Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 1, Q. 1, C. 1
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 1, Q. 1, C. 1
AN SIT ANIMA RATIONALIS.
Quod autem sit anima rationalis, de qua principaliter intendimus, scilicet anima hominis, accipitur ex actibus manifestis.
a. Actus enim praevii sunt secundum rationem potentiis, potentiae vero ipsi essentiae. Ratiocinari enim, discernere verum a falso et bonum a malo, artes invenire et interpretari, libere velle et huiusmodi indicant aliquod esse principium in homine quod non est in aliis animantibus vel vitam habentibus.
b. Figura etiam corporis indicium est quod differens est forma quae perficit corpus humanum. Cum enim alia corpora animalium sint inclinata ad terram naturaliter, corpus humanum est naturaliter erectum ad caelum: ex quo indicatur principium formale esse intrinsecum, quod ad superiora et caelestia ordinatur; hoc autem est anima rationalis sola comparatione aliarum; ergo anima rationalis est.
c. Ex ipsa etiam differentia membrorum hoc deprehenditur: ex lingua, quae est instrumentum locutionis, ex manu, quae est organum organorum, et huiusmodi. Unde Gregorius Nyssenus: "Quod vero rectus est hominis habitus et ad caelum sese sustollens sursumque respiciens, et haec dona esse certissimum est, approbantia regiam potestatem. Denique quod solus ita formatus est ceterorumque omniumprona sunt corpora et in deorsum proclivius inclinata, manifestadifferentia honoris eius ostenditur, dum constet illa quidem huius esse subiecta potentiae, huncautem supereminentis existere dignitatis. Nam aliis quidem omnibus anteriora membra corporis pedes sunt, in hominis autemconditione haec membra manus effectasunt, quia rectitudini eius habitus unus egressus videbatur esse sufficiens, qui geminis pedibus standi constantiam cautaprovisione firmaret. Alias quoque ad usum rationis officia manus aptata sunt: Et si quis rationali naturae ministerium manuum proprium quid esse dixerit, minime delinquet: non solum enim ad hoc quod commune et promptum est intelligentiae nostrae respicio, quod scilicet litteris manus administratione signamus. Et quidem nec ista gratia rationalis impar est dignitatis quod litteris quidem loqui possumus et manibusdisputamus, in elementorum figuris nostrum reponentes eloquium",
d. Ex ipsa etiam distinctione corporis secundum dexteram et sinistram, ante et retro, sursum et deorsum in corpore humano deprehenditur motor interior, qui est perfectio esse intellectualis: solum enim caelum et corpus humanum habet hanc dispositionem ; unde utrumque corpus habet motorem intellectualem sive rationalem.
On this page