Text List

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 3, T. 2, C. 2

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 3, T. 2, C. 2

DE VERBIS REPTILE ANIMAE VIVENTIS ETC..

Deinde quaeritur I. 1. de hoc quod dicitur: "Producant aquae reptile animae viventis". Cum reptilia dicantur illa quae sunt in terra; item, in aquis sunt multa quae non repunt, sed natant, ut sunt cete et huiusmodi magni pisces, quare non est dictum et omne natatile ?

2. Praeterea, qualiter producuntur ex aquis natatilia vel volatilia? Nam ex iis producuntur, ex quibus salvantur ; salvantur autem per elementa commixta.

Respondeo: 2. Haec productio erat ex elementis commixtis; nihilominus tamen secundum dominans in ipsis magis fit hic sermo et ideo dixit: "Producant aquae".

1. Ad aliud dicendum quod reptile dicitur quod toto corpore incumbit super corpus deferens, ad differentiam volatilium et gressibilium, quae se supportant vel in parte vel in toto. Unde natatile designatur per reptile: hic namque sumitur reptile illud corpus in aquis, quod non habet pinnas quibus secet aquam, sed pedibus tantum aquam dividit.

II. Deinde quaeritur propter quid dictum est: "Reptile animae viventis", quasi esset aliud reptile quod non haberet animam viventem.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod non additur ut differentia, sed ut sit sensus: "reptile", quod inter animam viventem habentia computatur. Hoc enim est quod, quantum est de modo motus, ignobilius est inter animantia: toto enim corpore incumbit super corpus deferens; non sic gressibilia, quae pedibus terram contingunt, nec volatilia, quae supportantur sui agilitate.

III. Deinde quaeritur propter quid dicitur: "Sub firmamento caeli vel secundum firmamentum caeli", secundum translationem Septuaginta, et non dicitur, sicut supra: "In firmamento vel incaelo".

[Solutio]: Ad quod dicendum quod per hoc vult ostendere minorem nobilitatem quoad quid volatilium quam luminarium, et quod motus volatilium est in medio inter caelum et terram; et ideo dictum est: "Sub firmamento et super terram".

PrevBack to TopNext