Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 3, Q. 1, C. 4
Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 3, Q. 1, C. 4
DE VERBIS ANTEQUAM FOENUM AGRI EXORTUM ESSET.
Deinde potest quaeri ratione eius quod dicitur: "Antequam foenum agri exortum esset", sicut habetur in translatione Septuaginta, nostra vero translatio habet: "Antequam virgultum agri oriretur in terra". Aut enim hoc intelligitur de seminibus herbarum et fructuum sive lignorum aut de ipsis herbis et arboribus.
Quod ratione seminum, hoc videtur: 1. Cum enim terra facta est, gravida erat seminum herbarum et lignorum et ad facturam terrae hoc pertinebat; sed aliud est fieri terrae et aliud herbarum vel arborum ex terra nascentium; ergo, cum in illo die non fieret nisi quod pertinebat ad terram gravidam foetuum, non aliud intelligitur, cum dicitur: "Antequam foenum agri oriretur", nisi quod esset ratio seminalis in ipsa admixta cum aqua.
Sed videtur contrarium a. per hoc quod ibidem dicitur: "Producat terra herbam pabuli" etc. Hoc enim non ad rationem seminalem tantum pertinet, sed etiam ad formam herbarum et arborum; non ergo hoc fuit antequam foenum agri exortum esset. Et hoc ex verbis Augustini, Super Genesim, innuitur, cum dicitur: "Producat terra herbam pabuli, seminantem semen secundum genus suum et lignumfructuosum". Unde dicit: "Iis verbismagis apparet semina orta esse ex herbis sive lignis, non autem illa ex seminibus, sed ex terra, praesertim quia et verba Dei sic se habent. Non enim ait: germinent semina in terra herbam foeni et lignum fructuosum, sed ait: "Germinet terra herbam foeni seminantemsemen", ut semen ex herba, non herbam ex semine insinuaret".
[Solutio]: Ad quod videtur respondendum per hoc quod dicit Augustinus: "Aliter nota est angelis creatura Dei et aliter nobis. Angelis enim primordialiter, ut ita dicam, vel originaliter, sicut eam Deus primitus condidit et post eam conditionem asuis operibus requievit non condendo aliquid amplius; nobis autem secundum conditarum rerum administrationem iam per ordinestemporum secundum quam Deus iam illis rebus per senariam perfectionem consummatis usque modo operatur". Ex quibus verbis datur intelligi quod, cum dicitur: "Germinet terra herbam virentem" etc., hoc attenditur quod in opere conditionis herbarum et lignorum ex terra non attenditur tantum seminum gravidatio, sed ipsarum specierum productio quae habebant in se rationem seminalem. Cum autem dicitur: "Antequam foenum agri esset exortum", hoc intelligitur secundum cursum naturae, quo modo herba ex semine producitur naturaliter et planta ex planta vel ex semine.
On this page