Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 3, Q. 2, C. 3
Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 3, Q. 2, C. 3
DE MULTIPLICATIONE ANIMANTIUM RATIONALIUM
Ostensa multiplicatione terrae nascentium in paradiso et quoad causam, cum locutus est de fluvio, et quoad finem, cum dicitur: "Ex omni ligno quod est in paradiso" etc., subditur de multiplicatione ex parte animantis rationalis. Et, quia multiplicatio est per simile in specie, hoc autem non inventum fuit in multiplicatione animantium —— unde sequitur: "Finxit Deus" etc., ubi nos habemus: "Formatisde humo" etc. -— sequitur formatio Evae de latere Adae, et in hoc concluditur pars ista quae est de multiplicatione.
ARTICULUS I
De factione Evae.
Potest autem quaeri secundum ordinem 1. primo propter quid dictum est: "Non est bonam hominem esse solum", cum iam dixerit: "Masculum et feminam creavit eos".
3. Praeterea, si oportuit multiplicationem fieri, quare non fuit facta ad modum quo multiplicatio facta est in angelis, ut fierent duo mares a Deo vel plures sicut facti sunt angeli? Aeque enim participarent gloriam Dei, ad quam creati essent.
5. Item, si congruit iacere masculum et feminam, quare feminam fecit de viro et non de limo terrae, sicut Adam? cum in hoc notaretur magis humiliatio hominis ex parte originis secundum materiam.
6. Si vero oportuit fieri de aliqua parte viri, quare de latere plus quam de alia parte, cum sint nobiliores partes in homine et minus nobiles?
7. Si vero de latere viri, cum sint partes aliae consimiles quam os et caro, os autem factum est ex osse, caro ex carne, unde ergo nervus vel cartilago et ita de aliis partibus consimilibus?
8. Item, cum sint partes officiales plurimae et partes consimiles dicuntur fieri secundum quamdam similitudinem, propter quid non partes officiales? Ex latere enim factus est pes, facta est manus et ita de aliis partibus officialibus sive organicis.
De modo autem formationis quaeritur utrum ministerio alicuius vel aliquorum Dominus operatus fuerit.
Respondeo: 1. Ad primum dicendum quod illud quod dicitur de masculo et femina, per anticipationem dictum est, non quia tunc simul facti sint in operibus sex dierum, sed ut ostenderetur quod tam masculus quam femina, cum condebantur, ad imaginem Dei condebantur, quam imaginem non accipiebat mulier a viro, sed uterque a Deo, secundum spiritum, qui a Deo conditus est. Videtur etiam dicere Augustinus de homine condito in operibus sex dierum quod "in illa prima conditione mundi, cum Deus omnia creavitsimul, homo factus est, qui esset futurus, ratio creandi hominis, non actio creati". Et sequitur: "Aliter erant in mundi elementis, ubi omnia simul facta futura sunt, aliter in rebus quae secundum causas simul creatas, non iam simul, sed suo tempore creentur, exquibus Adam, cum formatus est ex limo et flatu Deii animatus".
2. Ad secundum dicendum quod, licet ratio speciei sufficienter possit salvari in uno homine immortalitatem habente, non tamen consecutus esset finis ultimus, propter quem condidit Deus hominem; ergo sicut si esset unus solus angelus, posset participare gloriam, sed non sic glorificaretur divina potentia in uno participante sicut in multis. Si etiam loquamur pro statu angelorum post casum, congruebat ut esset multitudo hominum ad reparationem multitudinis ruinae angelicae.
3. Ad aliud: dicendum quod non fuit facta multiplicatio ad modum multiplicationis in angelis, ut fieret multitudo in masculino sexu a Deo, ita quod nullus ab alio: in hoc enim non ostenderetur homo conditus ad imaginem Trinitatis. In Trinitate enim persona una est ab altera et persona Spiritus Sancti ab utraque persona, scilicet Patris et Filii: unde ordo naturae ostenditur, sicut dicit Augustinus ; quod non fieret in homine, si omnes homines immediate conditi essent a Deo. Ut ergo significetur quod homo conditus est ad imaginem Trinitatis, recte dicitur multiplicatio in genere hominum ut unus sit ex alio et sic deinceps.
4. Ad id quod obicitur quod sicut femina formatur ex Viro, sic posset vir ex viro formari, si Deo placuisset et sic fieri multiplicatio secundum prius et posterius: respondeo quod, si sic fieret, ordo naturae in parte ostenderetur, quoad hoc scilicet quod unus esset ab alio, sed non ostenderetur quod tertius ex duobus. Ut ergo tetum servetur, mulier est ex viro, ex viro autem et muliere tertia procedit persona. Sed hoc advertendum est quod per quamdam antithesim est in creatura, secundum quod est in Creatore. In creatura enim secunda persona procedit a prima non secundum generationem, tertia vero procedit secundum generationem ex utraque ; in divinis autem persona Filii procedit a Patre per generationem, persona Spiritus Sancti procedit a Patre et Filio non per generationem. Et ratio huius videtur esse, quia creatura deficit a Creatore: generatio enim est in creatura secundum decisionem partis substantiae, in divinis vero est secundum totam substantiam, et ideo prima processio in divinis fuit generatio, secunda vero fuit in humanis ut de parte utriusque fieret generatio, scilicet naturalis, mirabilis vero de parte substantiae alterius, sicut fuit Christus homo de B. Virgine, ut sic compleretur ordo secundum generationem de tota substantia; Filius a Patre in divinis, de parte substantiae matris Christus homo de B. Virgine, de parte substantiae utriusque homo qui est naturaliter per generationem. ln homine, qui tantum est homo, mirabilis productio praecedit naturalem: mirabilis enim fuit illa quae fuit Evae de costa Adae; naturalis Abel ab utroque. In Christo vero Deo et homine naturalis praecessit mirabilem: nam Filius est a Patre secundum naturam, a Matre vero modo mirabili.
5. Ad id vero quod obicitur quod mulier fieri deberet potius de limo quam de aliqua parte viri: respondeo quod non ita convenienter. Facta enim est de parte viri, ut ostenderetur quod sicut originem sumpsit ex viro, ita debeat esse viro subdita secundum conditionem naturae.
6. Ad id quod quaeritur quare de latere potius quam de alia parte: dicendum quod in hoc innuitur quod non tantum est subiectio mulieris ad virum, sed etiam quaedam paritas innuitur; solemus enim dicere quod est iuxta latus, in quantum huiusmodi, paritatem habere quamdam. Et dicit Augustinus: "Propter coniunctionis ipsius vim commendandam hoc factum esse credamus".
7. Ad hoc quod obicitur quare caro de carne, et os de osse, et non sic dicitur nervus de nervo et sic de aliis, respondeo: videtur quod in latere sunt illa duo manifeste, et haec sunt quasi extrema partium consimilium: os tamquam fundamentum machinae humanae, caro cum cute aliud extremum; et in iis erat possibilitas materialis ad omnia fienda, non secundum modum naturalem generationis, sed divinae formationis.
8. Ad id vero quod obicitur de partibus officialibus, dicendum quod sicut os et caro habuerunt possibilitatem ut ex illis fierent aliae partes operatione divina, sic costa possibilitatem habuit respectu aliarum partium officialium. Iste enim modus non fuit producendi simile ex simili, sed indifferenter simile membrum ex simili et dissimile ex dissimili.
ARTICULUS II
De modo quo Deus fecit Evam.
[Solutio] : Ad hoc respondet Augustinus, Super Psalterium, dicens quod dormiente Adam facta est Eva de latere, et dormiente Christo de aqua et sanguine, quae de latere profluxerunt, proiluxerunt sacramenta, quibus formata est Ecclesia, quae per Evam significatur: aqua in ablutionem, sanguis in redemptionem.
II. Sed quid est quod dicitur quod pro costa "replevit carnem" ? Quare non replevit costam pro costa?
[Solutio]: Ad quod dicendum quod in hoc notari poterat teneritudo compassionis quam habet vir ad mulierem, ut carnalis fiat per compassionem mulieris.
III. Quaestio est quare dictum est: "Aedificavit Deus costam", cum de homine dictum est: "Formavit Deus hominem de limo terrae".
[Solutio]: Ad quod dicendum quod de homine dictum est: "Formavit Deus hominem de limo terrae", quia, cum a esset limus, nondum veneràt ad formam corporis humani vel in parte vel in toto; cum autem iam erat costa, iam aliquid formae corporis humani habebat, sed quasi aedificium parabatur a summo Artifice: pedes enim quasi rationem fundamenti tenent, costae quasi latera aedificii sunt, caput vero gerit vicem tecti. Et succedit haec operatio, quae facta est de costa, illi quae fit ex limo, quarum utraque est a Deo immediate. Operatio artificis in artificialibus superadditur operationi naturae: primo enim naturaliter producitur lignum et formatur, secundo ex lignis domus aedificatur. Quodam modo ergo est similitudo, licet ex alia parte sit dissimilitudo.
IV. Deinde quaeritur de hoc quod dicitur: "Aedificavit Deus". Numquid Artifex summus fecit hoc mediantibus ministris aut per se ipsum?
[Solutio]: Ad quod respondet Augustinus, Super Genesim, IX, ita dicens: "Quale ministerium Deo exhibuerunt angeli in illa mulieris formatione, quis audeat affirmare? Certissime tamendixerim supplementum illud carnis in costae locum ipsiusque feminae corpus et animam conformationemque membrorum, omnia viscera, sensus omnes et quidquid erat quo illa et creatura et homo et femina erat, nonnisi in illo opere Dei factum, quod Deus non per angelos, sed per se ipsum operatus est".