Text List

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 3, Q. 2, C. 2

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 3, Q. 2, C. 2

DE PARADISO ET IN EO CONTENTIS.

"Plantaverat Deus" etc. Sicut dicit Damascenus, "quia homo erat compositus ex visibili et invisibili creatura", praeparavit ei Deus locum deliciarum paradisum, qui quodam modo dictus est intelligibilis, quodam modo sensibilis, sicut consentiunt Augustinus et Damascenus, "promptuarium universi gaudii et exultationis". De quo paradiso et universis contentis in eo primo agitur; deinde de multiplicatione animantium rationalium et irrationalium, quod notatur ibi: "Formatis igitur" etc., secundum quod ad Adam haec referuntur.

Primo ergo describitur paradisus; secundo, ad quid homo in eo collocetur; tertio, praecepta disciplinae ei traduntur, de quibus infra agetur, cum de rationali creatura erit tractatus, quae componitur ex sensibili et intelligibili. Hoc tantum sufficit hic ostendere quod pertinet ad creaturam corporalem.

ARTICULUS I

Descriptio paradisi

Quaeritur ergo de paradiso utrum tantum sit sensibilis vel tantum intelligibilis vel quodam modo sensibilis, quodam modo intelligibilis.

Quod enim sit intelligibilis, videtur 1. per hoc quod dictum est a Domino latroni: "Hodie mecum eris in paradiso", et constat quod animae ipsius latronis a dextris, cum esset spiritualis, et Christi animae similiter non promittebatur delectatio corporalis, sed spiritualis; ergo nomine paradisi intelligitur locus spiritualis sive intelligibilis.

Sed contrarium videtur a. per hoc quod loquitur de plantatione, de arboribus et huiusmodi, quae omnia ad corporalem naturam referuntur; ergo paradisus locus erat corporalis.

b. Ad hoc facit quod dicit Isidorus, in libro Etymologiarum: "Paradisus est locus in partibus Orientis constitutus, cuius vocabulum ex graeco in latinum vertitur hortus".

[Solutio]: Respondet Ioannes Damascenus: "Mihi videtur quod sicut homo sensibilis simulet intelligibilis conditus est, sic et quod homo sacratissimum templum sensibile simul et intelligibile etduplicem habens ostensionem. Corpore enim indivinissima regione et superpulcra, sicut historice diximus, ditatus, anima vero in superiori et incomparabiliter pulcriori loco conversabatur, Deum habens inhabitantem et eum ferens gloriosum operatorium et eius circumamictus gratiam et solo dulcissimo fructu contemplationis lasciviens, velut quidam angelus alius, et hac nutritus, utique lignum vitae digne nominatum est". Similiter Augustinus, Super Genesim: "Tres de paradiso sunt generales sententiae. Una eorum qui tantummodo paradisum corporaliter intelligi volunt; alia eorum qui spiritualiter tantum; alia eorum qui utroque modo paradisum accipiunt: alias corporaliter, alias spiritualiter. Breviter ergo ut dicam, tertiam mihi fateor placere sententiam, ut homo factus de limo, quod utique corpus humanum estin paradisocollocatus intelligatur, ut quemadmodumipse Adam, etsi aliquidaliud significat secundum idquod eum formam futuri dixit esse Apostolus, homo tamen in propria natura expressius accipitur, ita et paradisus, in quo eum collocavit Deus, nihil aliud quam locus quidam intelligatur, terra scilicet ubi habitaret homo terrenus".

[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum autem dicendum quod paradisus multipliciter accipitur. Aliter enim accipitur, cum dicitur: "Hodie mecum eris" etc. et cum dicitur: "Plantavit Deus" etc. Paradisus autem in sua generali ratione dicitur: ubicumque feliciter vivitur, sicut habetur ex libro Augustini, Ad Dardanum.

ARTICULUS II.

Ad quid homo collocutus fuerit in paradiso.

Deinde quaeritur I. de hoc quod Adam primus positus est in paradiso "ut operaretur et custodiret illum". Numquid voluit Deus ut operaretur agriculturam?

Quod non, videtur: 1. Quia post peccatum damnavit ipsum ad laborem, ut habetur Gen. 3,19: "In sudore vultus tui vesceris pane tuo".

[Solutio]: Ad quod respondet Augustinus, dicens: "Ita sane arbitrere nisi videamus quosdam cum tanta voluptate agricolare, ut eis magna poena sit ad aliud advocari. Quidquid ergo habet deliciarum agricultura, tuncutique longe amplius erat quando nihil accidebat adversi vel terravel caelo. Non enim erat laboris afflictio, sed exhilaratio voluntatis, cum ea, quae Deus creaverat, humani operisadiutorio laetius feraciusque provenirent".

II. Deinde quaeritur de hoc quod sequitur: "Et custodiret illum". Obicit enim sic Augustinus: "Nullus vicinus metuebaturinvasor, sed nullus limitis perturbator, nullus fur, nullus aggressor. Quo modo ergo intellecturi sumus corporalem paradisum potuisse abhomine corporaliter custodiri?" Sed nec ait ut custodiret a bestiis, cum omnes bestiae essent ei subiectae. Praeterea, adducta ei erant animalia ut eis nomina imponeret.

[Solutio]: Ad quod respondeo per hoc quod dicit Augustinus in sequentibus, cum dicit: " "Posuit eum, ut custodiret"paradisum sibi ipsi, ne aliquid admitteret. Denique accepit et praeceptum, ut sit per quod sibi custodiat paradisum, id est quo conservato non inde proiciatur. Recte enim quisque dicitur non custodisse rem suam, qui sic egit utamitteret eam, etiam si alteri salva sit qui eam velinvenit vel accipere meruit. Est alius in iis verbis sensus, quem puto non immerito proponendum: ut ipsum hominem operaretur Deus et custodiret. Sicut enim operatur homo terram, non ut eam faciat esse terram, sed ut cultam atque fructuosam, sic Deus hominem multo magis, quemipse creavit ut homo sit, eumqueipse operatur ut iustus sit, si homo ab illo per superbiam non abscedat".

III. Deinde quaeritur propter quid, sicut dicit Augustinus, primo ponitur hic Dominus secundum translationem Septuaginta; in nostra enim translatione prius ponitur, scilicet ibi: "Formavit igitur Dominus Deus hominem" etc.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod per hoc datur intelligi quod, cum posuit hominem in paradiso ad custodiendum eum, voluit rationem invenire, per quam posset se custodire, videlicet si maneret sub dominatione Dei et eam sequeretur. Quam cito enim appetiit non esse sub Dei dominatione, tam cito meruit expelli a paradiso, nec operatus est paradisum, sed in sudore et labore etc.

ARTICULUS III

De ornatu paradisi.

Quaeritur etiam de ornatu paradisi, in quo positus erat. Dicitur enim quod "Deus produxit de humo omne lignum pulcrum visu" etc. Et per quid fiebat multiplicatio, ostenditur per hoc quod sequitur: "Fluvius egrediebatur" etc. Differentiae autem arborum tres notantur: lignum, quod fuit ad probationem obedientiae, et hoc est lignum scientiae boni et mali; lignum, quod fuit ad sustentationem vitae per nutrimentum, et lignum ad immortalitatem vitae, scilicet lignum vitae, quod erat in medio paradisi. Possunt ergo ad litteram distingui ut unum respiceret sustentationem corporis, alterum immortalitatem coniuncti, tertium ad probationem obedientiae ex parte animae.

Potest autem quaeri de hoc quod dicitur: "Produxitque Deus de humo" etc. Numquid haec productio facta est, cum dictum est: "Germinet terra herbam virentem et lignum faciens fructum" ?

Quod videtur: 1. Nam ibi dicitur: "Protulit terra". Si ergo terra dicitur ibi generaliter, intelligitur de paradiso et ita tertio die fuit haec productio ligni paradisi et multo magis paradisi quam aliorum locorum, cum iste locus deputatus esset homini, si stetisset; non ergo congruebat quod alia pars terrae ornaretur herbis virentibus et lignis facientibus fructum et haec remaneret sine ornatu. Si vero tunc facta est haec productio et iste ornatus, ad quid ergo dicitur: "Produxit Deus dehumo" etc.?

2. Praeterea, cum herbae virentes sint ad ornatum terrae et in sustentationem vitae, sicut habetur sexto die, propter quid non fit mentio de utroque, sed de altero illorum tantum, scilicet de ligno fructifero?

3. Praeterea, cum fructus non sit tantum delectabilis quoad visum vel gustum, sed quoad olfactum, quare non facit mentionem de delectatione quoad olfactum? — Praeterea, "lignum vitae" positum erat "in medio paradisi". Nonne et illud erat in nutrimentum? Immo videtur quod tantum lignum istud sufficiebat: nam, cum lignum istud haberet hanc virtutem ut homo in immortalitate corporis animalis conservaretur, non fuit necesse ut lignum aliud adiungeretur ad conservationem vitae.

4. Quaeritur autem propter quoddam verbum, quod habetur in libro De civitate Dei: "Tamquam cetera ligna essent alimento, istud esset sacramento". In hoc enim innuitur quod fructus aliorum cedebant in alimentum, non in sacramentum, fructus autem istius in sacramentum, non in alimentum. Cum ergo fructus ligni vitae sumebatur, nonne convertebatur in corpus hominis et ita erat alimentum? Aut si non convertebatur in corpus hominis, sicut est de medicina, quae tantum est medicina, non cibus, quo modo conservabatur corpus hominis ne veterasceret, si statim in secessum emittebatur nec fiebat aliqua immutatio? - Praeterea, sicut dicit Augustinus, in libro De civitate Dei, cum loquitur de paradiso spirituali, quod est Ecclesia, exponens illud Cant.: "Emissiones tuae paradisus" etc., per lignum vitae significatur Christus, per ligna vero fructifera sancti, per lignum scientiae boni et mali liberum voluntatis arbitrium; ergo pari ratione cetera ligna paradisi erant sacramento sicut lignum vitae.

5. Praeterea, lignum vitae numquid habuit hanc vim ut qui gustaret ex eo immortalitatem corporis animalis consequeretur? Tunc homo post peccatum, si sumpsisset de ligno vitae, fieret immortalis. Et hoc videtur per hoc quod dicitur Gen. 3,22: "Videte ne forte sumat de ligno vitae et vivat in aeternum". - Quod si est, in contrarium est quod in lege data a Domino habebatur quod quocumque die comederet de ligno scientiae boni et mali, morte moreretur, id est subiectus esset mortalitati et ita necessitatem haberet moriendi; non ergo lignum vitae hunc habuit effectum.

6. Praeterea, nonne sicc dictum est "lignum scientiae boni et mali", sicut dictum est "lignumvitae" ? Sed lignum vitae dicebatur ab effectu; ergo et lignum scientiae ; ergo et lignum illud habuit virtutem dandi scientiam. - Contra: Scientia est forma spiritualis; forma autem spiritualis non efficitur ex corpore; ergo, eum immortalitas efficeretur ex esu ligni vitae, non similiter accipitur appellatio hic et ibi.

7. Quaeritur propter quid de ligno vitae fuit expressum quod plantatum sit in medio paradisi, de aliis autem nihil determinatur nisi quod erant in paradiso?

8. Praeterea, quaeritur de ligno scientiae boni et mali utrum esset in medio paradisi; littera enim ad utrumque videtur se habere. Dicitur enim: "Lignum vitae in medio paradisi lignumque scientiae boni et mali". Nam si ad proximum fit copulatio, tunc erat in medio paradisi cum ligno vitae; si vero non ad proximum, sed ad remotum, non datur intelligi nisi quod lignum scientiae boni et mali erat in paradiso cum lignis ad esum datis et cum ligno vitae.

Solutio: 1. Ad primum dicendum quod illud dicitur per recapitulationem, ut describatur in quo loco voluptatis sit homo positus, non quod nunc primo facta sit productio ligni paradisi. Unde potest intelligi ut notetur ille modus productionis, quo, mediante humore naturali, Deus mediante natura ligna fructifera producit: et in hoc fit differentia ab illa productione quam fecit Deus condendo ligna fructifera de terra. Et hoc videntur ista duo verba sonare "terra", sive "arida", et "humus". Supra enim dictum est: "Germinet terra herbam virentem", hic vero dicitur: "Formavit Deus de humo". Humus enim ab humore dicitur, ut notetur origo multiplicationis secundum modum istum ex humore et tamen differenter tunc et nunc: nunc enim secundum prius et posterius crescunt arbores, tunc autem producebantur ad completam quantitatem, Deo operante; supra autem designatur operatio divina nonnisi de terra materialiter.

2. Ad secundum dicendum quod de herbis virentibus, licet sint ad delectationem visus et gustus, non fit mentio, quia intendit hic tangere illud genus rei, in cuius differentia fuit primo datum praeceptum et consequenter transgressio. Unde primo tangit differentias ligni et unde potuit esse ratio multiplicationis, scilicet ex fluvio paradisi, deinde ad quid collocatus fuit in paradiso. Respiciens praedicta ligna, praeceptum affirmativum respiciebat lignum ad esum et lignum vìtae, praeceptum vero negativum lignum scientiae boni et mali. Unde, cum supra concesserit ad esum tam herbas virentes quam fructus lignorum, hic addidit consequenter praeceptum circa fructus ligni, in quo innuitur quod magis aptabatur in cibum hominis a principio fructus ligni quam ipsae herbae, herbae vero magis in cibum animantium irrationalium.

3. Ad tertium dicendum quod de delectabili secundum duplicem sensum fit hic mentio, scilicet secundum visum et gustum: visus enim apprehendit de longe et discernit delectabile in nutrimento, gustus autem de prope sive per immediationem; olfactus enim est quasi consimilium differentiarum cum gustu. - Vel ad praesignandum quod homo non tantum vigere debebat in olfactu, quantum in aliis sensibus. Tactus autem, licet ostendat differentias rei nutribilis, non fuit hic enumeratus: sufficiebat enim gustus, qui est quidam tactus, sicut dicit Philosophus

4. Ad quartum dicendum quod lignum vitae, ad hoc specialiter erat, sicut dicit Augustinus, in libro De civitate Dei, "ne mors undecumque subreperet vel senectute confecta decursis spatiis temporum interirent". Nihilominus tamen erat in sacramentum et significationem ligni vitae, de quo dicitur in Prov.: "Lignum vitae est apprehendentibus eam". -— Si vero obicitur quod esset in alimentum, responderi potest quod sicut medicina, in quantum huiusmodi, est ad praeservandum vel curandum, sic huiusmodi lignum fuit ad praeservandum contra defectum qui provenit ex agentibus extra. Nec haec est principalis differentia inter alia ligna et istud quod cetera essent in alimentum, istud in sacramentum, nisi intelligamus quod hoc plus erat in sacramentum, cetera plus in alimentum.

5. Ad illud quod obicitur consequenter, dicendum est quod lignum vitae ad hoc disponebat ut consequeretur immortalitas vitae in Adam sumente; sed hoc non fuit tota causa, sed causa intrinseca fuit vis contentiva ipsius animae quam habuit a Deo vita in statu innocentiae, extrinseca vero fuit esus ligni vitae. —— Ad obiectum autem in contrarium dicendum quod, cum dicitur: "Videte ne forte sumat" etc., datur intelligi quod, si sibi subtraxit causam intrinsecam immortalitatis, iustum fuit ut ab eo subtraheretur causa extrinseca immortalitatis.

6. Ad id quod quaeritur de ligno scientiae boni et mali: dicendum quod dictum est sic, quia in esu eius expertus est homo quantum sit malum inobedientiae et per oppositum quantum esset bonum obedientiae ; ab eventu ergo nomen accepit. Prius ergo poterat cognoscere bonum obedientiae et per privationem malum inobedientiae per simplicem notitiam, deinde vero cognoscere per poenae experientiam.

7. Ad id quod obicitur, de ligno vitae quod positum est "in medio paradisi", potest dici quod hoc ad litteram congruebat ut ex omni parte facilior esset accessus. Et sicut primum receptivum vitae, scilicet corporalis, positum est in medio hominis sive animalis habentis corpus, sic illud, ex quo accipiebatur vitae uniformitas, esset in medio lignorum nutrimento aptorum. In figura etiam est factum, scilicet ligni vitae spiritualis, quod in medio fuit paradisi, id est Ecclesiae: "Deus" enim "salutem operatus est in medio terrae" ; vel adhuc est secundum illud: "Ubi duo vel tres congregati fuerint" etc.

8. Ad hoc quod quaeritur de ligno scientiae boni et mali utrum esset in medio, quia ambigue videtur dicere Scriptura: responsio est per hoc quod dicit Augustinus, in libro De civitate Dei: "Adhucanimalia corpora terrena gestabant, quae, licet senio non veterascerent, ut necessitate perducerentur ad mortem — qui status eis de ligno vitae, quod in medio paradiso cum arbore vetita simul erat, mirabili Dei gratia praestabatur — tamen et alios sumebant cibos praeter unam arborem quae fuerat interdicta".

PrevBack to TopNext