Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 3, T. 3, M. 2, C. 1
Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 3, T. 3, M. 2, C. 1
CUR DICITUR IN PLURALI FACIAMUS ET QUARE DUPLICATUR OPUS SEXTAE DIEI.
Potest autem quaeri 1. de hoc quod modus loquendi mutatus est, cum prius in tertia persona dictum sit: "Fiat" etc., nunc autem dicitur: "Faciamus".
3. Praeterea, quare distinguit opus sexti diei in duo, non coniungendo facturam sive conditionem hominis cum aliis animalibus terrestribus.
[Solutio]: 1. Ad primum dicitur quod in prima persona loquitur, ut ostenderetur facere personam potentem loqui ad suam similitudinem; in aliis vero locutus est in tertia persona, ut ostensio fiat conditionis eius rei de qua fit sermo, non quae habet potestatem propriam loquendi.
2. Praeterea, dirigitur hic sermo ad alias personas, ut ostendatur quod homo factus est ad imaginem Trinitatis, quod non est alterius creaturae. Singulariter vero loquitur, non quod solus Pater fecerit alias creaturas, cum indivisa sint opera Trinitatis, sed ut ostendatur habere quamdam similitudinem in esse, ut ab ente primo, quod indivisibile est in essentia, fiant entia vel fiat unumquodque ens.