Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 3, Q. 2, C. 1
Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 3, Q. 2, C. 1
DE MULTIPLICATIONE ET COLLOCATIONE RERUM CORPORALIUM.
Fons ascendebat de terra etc. I. Quaeritur hic, F cum incipiat dicere de causa multiplicationis et collocatione hominis in paradiso, quare primo incipit ab origine ex parte aquae et non ex parte terrae.
[Solutio]: Ad quod respondet Augustinus, Super Genesim: "Recte ab eo incepitelemento, ex quo cuncta genera nascuntur vel animalium vel herbarum atquelignorum, ut agant temporales numeros suos naturis propriis distributos. Omnia quippe primordia seminum, sive undeomnis caro sive undeomnia fruteta gignuntur, humida sunt et ex humore concrescunt". Utrumque tamen datur intelligi: nam ea, quae fiunt, ex commixtione fiunt aquae et terrae, adiunctis aliis elementis; sed haec duo sunt manifestiora, ideo de iis duobus facit mentionem. Rationem etiam corpulentiae, non dico corporeitatis, accipiunt ab elementis istis principaliter, sed terra est unde plus accipiunt de materia, humor vero, qui est ex aqua, est unde plus accipitur multiplicatio.
II. Sed quia duplex est humor — unus, qui descendit ex nubibus aeris, alius, qui oritur in terra — potest quaeri 1. quare causam multiplicationis designat penes humorem fontalem primo et non penes pluvialem, cum videamus modo manifestius causam multiplicationis esse ex humore pluviali quam fontali in universa terra.
2. Praeterea, cum fit humor pluvialis, fit minutatim terrae irrigatio ; unde magis videbatur convenire a principio.
[Solutio]: 1-2. Ad quod videtur dicendum quod, cum non legatur de pluvia nisi cum introductum est diluvium, nec de arcu sive iride nisi in signum reconciliationis, videtur quodam modo in poenam primo pluvia introducta; pluvia autem fit ex vapore aquoso elevato in nubibus, in vapore autem est quaedam contusio elementorum: unde introductio vaporum videtur esse in signum confusionis creaturae humanae, quae iam venerat in confusionem peccatorum: prius enim erat aer serenus in conditione operum primorum, sed post factus est nebulosus. Recte ergo primo facta est multiplicatio ex humore fontali irrigante superficiem terrae. — Si cui autem Videtur prius fuisse pluvia, licet de hoc non faciat mentionem Sacra Scriptura, nihilominus oportet ipsum intelligere primo quod humor aquosus imbibatur terrae, antequam fiat vaporum elevatio et consequenter pluviarum descensio. Quod enim dicitur ligatio aquarum, ut non pariter erumpant deorsum, non videtur ad primum statum referri.
III. Supposito autem ex Scriptura quod humor aquosus, qui in terra oritur, sit principium irrigationis primae, potest quaeri 1. quare dicitur esse fontalis, cum ex conditione operum in sex diebus habeamus quod aquae interiores congregatae sint et congregationes dictae sint maria. Unde videtur quod irrigatio totius terrae sit ex istis maribus: mare enim accipitur communiter pro congregatione aquarum dulcium et amararum. Quid est ergo quod dicit: "Fons ascendebat" etc.?
2. Item, supposito quod fons secundum rationem aliquam fontis irrigaret, cum non videatur de alio fonte tacere mentionem nisi de illo fonte paradisi, "qui dividitur in quatuor capita", videtur impossibile quod totam superficiem terrae irrigaverit, cum non legatur de illis quatuor capitibus nisi quod per terras currant determinatas et illas irrigent, aliae vero sint terrae ad quas non extenditur earum irrigatio. Si vero fuit alius fons maior illo, mirum est ubi modo sit: si enim obstrusus est propter peccatum primorum parentum, videretur alicubi in Scriptura fieri mentio de ista obstrusione.
3. Praeterea, multiplici genere peccati peccavit homo ante diluvium, et tamen non legitur quod ante diluvium fuerit aliud genus irrigationis; ergo relinquitur quod, si obstrusus esset, hoc non esset propter peccatum primorum parentum.
[Solutio]: Ad quod potest dici opinando secundum illud quod introducit Augustinus, dicens quod potuit per fontem intelligi Oceanus, in quantum per diversas partes in ramis suis extenditur et diversi sunt meatus subterranei, per quos fiunt excolationes aquarum, cuius unus ramus fuit fons qui irrigabat paradisum. Et dicitur fons irrigare "superficiem terrae", non quia inundaverit super eam, sed quia in maiori parte irrigavit. Vel quia dixit: "Fons ascendebat" etc., et non dicitur unus fons, potest intelligi ut universaliter comprehendatur omnis fons sive aquarum ductus. Unde Augustinus, Super Genesim: "Quod si ipsius abyssi magnitudinem, ea parte excepta quaemare dicitur et evidenti amplitudine amarisfluctibus terras ambit, in ea sola parte quam reconditis sinibus terra continet, unde se omnes fontes et omnes aquae diversis tractibus venisquedistribuunt et suisquaeque locis erumpunt, fontemvoluit appellare Scriptura, non fontes, propter naturae unitatem; eumqueper innumerabiles vias antrorum atque rimarum ascendentem de terra et ubique dispertitisquasi crinibus irrigantem omnem superficiem terrae, non continua specie tamquam maris aut stagni, sed sicut videmus ire aquas per alveos fluminum flexusquerivorum et eorum excessu vicina perfundere, quisnon accipiat nisi qui contentiose spiritu laborat?" Et iterum ibidem: "Pro numero plurali posuit singularem, ut intelligamus fontes multos per universam terram locavel regiones propriasirrigantes, sicut dicitur mileset multi intelliguntur, sicut dicta estlocusta et rana in plagis quibus Aegyptii percussi sunt, cum esset innumerabilis locustarum numerus et ranarum; iam non diutius laboremus". Quidam autem putaverunt sic fieri irrigationem, quemadmodum Nilus quodam tempore anni irrigat terram, ut aliquo tempore effundatur super faciem terrae, alio vero tempore contrahatur.
On this page