Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 1, Praeambulum
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 1, Praeambulum
Adiuvante gratia Iesu Christi post considerationem spiritualis substantiae, scilicet angeli, et corporalis, quae per caelum et terram designatur secundum unam expositionem, procedendum est ad considerationem hominis, qui est substantia composita ex spirituali sive intellectuali substantia, scilicet anima, et corpore. Primo ergo dicendum est de anima, quia plus pertinet ad considerationem theologicam; deinde, de corpore aliqua sunt dicenda, quantum ad hoc quod subiacet eidem speculationi; tertio, de coniuncto. De anima vero prima consideratio respicit substantiam sive essentiam eius; secunda vires eius et actus: hoc enim totum ad naturam animae refertur. Circa substantiam autem animae quadruplex est consideratio: Prima, an sit; secunda, quid sit; tertia, propter quid sit vel fiat; quarta, quid insit. Hoc est de entitate, quidditate, causalitate, essentiali proprietate sive dispositione. Dico autem essentiale secundo modo, non primo: hoc enim refertur ad quidditatem vel causalitatem.
On this page