Text List

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 3, T. 2, Praeambulum

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 3, T. 2, Praeambulum

Dixit "quoque Deus" etc. Deinde procedendum est ad ornatum quintae diei, qui ornatus est corporis medii inter caelum et terram. Et describit primo dispositionem agentis de faciendo; secundo est consideratio eius ut est a causa propinqua sui generis; tertio notatur approbatio primi agentis. Et hoc est primo esse ab agente primo, deinde in proprio genere, tertio ut ordinatur ad finem summum, qui est "alpha" in ratione agentis et "omega" in ratione finis, ut sic compleatur illud quod dicitur Prov. 16, 4: "Universa propter semetipsum operatus est Dominus".

PrevBack to TopNext