus, per inchoationem designatur principium, nomine vero principii designatur principatus sic enim est in graeco, quod dicitur arxein unde notatur principatus solis tamquam luminaris in die, et lunae tamquam luminaris in nocte. Unde Augustinus, Contra Manichaeos: "Si per inchoationem principium intelligas et [per] principium principatum, manifestum est quoniam sol per diem principatum tenet, luna per noctem, quia etsi cetera sidera tunc appareant, illa tamen suo fulgoreomnia superat et ideo princeps eorum rectissime dicitur",

II. Adhuc etiam quaeritur de hoc quod dicitur ut "dividant diem et noctem", cum prius facta fuerit divisio diei et noctis.

[Solutio]: Ad quod dicit Augustinus, Contra Manichaeos, quod, licet prius fuerit divisio diei et noctis, non tamen per diversitatem luminarium, ut unum luceret de die, aliud de nocte. Unde dicit Augustinus, Contra Manichaeos: "Sicdictum est: "Dividant diem et noctem", tamquam si diceretur: sic inter se dividant diem [et noctem] ut soli dies detur, nox vero lunae et sideribus ceteris; quae duo iam divisa erant, sed nondum inter sidera, ut iam certum esset de siderumnumero, quidper diem, quidper noctem apparerethominibus".

ARTICULUS II.

Qualiter luminaria sint in signa.

Deinde quaeritur I. de hoc quod dicitur: "Ut sint in tempora, dies et annos et signa".

1. Qualiter enim sunt in signa? Nonne praeter solem et lunam et planetas sunt signa posita in caelo? Unde zodiacus signifer dicitur. — Praeterea, nonne sunt signa plurima in caelo praeter illa duodecim, sicut dicunt philosophi, quae vergunt ad austrum vel ad aquilonem? Quid est ergo quod dicitur de sole et luna et planetis?

2. Item, si sol et luna et planetae sunt signa eorum quae fiunt in interioribus, numquid determinant causas aliquorum? Et si sunt causae aliquorum vel signa, quorum sunt causae vel signa? Numquid omnium?

Quod autem sint signa pluviae et siccitatis, caloris et frigoris, videtur a. per hoc quod, cum sol appropinquat ad Cancrum, maior est fervor frequenter: tunc enim est quasi super zenith capitum nostrorum; cum autem vergit ad Capricornum, maior est intemperies frequenter. Eodem modo magis videmus tonitrua fieri in vere vel aestate quam in hieme. Dicit enim Philosophus, inquirens causam generationis et corruptionis, quod sol per sui allationem et ablationem causa est universalis horum, licet aliae sint causae particulares.

b. Praeterea, ex ratione causae arguitur. Causa enim est, cuius esse sequitur aliud per se, et non secundum accidens ; sed motum luminarium per se, et non secundum accidens, sequitur ista variatio secundum excellentiam frigoris, caloris etc.; ergo haec luminaria sunt causa horum. -— Contra, Damascenus: "Nos autem dicimus quoniamnon ipsa sunt causa alicuius eorum quae fiunt neque corruptionis alicuius eorum quae corrumpuntur; signa magis sunt imbrium et transmutationisaeris".

II. Item, supposito quod aliquo modo dicantur causae aliquorum in inferioribus, potest quaeri utrum omnium.

Et videtur 1. quod sit variatio in mineralibus secundum haec luminaria. Unde dicunt secundum aspectum luminarium metalla fieri diversa in diversis terris: quaedam enim abundant in auro, quaedam in argento etc. Similiter, manifestum est quod diversitas plantarum est in diversis regionibus secundum aspectum istorum luminarium, maxime solis et lunae. Eodem modo diversitas in animalibus: quaedam enim plus abundant in una regione quam in alia; et unde hoc esset? nisi quod quaedam sunt calidiores aliis, quaedam frigidiores. In homine etiam videmus variationem: ex parte corporum quidam enim sunt unius coloris magis, quidam alterius, quidam passibiliores, quidam minus passibiles; ex parte vero animae quidam sunt irascibiliores, quidam temperatiores, quidam promptiores ad unum peccatum quam ad aliud. Ex quo videtur quod causatio istorum luminarium extendat se ad omnia inferiora.

Contra: a. Damascenus ponit rationes quod non sunt causae eorum quae sunt in nobis. Unde dicit: "Nos dicimus quoniam signa quidemex ipsis sunt imbris et siccitatis, frigiditatis et caliditatiset humiditatis et horum talium, nostrorum autem actuum nequaquam: nos enim liberi arbitrii a Conditore facti, nostrorum domini existimus actuum. Si enim ex astrorum allatione omnia agimus, secundum necessitatem agimusquod agimus; quod autem necessitate fit, neque virtus neque malitia est; si autem neque virtutem neque malitiam habemus, nec laudibus nec vituperationibus, coronis vel tormentis existimus digni. Invenieturautem et Deus iniustus, iis quidem bona, illis autem tribulationes dans. Sed neque gubernationem neque suarum creaturarum Deus faciet providentiam. Sed et rationale superfluum in nobis erit: nullius enim existentes actus domini, superflue consiliamur; rationale autem omnino consilii gratia nobis datum est: unde omne rationale etarbitrio liberum est".

[Solutio]: I. 1. Ad quod dicendum quod, omnia signa, quae sunt in caelo, sunt vel principalia, quae sunt in zodiaco, vel vergentia ad austrum vel aquilonem, et omnia determinantur per stellas et vocantur imagines ex plurium stellarum coniunctione. Dicuntur autem signa, quia aliquam significationem praebent super ista inferiora. Similiter quinque planetae habent significationem aliquam secundum differentiam sui motus vel aspectus super ista inferiora, principaliter vero sol et luna sunt in signa. Et ideo in alia translatione dicitur: "Fiant sidera in firmamento caeli", ut per sidera haec omnia communiter intelligantur; in nostra vero translatione dicitur: "Fiant luminaria", quod etiam commune est, licet magis specificet de sole et luna.

2. Ad aliud videtur dicendum, sine praeiudicio melioris sententiae, quod causa dicitur duobus modis. Uno modo illud quod infallibiliter et semper producit suum effectum vel ad minus sine quo non producitur effectus; alio vero modo dicitur causa illud quo mediante pluries producitur effectus. Primo modo non credo luminaria esse causam istorum effectuum: non enim semper secundum suam dispositionem hos effectus producunt; sine enim horum propria dispositione voluntas Dei, cum expedit, aliquando hos effectus producit, iis etiam existentibus in contraria dispositione. Secundo modo possunt dici causa, quia cooperantur ad generationem et corruptionem quarumdam rerum.

Per hoc potest solvi contrarietas inter Ioannem Damascenum et philosophos. Damascenus enim loquitur de causa simpliciter, ipsi vero loquuntur de causa propinqua ut frequenter. Contingit enim siccitas in hieme et abundantia pluviarum in aestate et similiter contingit de calore et frigore.

II. Ad secundum dicendum quod non omnium dicuntur signa vel causae, sed, sicut dicit Ioannes Damascenus, "signa sunt siccitatis, frigiditatis" etc., non autem sunt signa eorum quae proprie sunt ab anima rationali, sicut dicit Ioannes Damascenus, in auctoritate supra dicta. Unde, cum invenitur a philosophis quod sunt signa iracundiae vel furoris vel furti et ita de quibusdam aliis passionibus: respondeo quod, cum luminaria faciant immutationem in aere et aliis corporibus, per hoc etiam faciunt immutationem in nostris corporibus, anima vero rationalis inclinatur per liberum arbitrium ad sequendum immutationem factam in corpore: tunc possunt sequi dispositiones ex parte animae, sed harum dispositionum causa est ipsa anima; non enim necesse est ipsam inclinari vel sequi impressiones vel passiones factas in corporibus.

ARTICULUS III

Qualiter luminaria sint in distinctionem temporum.

Deinde quaeritur I. de hoc quod dicitur: "In tempora et dies", cum tempus et dies praecesserit.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod tempora praecesserunt et dies, sed non erant luminaria quae ita manifeste discernerent dies prius sicut tunc. Tempora vero possunt dici ver, aestas, autumnus et hiems, quae per motum solis discernuntur, quae prius non discernebantur; et hoc dicit Ioannes Damascenus. Similiter solstitium aestivale et hiemale et aequinoctium vernale et autumnale per hoc distinguuntur. Dies etiam, licet prius haberent distinctionem, non tamen hanc habebant quam modo habent: modo enim longiores sunt dies in aestate et breviores noctes, in hieme vero e converso. Et ideo recte dixit: "In tempora et dies". De anno autem patet quod est annus solaris et annus lunaris, qui determinantur secundum motum luminarium solis et lunae. Unde Augustinus, Contra Manichaeos: " "In signa et tempora"dictum est, ut per haec sidera tempora distinguantur et ab hominibus dignoscantur, quia si currant tempora et nullis distinguantur articulis, qui articuli per siderum cursus notantur, possunt quidem currere tempora atque praeterire, sed intelligi et discerni ab hominibus non possunt: sicut horae, quando nubilusdies est, transeunt quidem et sua spatia peragunt, sed distingui a nobis et notari non possunt".

Sed obicitur: Si luna fuit condita cum sole, propter quid annus lunaris non continet tot dies quot solaris? Annus enim solaris continet trecentos sexaginta quinque dies cum quadrante: unde computantur in anno bisextili trecenti et sexaginta sex ; annus vero lunaris continet trecentos quinquaginta quatuor dies.

Ad quod respondendum quod sol fuit conditus in quarta die mundi, luna vero condita fuit perfecta sive plena, sicut dicit Damascenus: "Decebat enim eam completam in lumine fieri". Augustinus tamen non hoc definit, scilicet quod in plenilunio, sed quod perfecta sit arguit, quia a perfectissimo conditore condita. Cum ergo luna esset condita plena, sol autem in quarto die mundi, oportuit quod anticiparet cum sole undecim diebus, ut sic esset quintadecima et sic esset quasi in oppositione solis, et ex hoc processu temporis accidit quod annus lunaris excedebatur ab anno solari, sicut dicit Damascenus.

II. Deinde quaeritur de hoc quod sequitur: "Fecit duo magna luminaria, maius" solis, minus lunae.

Sed obicitur quod aliqua alia luminaria sunt maiora luna, et hoc probant per distantiam corporum et apparitionem; quare ergo dixit de luna potius quam de aliquo alio luminari?

[Solutio]: Ad quod respondeo per hoc quod dicitur: "Ut praeesset nocti". Nullum enim luminare, quantumcumque sit, in nocte tantum dominatur in illuminatione quantum luna dominatur. Praeterea, propinquior est nobis: unde ampliorem inducit effectum et plures.

ARTICULUS IV

De stellis et earum motu.

Deinde quaeritur I. de hoc quod additur: "Et stellas". Quaeritur enim de quibus stellis intelligitur, utrum tantum de fixis an de erraticis.

Et videtur quod de erraticis: a. Quia connumerat cum sole et luna.

E contra videtur de fixis: 1. Quia dicitur quod "posuit easin firmamento".

[Solutio]: Ad quod respondeo quod communiter loquitur de stellis, sive quae dicuntur fixae sive quae dicuntur erraticae.

[Ad obiecta]: 1. Ad id quod dicitur posuisse eas "in firmamento", dicendum quod "firmamentum" accipitur ibi pro tota parte quintae essentiae, quae continet omnia luminaria.

II. Sed adhuc quaeritur, ratione huius verbi "posuit", utrum luminaria moveantur suo motu an motu sui orbis.

1. Si enim positum dicitur illud quod est fixum, videtur quod non suo motu moveantur, sed motu suae sphaerae.

2. Praeterea, si proprio motu moverentur, aut dividerent corpus suae sphaerae aut non dividerent. Si non dividerent, tunc duo corpora simul essent in eodem loco: quod est inconveniens. Si vero dividerent, tunc reciperet quinta essentia sectionem, quemadmodum aer et aqua, et ita esset corpus rarefactibile et densabile; sed quod tale est, corruptibile est; cum ergo superiora corpora de voluntate Dei sint quae non corrumpuntur, non rarefiunt nec densantur.

3. Praeterea, hoc attestatur plus habere de materia vel minus: nam rarum est quod plus habet de loco et minus de materia, densum e converso; ergo, cum haec non conveniant illi corpori, non est illud corpus rarefactibile aut densabile. Restat ergo ex iis rationibus et aliis, quas ponit Philosophus, in libro De caelo et mundo, quod non moventur proprio motu, sed motu sui orbis.

4. Praeterea, superfluum esset ponere ipsa per se moveri, cum nihil aliud iacerent suo motu quam ea quae fiunt a motu orbium suorum.

a. Alii vero volunt ex opposito dicere quod si moverentur tantum motu sui orbis, aut moverentur orbes motu firmamenti propter continuitatem: et tunc necesse esset quod planetae essent in una dispositione, cum firmamentum semper uno modo moveatur; aut quod eorum orbes haberent proprium motum: et si habent proprium motum, aut moventur ab oriente in occidentem sicut firmamentum, et tunc, cum secundum maiorem nobilitatem corporum et minorem sit motus naturalis, in qua distantia se haberent orbes planetarum a firmamento, in illa sive secundum illam proportionaliter esset motus, et ita quam cito firmamentum, quod est superius et nobilius, fecisset suam revolutionem, tam cito alii orbes facerent suam et ita accideret idem quod prius. Restat ergo quod moveantur contra firmamentum. Sed si moventur e contrario, cum fortius motum vincat semper minus potens, necesse est quod firmamentum sua revolutione faciat illos orbes revolvi ab oriente in occidentem, et hoc apparet ex hoc quod sol in motu diurno revolvitur ab oriente in occidentem et iterum revolvitur ad orientem et ita de aliis. Nisi ergo aliquis esset proprius motus ipsorum cum hoc, non acciderent illae variationes quae modo accidunt: inveniuntur enim planetae in qualibet revolutione sub alio puncto quam fuerunt in praecedenti revolutione. Cum ergo hae variationes sint manifestae in planetis, necesse est aliquem proprium motum orbium esse contra firmamentum. Quid est ergo quod dicitur: "Posuit eain firmamento" ? Immo in alio corpore posita sunt illa sidera, quod naturam habet movendi e contrario ipsi firmamento.

b. Praeterea, secundum hoc tollerentur motus lunae, qui dicuntur differentes esse secundum astrologos, secundum excentricum et epicyclum et alios circulos quos ipsi assignant; tollerentur etiam retrogradationes, progressiones et aliae variationes quae in illis assignantur, si motum proprium non habeant.

c. Nec hoc obstat quod dicitur quod caelum non recipit divisionem, et ita non possit planeta movere per spatium caeli: cum videatur radius moveri per aera sine divisione aeris. Nec accidens potest esse, cum moveatur de loco ad locum, non moto aere in quo est; nec est alia substantia quam corporea; ergo erit corpus motum per corpus aliud non divisum, quod non est aequalis spiritualitatis. Ita dicunt planetam, cum sit maioris luminositatis, moveri per spatium corporis caeli, tamen caelo non diviso.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod, sive sic sive sic, posita sunt luminaria in firmamento secundum intentionem supra dictam, sive sint fixa in suo orbe sive per se mobilia. Perscrutatio autem horum relinquenda est eis qui circa talia negotiantur, hoc supposito quod dicit Scriptura. Si vero altera pars per documenta Sacrae Scripturae possit confirmari, illi parti est adhaerendum.

III. Et quia moventur orbiculariter corpora supra dicta, quaeri similiter solet utrum moveantur a se vel ab alio corpore vel ab aliquo incorporeo, quod non est necesse moveri.

Nullum autem corpus a se movetur, cum necesse sit distare substantiam moventis a substantia moti; nec ab aliquo alio corpore: oportet enim statum esse; ergo ab incorporeo est primus motus. Huius gratia ponebant quidam superiora corpora esse animata, ut quemadmodum animalia moventur e diverso a principio naturae, quod est anima, ita e diverso moveantur illa corpora, quae, quantum est de sua natura vel figura, non plus moverentur ab oriente in occidentem quam e converso, nisi esset inclinatio motoris quo moventur sic vel sic. Alii posuerunt intelligentias separatas, quibus moverentur ista corpora caelestia sic vel sic, et diversas esse, secundum quas diversi orbes moventur.

[Solutio]: Ad quod dicendum, secundum expositores Sacrae Scripturae, quod non dicenda sunt corpora animata. Unde Ioannes Damascenus: "Nullus animatos caelos vel luminaria existimet: inanimati enim sunt et insensibiles. Quare, etsi dicat divina Scriptura: "Laetentar caeli et exultet terra", eos, qui in caelo sunt, angelos, et qui in terra sunt, homines, ad laetitiam vocat. Novit autem Scriptura etprosopopeia, id est personarum fictione, uti, ut de animatis etinanimatis loqui, sicut illic: "Mare vidit et fugit, Iordanis conversus est retrorsum. Quid est tibi, mare"? etc.; et montes et colles interrogantur sermones exultationis, sicut et nobis consuetum est dicere congregata est civitas, nonaedificia significare volentibus, sed civitatis habitatores, "et caeli enarrant gloriam Dei", non vocem, quae auribus sensibilibus auditur, emittentes, sed ex magnitudine Conditoris nobis virtutem ostendentes: quorum pulcritudinem excogitantes, factorem sicut optimum artificem admiramur et glorificamus". Nec ex eis elicitur quod oporteat esse tot motores quot sunt orbes, qui moventur: possunt enim ab uno motore recipere diversas inclinationes et maxime ab illo motore quem non est necesse agere secundum conditionem materiae.

PrevBack to TopNext