Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 3, Q. 1, C. 5
Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 3, Q. 1, C. 5
DE VERBIS NON ENIM PLUERAT ET HOMO NON ERAT QUI OPERARETUR EAM.
Deinde quaeritur ratione eius quod sequitur: "Non enim pluerat Deus super terram: et homo non erat qui operaretur eam".
Videtur enim per hoc quod intelligatur factura caeli et terrae cum herbis includi praeter ea quae erant in tribus diebus sequentibus. Nam si illa includerentur, tunc iam erat homo, qui sexto die creatus est. Quod si sic dicatur, quaeritur tunc ad quid dicatur: "Nondum pluerat Deus super terram". Hoc enim factum est post opera sex dierum.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod illud quod dicitur: "Ethomo non erat qui operaretur terram", negatio ad totum extenditur, ut sit sensus: nondum erat homo operatus terram, ut sic utrumque referatur ad ea quae facta sunt post opera sex dierum. Unde Augustinus, V Super Genesim: "Tamquam si diceret non ea sic fecit Deus, quemadmodum nunc facit talia, cum pluit et cum operantur homines. Haec enim iam per moras temporum fiunt, quae tunc non erant, cum "fecit omnia simul"; unde etiam tempora inciperent".
On this page