Text List

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 3, T. 3, M. 2, C. 2

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 3, T. 3, M. 2, C. 2

AN VOX FACIAMUS, DIRIGATUR AD ANGELOS VEL AD FILIUM VEL AD SPIRITUM SANCTUM.

Sed adhuc quaeritur, cum pluraliter dicatur faciamus, utrum ad angelos factus sit sermo: nulla enim natura alia videtur fuisse nisi angelus praeter Deum.

Sed illud obviat a. quod non indiget Deus in creatione hominis adiutorio angelorum plus quam in conditione alterius creaturae; non ergo propter hoc dicitur: "Faciamus".

b. Praeterea, sequitur: "Faciamus ad imaginem nostram" ; nulla autem est imago una Dei et angelorum.

c. Praeterea, illud obviat quod sequitur: "Creavit Deus hominem ad imaginem suam", et alia est littera: "Creavit Deus ad imaginem Dei" ; non ergo, cum dicitur "faciamus" vel "nostram", ad angelos fit sermo, sicut dicunt quidam haeretici, sed trium personarum est sermo.

Sed obicitur: 1. Sicut homo est ad imaginem Dei, ita aliae creaturae sunt in vestigium Trinitatis; tamen non dicitur pluraliter in aliis "faciamus" nec videtur Trinitas designari expresse.

[Solutio]: 1. Ad quod videtur dicendum quod utrobique exprimitur Trinitas, sed in conditione vestigii obscure et implicite Trinitas designatur, in conditione vero imaginis expresse. Dictum enim est superius: "Dixit Deus", in quo intelligitur Pater dicens et Verbum quo "dixit et facta sunt", Spiritus autem Sanctus intelligitur, cum dicitur: "Vidit Deus quod esset bonum" ; vel sub alia ratione, sicut cum dictum est: "Et fecit Deus", scilicet in secundo die, ubi nomine perfectionis intelligitur Spiritus Sanctus. Hic autem expresse pluralitas personarum exprimitur, cum dicitur: "Faciamus" ; et recte, quia vestigium est similitudo obscura, imago vero est "similitudo expressa".

PrevBack to TopNext