Text List

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 3, T. 2, C. 3

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 3, T. 2, C. 3

DE VERBIS FECIT DEUS CETE GRANDIA SECUNDUM SPECIES SUAS.

Deinde quaeritur de hoc quod dicitur: "Fecit Deus cete grandia etc. secundum species suas", et alia littera habet: "Secundum genus suum".

Quaeritur 1. propter quid nunc iacit mentionem de genere aut de specie, non autem superius, cum dixit: "Producant aquae" etc., cum tamen ibi loquatur de iactura volatilium et natatilium quae non erant sine genere aut specie.

2. Item, potest quaeri: Cum fiebat sermo de terrae nascentibus, locutus est de semine, dicens: "Germinet terra herbam virentem et facientem semen", et plura locutus est de semine in herbis et arboribus; cum autem locutus est de animalibus iu aquis vel terra, non locutus est de semine, cum tamen et haec habeant semen, secundum quod procedit generatio.

3. Item, in nostra translatione dicitur: "Creavit Deus cete grandia", cum tamen hic agatur de opere conditionis, supra vero dictum est de opere creationis.

4. Praeterea, in translatione Septuaginta non loquitur de genere, sed tantum de specie in animalibus quae sunt ex aquis; in nostra vero translatione loquitur de speciebus, cum fit sermo de natatilibus.

[Solutio]: 1. Ad primum dicendum quod, cum locutus est de productione animalium in aquis vel aere ex sua origine, non fit mentio de genere vel specie, quia aliud est trahere esse ex sua origine et aliud est ut sit principium fieri vel generationis in aliis. Licet ergo simul tempore accipiat esse et virtutem secundum quam aliud possit esse ex illo, tamen unum est naturaliter prius altero; et ad hoc designandum primo dixit sine distinctione: "Producant aquae" etc., secundo distinxit, dicens: "Creavit vel fecit secundum genus suum". — Praeterea, ex parte materiae non est principium generationis, sed ex parte formae ; et ideo, cum locutus est de exitu secundum esse materiale, non locutus est de genere vel specie, deinde vero, cum locutus est de exitu secundum formam, locutus est de genere vel specie.

2. Ad aliud dicendum quod aliud est de terrae nascentibus et animalibus. Nam in terrae nascentibus est semper virtus seminis ut fiat aliud ex ipso; non sic est universaliter in animantibus aquae vel terrae, sed vis seminativa est in elementis. Non enim omnia, quae sunt in aquis, generantur ex sibi similibus secundum quod natura est principium ex similibus similia procreandi ; similiter nec omnia quae sunt in terris: unde multa animalia moriuntur in hieme et post in aestate semen habent in ipsis elementis commixtis ut procreentur; herbae vero in terra vivunt secundum virtutem radicis, licet extra moriantur; et semina herbarum cadunt in terram et post multiplicantur tempore producente opportuno. Et hoc est quod dicit Augustinus, Super Genesim: "Semen non ubique repetivit, cum tam herbis et lignis insit quam animalibus, etsi non omnibus. Observatum est enimquaedam ita nasci ex aqua siveterra ut sexus eorum nullus sit, et ideo semen eorum non sitin eis, sed in elementis, ex quibus oriuntur. Hoc est ergo "secundum genus", ubi et seminum vis et similitudo intelligitur succedentium de succedentibus, quia nihil eorum ita creatum est ut semel existeret vel permansurum vel nullo succedente decessurum".

3. Ad tertium dicendum quod creare, in nostra translatione accipitur pro facere. Unde accipitur aliter creare hic et cum dicitur: "In principio creavit Deus caelum et terram".

4. Ad quartum dicendum quod in nostra translatione quod dicitur "species" accipitur pro genere, id est principio generandi. Vel forte propter multiplicationem specierum in aquis dictum est: "Secundum species suas" ; secundum autem volatilia quaedam, quae multae sunt generationis in diversis partibus anni, dixit: "Secundum genus suum". Magis autem videtur primo modo dicendum.

PrevBack to TopNext