Text List

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 3, Q. 1, C. 3

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 3, Q. 1, C. 3

DE VERBIS HIC EST LIBER CREATURAE CAELI ET TERRAE.

Hic est "liber creaturae caeli et terrae". Potest quaeri I. utrum sic accipiatur hic caelum et terra sicut supra, cum dicitur: "In principio creavit Deus" etc., an sic sicut cum fecit firmamentum et distinxit aridam ab aquis.

Et videtur quod primo modo 1. propter hoc quod dicit: "Creaturae caeli et terrae" ; tunc enim creavit caelum et terram.

2. Praeterea, videtur illud ex hoc quod sequitur: "Omne viride agri antequam esset super terram" ; cum enim tertio die factum esset istud, et hoc est cum facta esset terra, non sic accipit hic terram sicut in tertio die; ergo sic sicut in principio.

3. Item, cum factum est firmamentum et facta est terra, tunc erat dies; hic autem dicitur: "Cum factus est dies", id est cum fieret; ergo videtur potius ad primum referendum.

Sed videtur contrarium a. per hoc quod sequitur: "Cum factus est dies, fecit Deus caelum et terram". Cum enim non simul factus est sermo de die, cum crearet caelum et terram in principio, et fecit mentionem de die, cum fuit firmamentum secundo die et terra tertio die, relinquitur ergo quod sic accipit caelum et terram sicut cum facta sunt in diebus.

II. Praeterea, potest quaeri de hoc quod dicit: "Cum factus est dies". Nullam enim mentionem fecit distincte de aliquo die, cum fecit caelum et terram: caelum enim factum est secundo die, terra tertio dies; ergo, cum dies non sit simul cum die, non facta sunt caelum et terra, cum factus est dies aut oportet hic intelligere diem communiter, ut simul fieret tempus cum temporali.

III. Tertio quaeritur 1. quid nomine caeli et terrae datur intelligi, cum dicitur caelum et terram, an tantum firmamentum et arida, quae duobus diebus facta sunt, an ipsa cum natura media, scilicet aquarum, quae simul factae sunt. Facta enim est divisio aquarum superiorum ab inferioribus secundo die cum firmamento, in tertio est aquarum a terra divisio et in unum locum congregatio. Si autem dantur intelligi per se, quare non fit mentio de aquis? Si enim aquae dantur intelligi per illa duo, multo fortius "viride agri" intelligi potuit, et tamen non est expressum; ergo non videtur per hoc intelligi.

2. Praeterea, numquid nomine caeli et terrae intelligitur lux quae facta est primo die, et ea quae facta sunt in illis ultimis diebus ? — Quod non lux intelligatur, videtur per hoc quod dicitur: "Fecit caelum et terram", loquens de eo quod vocavit caelum: et hoc fuit firmamentum; unde dixit: "Vocavit firmamentum caelum". Non ergo videtur intelligi lux illa per "caelum et terram".

3. Praeterea, ea quae facta sunt in tribus ultimis diebus, non videntur intelligi. Nam non sunt facta antequam "viride agri" esset super terram; ergo non per "caelum et terram" intelliguntur.

Sed obviare videtur ut nomine caeli et terrae omnia quae facta sunt in illis diebus intelligantur. a. Nam, cum iactus est dies, fecit caelum et terram; sed factio diei intelligitur in operibus sex dierum; ergo caelum et terra debent continere suis designationibus illa omnia.

b. Et praeterea, quare recapitularet ipse ea quae in secundo die et tertio facta sunt et non illud quod in primo die factum est et ultimis tribus diebus?

Solutio: I. 1. Ad primum dicendum quod accipitur hic caelum et terra sicut facta sunt. Unde, cum dicitur: "Creaturae caeli et terrae", aut simul intelligitur creatio et factio aut nomine creaturae factura designatur.

2. Nec hoc obviat quod dicitur: "Et omne viride agri antequam esset", quia illud post facturam terrae nominatur, licet in die eodem. Unde postquam facta est terra, dictum est: "Germinet terra" etc., ut primo sit esse terrae et post germinatio ex ea.

3. Nec illud obviat quod dictum est: "Cum factus est dies" ; aliter enim fiunt tempora et aliter fiunt res permanentes: temporum enim esse est cum fiunt, rerum vero permanentium esse non semper est cum fiunt. Unde, cum dicitur: "Cumfactus est dies", id est cum fiunt dies, tunc caelum et terra facta sunt, quia in die facta sunt, sed creata ante diem, et ideo sermo ille, scilicet cum factus est dies, ad hoc inducitur ut de iactura caeli et terrae intelligatur.

II. Ad secundum vero dicendum dupliciter secundum expositionem Augustini: aut quod nomine diei intelligatur unus dies repetitus, secundum quod fit expositio de die, id est de cognitione angelica; aut dies accipitur ibi communiter et indistincte: quilibet enim dies factus est et simul cum temporali. Unde Augustinus, Super Genesim: "Factae creaturae motibus coeperunt currere tempora. Undeante creaturam frustra tempora requiruntur, quasi possint inveniri ante tempora. Motus enim si nullusesset, vel corporalis vel spiritualis creaturae, quo per praesens praeteritis futura succederent, nullum esset tempusomnino; moveri autem creatura non utique posset, si non esset; potius ergo tempus a creatura quam creatura coepit a tempore, utrumque autem a Deo: "Ex ipso enim et per ipsum et in ipso sunt omnia". Nec sic accipiatur quod dictum est tempus a creatura coepit, quasi tempuscreatura non sit, cum sit creaturae motus ex alio in aliud, consequentibus rebus secundum ordinationemadministrantis Dei cuncta quae creavit".

III. 1-3. Ad tertium dicendum quod nomine caeli et terrae intelligitur natura media, scilicet aquarum, et per extrema dat intelligere medium: medium enim simul factum est cum extremis. — Similiter per "caelum et terram" intelligitur et illud quod factum est primo die et possunt intelligi ea quae facta sunt in tribus ultimis diebus: alia enim, quae in sequentibus diebus, ad ornatum illorum referuntur. —- Et, licet caelum per quamdam appropriationem dicatur firmamentum, nihilominus caelum empyreum apud intelligentes nomine caeli etiam intelligitur.

PrevBack to TopNext