Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 3, T. 3, M. 2, C. 3
Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 3, T. 3, M. 2, C. 3
AN IMAGO IN HOMINE SUPPONAT CREATUM VEL INCREATUM.
Deinde quaeritur: 1. Cum dicitur: "Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram", utrum imago creatum an increatum supponat? Si vero increatum et singulariter: cum nihil increatum et singulariter et communiter dictum sit nisi divina essentia, supponit ergo essentiam divinam; ergo idem est ac si diceretur ad essentiam nostram ; sed, si homo factus esset ad essentiam Dei, oppositio notaretur: nam in eo quod esset ad essentiam, esset Deus, in eo quod esset factus, non esset Deus; ergo non idem est esse ad imaginem quod esse ad essentiam. — Neque supponit aliquid creatum: nihil enim creatum in hoc genere dignius est rationali creatura; ergo non supponeret aliud quam ipsum hominem; tunc ergo sensus esset faciamus hominem ad se ipsum. Nec sic potest dici: sicut filius est imago patris, ut Abel ad imaginem Adae, quia homo; sic enim rediret, ut diceretur quilibet homo Deus.
2. Item, cum homo conditus sit ad imaginem Dei, eo quod habeat memoriam, intelligentiam, voluntatem, propter quid non est dictum in primo die, ubi agitur de conditione angeli: Faciamus lucem vel angelum ad imaginem nostram ?
3. Praeterea, vult Augustinus quod in hoc sit ad imaginem Dei, quia praeest piscibus etc. Unde dicit, III Super Genesim: "Non estpraetereundum quia, cum dixisset: "Ad imaginem nostram", statimsubiunxit: "Et habeat potestatem piscium maris et volatilium caeli"et ceterorum animantium rationis expertium, ut videlicet intelligamus in eo factum hominem ad imaginem Dei, quo irrationalibusanimalibus antecellit". Sed hoc non videtur verum: nam intellecto homine non cum ratione istius potentiae, nihilominus esset ad imaginem Dei, sicut ipse ostendit, in libro De Trinitate, ubi investigat quod secundum mentem et intelligentiam et voluntatem est haec imago accipienda.
Solutio: 1. Ad primum dicendum quod imago uno modo-potest supponere increatum, alio modo creatum. Secundum quod supponit increatum, dicit essentiam divinam in ratione mentis, intelligentiae et voluntatis, et tunc imago dicitur ad cuius imitationem fit aliud, et sumitur pro exemplari. Nec ex hoc sequitur quod homo sit Deus, sed quod habeat memoriam, intelligentiam et voluntatem, in quibus imitatur essentiam increatam. Si vero supponat creatum, tunc est sensus: conditus est homo, ut in hac ratione trinitatis virium imitetur summam Trinitatem. Sic ergo supponitur trinitas creata, quae ad imaginem summae Trinitatis est condita. Nec ex hoc sequitur ergo creatus est ad se ipsum: nam sub hac ratione dicit respectum ad summam Trinitatem, in quam tendit.
2. Ad secundum vero dicendum quod de homine dictum est, non de angelo, licet angelus gerat illam imaginem Dei prout est "signaculum similitudinis" Dei. Nam, sicut dicit Gregorius Nyssenus: "Homo totius creaturae dominus, ad imaginem sui Conditoris effectus, nihil aliud indicat nisi quod mox in eo regia natura formata sit. Sicut enim iuxta humanam consuetudinem, qui principum imagines fingunt, non solum impressionem formae eius imitantur, verum etiam amictu picturae regiam exprimunt dignitatem, et imago ipsa iam pro consuetudine dicitur Imperator, sic et humana substantia, quoniam ad aliorum regimencondebatur, propter Regis universorum similitudinem velut imago animata componitur, pro picturae velamine vestita est virtute, pro sceptro beatitudine et immortalitate sustollitur, pro regali serto iustitiae corona decoratur". Idem dicit Damascenus: "Conditurus erat Deus hominem Secundum propriam imaginem et similitudinem velut quemdam regemet principem terrae et omnium quae sunt in ea". In idem videtur Augustinus consentire, Contra Manichaeos. Et hoc confirmat per hoc quod statim, cum dixit ad imaginem, subiungit: "Praesit piscibus" etc. Licet ergo angelus principetur iis terrenis, tamen non sic conditus est ut tamquam rex corporalium creaturarum constitueretur quemadmodum homo: potest ergo dici ad imaginem uno modo, alio vero modo non ad imaginem. De hoc inferius dicetur diffusius in proprio Tractatu. Addit etiam Gregorius quod non tantum homo dignior est animantibus aliisque terrae nascentibus secundum animam, sed secundum corpus. 3. Ad ultimum vero dicendum quod esse ad imaginem potest uno modo abstrahi ab illa potentia, in quantum convenit cum angelis secundum trinitatem interiorem; alio vero modo non abstrahitur, in quantum secundum potentiam istam, sapientiam et bonitatem determinatur.