Text List

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 3, T. 2, C. 1

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 3, T. 2, C. 1

DE VERBIS PRODUCANT AQUAE.

Potest autem quaeri 1. cum faciat mentionem de aqua, ut producat animantia aquarum, quare non facit mentionem de aere, ut producat animanti a aeris, scilicet volatilia?

2. Item, cum aer et aqua suum habeant ornatum, cur et corpus ignis, quod dicitur, secundum Strabum, caelum olympium, et igneum non habeant suum ornatum? cum haec pertineant ad corpus medium: dictus enim erat ornatus caeli, propter quod recte sequi videbatur ornatus ignis vel caeli ignei, quae sunt corpora proxima.

3. Item, aer habet duas differentias, quarum utraque dieta est caelum: et una est caelum aethereum, altera aereum Potest ergo quaeri quare caeli aetherei non dixit ornatum sicut caeli aerei.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod nomine aquae intelligitur aer, qui sua vicinitate habet humiditatem aquosam: unde aliquando rorat. Unde Augustinus, Contra Manichaeos: "Sciant omnes, quos haec movent, istum aerem nebulosum et humidum, in quo aves volant, a doctissimis hominibus, qui haecdiligenter inquirunt, cum aquis solere deputari. Concrescitenim et crassus efficitur exhalationibuset quasi vaporibus maris et terrae, etde ipso humore pinguescit quodam modo ut volatus avium portare possit: ideo per noctes serenasetiam rorat, cuius roris guttaemane in herbis inveniuntur. Nam mons ille Macedoniae, qui Olympus vocatur, tantae altitudinis esse dicitur ut in eius cacumine nec ventus sentiatur nec nubes se colligant, quia excedit altitudine sua totum istum aerem humidum, in quo aves volant, et ideo neque aves ibi volare asseverantur. Quod ab eis proditumdicitur qui per singulos annos solebant, nescio quorum sacrificiorum causa, memorati montis cacumen ascendere et aliquas notasin pulvere scribere, quas integras alio anno inveniebant: quod fieri non posset, si ventum aut pluviam locus ille pateretur. Denique tenuitasaeris, qui ibi erat, non eosinspirabat: unde durare ibi non poterant, nisi spongias humectas naribus applicarent, unde crassiorem ·et spissiorem spiritum ducerent: iiergo indicaverunt se nullam avem in eo loco aliquandovidisse". Et in idem consonat quod dicit Augustinus, Super Genesim.

Sed si quaeratur quare illa communis origo magis nomine aquae quam nomine aeris intelligatur: dicendum quod aqua plus est ordinata ad generationem animantium quam aer, licet in aere multae fiant impressiones propter ascensum aquarum; commixtiones enim, ex quibus fiunt generationes animantium, circa medium locum fiunt, et ideo rectius nomine aquae designavit. -— Praeterea, supra dictum est: "Spiritus Domini ferebatur super aquas", et deinceps dicit de congregatione aquarum: "Ut appareat arida", ideo continuando recte hic nominavit aquam tamquam originem.

2. Ad secundum dicendum quod, licet ignis pertineat ad mediam naturam inter caelum et terram, non habuit ornatum distinctum nec secundum partem sui superiorem, quae dicitur Olympium caelum, nec secundum inferiorem, quae dicitur caelum igneum, quia non est locus in quo vivere possent animantia. Si enim non possunt vivere animantia in superiori parte aeris, quae dicitur aether, sicut dicit Augustinus, in auctoritate supra dicta, eo quod ad ipsum non possint ascendere vapores et ita nulla sit ibi commixtio, ergo nec possent ibi salvari, quia ex eisdem salvatur ex quibus generatur, multo fortius in caelo Olympio vel igneo non esset huiusmodi ornatus. Praeterea, natura ignis est destruere alienum corpus quod destructibile est; unde non possunt ibi esse corpora aliena. Restat ergo quod ipsa lux in utroque caelo est ornatus corporis sui, sufficiens suo corpori ut, sicut caelum aqueum nullum habet ornatum corporum praeter suam perspicuitatem luminosum nec caelum empyreum habet ornatum corporum praeter suam lucem, ita nec habent ista corpora in suo genere alium ornatum quam lucem.

3. Hoc idem potest dici de caelo aethereo: caelum enim aethereum habet suam perspicuitatem luminosam.

Sed posset quis quaerere quare non fiat aliqua mentio de igne sicut de aliis tribus elementis, implicite vel explicite. Respondeo quod datur intelligi secundum sui superiorem partem nomine caeli, secundum inferiorem vero partem nomine alterius extremi. Unde Augustinus, Super Genesim, III: "Terrae nomine hoc totum universaliter significatur, donec perveniatur ad aridam, quae proprio nomine terra dicitur".

PrevBack to TopNext