Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 3, Q. 2, C. 4
Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 3, Q. 2, C. 4
DE MULTIPLICATIONE ANIMANTIUM IRRATIONALIUM.
Ostensa multiplicatione ex parte hominis, additur multiplicatio facta ex parte animantium irrationalium, cum dicitur: "Formatis de humo" etc. et alia translatio habet: "Finxit Deus de humo", et utrobique notatur nominum impositio et adductio eorum quibus nomen imponebatur.
ARTICULUS I
De factione volatilium
Sed quaeritur I. de hoc quod modo dicit volatilia formata de humo, supra vero in operibus quinti diei dictum est quod "producant aquae reptile et volatile super terram". Numquid haec est una productio differens ab illa, ut prima fieret de aquis, secunda fieret de humo? Si vero productio elementati facta est ex elementis nec fuit ibi aqua tantum nec terra tantum, sed aqua commixta terrae et e converso, et hoc nomine humi designatur, tunc ad minus quàeritur propter quid ibi plus nominavit aquam, hic vero plus nominavit terram, humus vero est terra madefacta.
[Solutio]: Ad quod videtur dicendum quod volatilia quaedam respiciunt naturam mediam, scilicet quae communis est aèri et aquae, ad nutrimentum acquirendum, sicut aves aquaticae, et quae in aere pascuntur, ut hirundines; quaedam vero respiciunt naturam ultimam, scilicet terram, ad nutrimentum obtinendum: ex quo designatur quod, licet ex utraque componantur, tamen plus aliquando respiciunt hoc principium, aliquando illud. Praeterea, aqua ex parte qua convenit cum aere, magis fuit principium motus localis in eis; ex parte vero qua convenientiam habet cum terra, ut humus dicatur terra aquosa, magis fuit principium motus nutrimentalis; ideo dupliciter tetigit originem, ibi dicendo: "Producant aquae" etc., hic vero: "Formatis de humo" etc.
Respondeo: Pisces ex aquis originem ducunt et in eis conservantur, volatilia autem, etsi ex aquis originem duxerint, nunc amplius in terra vel super terram vitam ducunt et habitationem habent in arboribus vel super terram, quae scilicet arbores ad terram referuntur.
I. Respondet tamen Augustinus quaestioni factae de volatilibus, sub distinctione, dicens uno modo quod humus non refertur ad utrumque, ad animantia scilicet terrae et volatilia, sed tantum ad alterum, alio vero modo ad utrumque. Cuius sunt haec verba: "Si quemvero movet quare non dixit finxit Deus de terra omnes bestias agri et de aquis omnia volatilia caeli, videat duobus modis esse intelligendum: aut tacuisse nunc unde finxerit volatilia caeli, quia ettacitum posset occurrere, ut non deterra utrumque accipiatur Deum finxisse, sed tantummodo bestias agri, et volatilia caeli, etiam tacente Scriptura, intelligamus unde finxerit, velut qui sciamus in prima causalium rationum conditione ex aquis ea esse producta, aut terram universaliter sic e appellatam simul cum aquis, sicut appellata est in ilio Psalmo, ubi caelestium laudibus terminatisad terram facta est conversio sermonis et dictum: "Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi"etc.nec postea dictum est laudate Dominum de aquis".
II. Ad secundum dicit quod tunc nomina imposita erant volatilibus, piscibus vero, secundum genera sua cognitis, successive nomina imposuisse, et ideo non fecit ibi mentionem de piscibus. Unde dicit Augustinus: "Credendum est paulatim cognitis piscium generibus, nomina imposita, tunc autem pecoribus, cum pecora et bestiae et volatilia ad hominem adducta sunt, ut eis ad se congregatis gradatimque distinctis nomina imponeret, quibus etiam ipsis paulatim etmulto citius quam piscibus, si hoc factum non esset, posset nomina imponere" ·
ARTICULUS II
De adductione animalium ad Adam.
Numquid enim adducta sunt volatilia aut gressibilia, sicut venator adducit ad retia? Numquid hoc fecit aliquorum ministerio aut sola voce iussionis? Voce iussionis non videtur, cum non habeant huiusmodi animalia intellectum ad percipiendum. Ministerio etiam non videtur: neque enim hominum, cum nondum adhuc esset multiplicatio; neque ministerio aliorum animantium: quorum enim ministerio tunc haec adducta essent?
[Solutio]: Ad quod videtur Augustinus dicere: "Bestiae vel aves in suo genere obtemperant Deo, non rationali voluntatis arbitrio, sed sicut movet ille omnia temporibus opportunis, non ipse temporaliter motus, per angelica ministeria, quae capiunt in verbo eius quid quo tempore fieri debeat et, ilio non temporalitermoto, moventur ipsa temporaliter, ut in iis, quae sibisubiecta sunt, iussa eius efficiant. Omnis enim anima viva, non solum rationalis sicut in hominibus, verum etiam irrationalis, sicut in pecoribus et volatilibus, visismovetur; sed anima rationalis voluntatis arbitrio vel consentit visis vel non consentit, irrationalis autem non habet hoc iudicium, pro suo tamen genere atque natura [viso] aliquo tacta propellitur".
Sed secundum hoc posset obici de piscibus, qui similiter obediunt. Quare ergo non dicitur quod adduxit eos Deus ?
Ad hoc dicendum quod in hoc innuitur quod quaedam sunt animalia adducibilia ad hominem existentem super terram, sicut sunt volatilia et bestiae terrae, quae possunt vivere et conservari in terra; quaedam vero non, sicut pisces. Unde ex hoc collìgitur quod haec adductio fuit localis, non tantum spiritualis, ut praesentarentur intellectui suo; secundum hoc enim adductio posset fieri piscium sicut bestiarum aut volatilium; poterant enim praesentari cognitioni humanae haec sicut illa.
ARTICULUS III
De nominibus quae Adam animalibus imposuit.
Praeterea, quaeritur I. de hoc quod dicitur: "Omne quod vocavit Adam nomen animae viventis, ipsum est nomen eius".
1. Non enim videtur hoc verum, immo multa est facta mutatio illorum nominum secundum diversitatem gentium, sicut apud nos apparet: quidam enim uno modo vocabulis propriis designant, quidam vero aliis.
[Solutio]: 1. Ad quod videtur respondere Augustinus dicens quod, etsi modo facta sit mutatio apud eos qui fuerunt in divisione linguarum, tamen in primaria lingua, quae fuit apud omnes, haec nominum impositio potuit remansisse. — Vel aliter dicendum quod Adam idem dicit quod homo, et secundum hoc est sensus: sicut homo vocavit, sic est nomen animantis, ut notetur quod hominis est imponere nomina. Unde Augustinus: "Si linguae humanae consulantur, sic appellantur haec omnia quemadmodum eis homines loquendonomina posuerunt. Non solum haec quae sunt in aquis et terris, verum etiam ipsa aqua et caelum et terra etquae videntur in caelo et quae non videntur, sedcreduntur, pro diversitate linguarum gentilium diversis nominibus appellantur. Unam sane linguam primitus fuisse didicimus, antequam superbia turris illius post diluvium fabricatae in diversos signorum sonos humanam divideretsocietatem. Quaecumque autem illa lingua fuerit, quid attinet quaerere? Illa certe tunc loquebatur Adam, et in ea lingua, si adhuc usque permanet, sunt voces articulatae, quibus primus homo animalibus, volatilibus et terrestribus nomina imposuit".