Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 1, Q. 1, C. 2

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 1, Q. 1, C. 2

QUID SIT ANIMA SECUNDUM DEFINITIONEM.

Quo supposito, consequenter procedendum est ad quidditatem sive definitionem. Sed quia definitionum eius quaedam pertinent ad aliam scientiam, quantum conveniunt huic scientiae disserendum est.

I. Definitur autem comparatione ad causam efficientem, cum dicitur: "Anima est deiforme "spiraculum vitae"" et hoc accipitur ex eo quod dicitur Gen. 2,7: "Inspiravit in ipsum Deus spiraculum vitae".

II. Definitur etiam in comparatione ad corpus quod suscipit ipsam. Unde Augustinus, in libro De anima et spiritu: "Anima est substantia quaedam rationis particeps, regendo corpori accommodata".

III. Definitur etiam respectu utriusque a Cassiodoro, cum dicitur: "Anima est substantia spiritualis a Deo creata, propria sui corporis vivificatrix".

IV. Definitur etiam comparatione ad suum finem, cum dicit Seneca: "Anima est spiritus intellectualis, ad beatitudinem in se et incorpore ordinatus".

V. Definitur etiam comparatione ad vires, quibus agit in corpore, cum dicitur: "Anima est spiritus intellectualis, rationalis, semper vivens, semper in motu, bonae malaeque voluntatis capax". Haec autem definitio est in libro De anima et spiritu, et consonat cum quadam ratione Ioannis Damasceni quae haec tangit.

VI. Definitur etiam secundum quamdam convenientiam eius ad omne, secundum quod dicitur: "Anima est omnium similitudo". Quam exponit Augustinus, in libro De anima et spiritu, cum dicit: "Habet enim vires, quibus omnia comprehendit sive investigat et omnibus similis existit, cum sit una: similis est terrae per sensum, aquae per imaginationem, aeri per rationem, firmamento per intellectum, caelorum caelo per intelligentiam; similis est lapidibus per essentiam, arboribus per vitam, animalibus per sensum et imaginationem, hominibus per rationem, angelis per intellectum, Deo per intelligentiam".

VII. Definitur etiam in quantum est separabilis a corpore: "Anima est substantia spiritualis, simplex et indissolubilis, incorporea, passibilis".

Contra istas definitiones posset obici ad explanationem illarum.

1. Nam cum dicitur "deiforme" etc., nonne hoc totum posset convenire angelo? Deiformis enim est et spiratur a Domino secundum rationem vitae.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod "deiforme" dicitur ad differentiam animae irrationalis; "spiraculum vitae" dicitur ad differentiam angeli: angelus enim, etsi spiratur a Deo. ut vita, non tamen est "spiraculum vitae" corporis, et hoc modo intelligitur in definitione animae et distinguit ab angelo.

II. Similiter potest obici contra illam definitionem: "Anima est substantia incorporea" etc. Dicitur enim contrarium, ut videtur, in libro De ecclesiasticis dogmatibus: "Solus Deus est incorporeus, creaturas autem aliasdicimus corporeas".

Respondeo: Corporeum dicitur dupliciter: vel absolute vel ratione alicuius conditionis sive respective. Si absolute, secundum hoc non est anima hominis corporea, immo incorporea; dicitur tamen corporea, quia aliquam habet circumscriptionem vel definitionem localem comparatione ad Deum, qui omnino incircumscriptus est. In hoc ergo quod dicitur "substantia", differt ab accidente; in hoc autem quod "incorporea" dicitur, ab essentia corporis quod habet trinam dimensionem; in hoc autem quod est "rationis particeps", differt ab irrationali; in hoc autem quod est "regendo corpori accommodata", differt ab angelo, qui dicitur substantia incorporea, rationis particeps, sed non regendo corpori accommodatur.

Sed obicitur: Nonne, eum angelus assumit corpus, regit illud? Ergo accommodatur corpori regendo; ergo [anima] non differt secundum hanc rationem ab angelo. — Respondeo quod est regere corpus dupliciter: vel ut per illud moveatur, et sic etiam convenit angelo ut regat corpus ; vel ut per illud vivificetur, et sic convenit animae: ex hoc enim dicta est anima, quia corpus vivificat; non sic dicitur angelus.

Restat ad explanationem istius definitionis ostendere animam esse substantiam et incorporcam.

Quod autem sit substantia, non tantum ut forma substantialis, sed ut quid ens in se, praeter hoc quod est actus corporis, ostenditur. a. Omne enim movens alterum per se distinctum est per essentiam ab illo. Nam si non esset motum per essentiam distinctum, se ipsum moveret: quod est impossibile, eo quod movens est actu, mobile vero in potentia respectu ipsius. Restat ergo quod movens per se est distinctum per essentiam a mobili; sed anima movet corpus; ergo est distincta per essentiam a corpore; ergo est substantia praeter substantiam corporis. —— Forte diceret aliquis quod movens non exigit distinctionem a moto secundum essentiam, sed qualem habet forma respectu materiae. —— Contra: Forma nullum habet actum nisi in materia ; et movens aliquem habet actum praeter id quod movetur; ergo non est tantum forma materiae. Et hoc patet per exemplum: igneitas enim non movet materiam cuius est actus, sed materiam aeris, ut extrahat in actu quod fuit in potentia; eodem modo ponderosum quod movetur, a removente prohibens movetur et perducente ad suum locum. Restat ergo: cum anima per se moveat corpus, erit aliquid praeter hoc quod est forma sive actus corporis ; ergo erit substantia simpliciter.

b. Item, anima se habet ad corpus sicut nauta ad navim ; sed nauta secundum substantiam dividitur a navi, cum movet navim et secundum accidens movetur ; ergo anima secundum substantiam dividitur a corpore, et, si movetur, secundum accidens movetur; ergo anima est substantia praeter corpus.

c. Item, forma, quae solum est esse materiae, in perficiendo totum perficit omnes partes materiae et consimili ratione, ut est dicere quaelibet pars ignis est fignis ; sed anima perficit totum cuius est anima, non consimili ratione; ergo non est tantum actus vel esse materiae. — Quod autem non perficiat anima unamquamque partem consimili ratione, patet per hoc quod nulla pars animalis est animal: nam in anulosis corporibus, de quibus magis videtur, nulla illarum dicitur animal, licet quaelibet per se habeat motum.

Quod autem sit incorporea, videtur: a. Quia nulla forma [corporea] est in diversis locis tota ; sed anima simul est in diversis partibus tota; ergo non est forma corporea, sed incorporea.

b. Praeterea, similitudines corporum sunt in anima, et non dimensive: si enim essent dimensive, cum infinitae possint esse similitudines, anima esset infinitae dimensionis; non ergo sunt ibi dimensive; ergo modo simplici; ergo necesse est ipsam esse incorpoream.

c. Item, omne corporeum habet partem extra partem ; sed anima in corpore non habet partem extra partem; ergo non est corporea; est igitur substantia incorporea.

III. Item, obicitur de definitione Cassiodori quod "anima est substantia spiritualis" etc.

1. Cum enim apponatur haec differentia "a Deo creata", respectu alicuius debet facere differentiam. Quaeritur ergo respectu cuius, cum quaelibet forma creaturae sit creata a Deo secundum quemdam modum, accipiendo creatum prout dicimus: quidquid est, vel est Creator vel creatura.

2. Praeterea, dicitur "propria substantia vivificatrix" ; ergo aliquam substantiam habet a qua est vita corporis; et vita est primus motus ; potest ergo quaeri quis est ille actus, per quem discernimus vitam habens a non vivente.

Respondeo: 1. Ad primum dicendum quod haec differentia "a Deo creata" ponitur ad excludendum errorem illorum qui dicebant animam esse de substantia Dei et maxime de anima rationali. Cum enim "inspiravit" Deus "spiraculum vitae", et non de aliena substantia, cum nullius indigeret, sicut nos spiramus de substantia aeris, inspiravit de substantia sua; ergo anima est de substantia Dei. Ad hunc excludendum errorem, de quo infra dicetur, dicebatur anima esse "a Deo creata", ita ut differentiam faceret respectu substantiae de Deo genitae, scilicet Filii, et de Deo procedentis, scilicet Spiritus Sancti.

2. Ad secundum dicendum quod in hoc discernitur vitam habens a non vivente, quia motus vitalis est in contrarium motui naturae. Videmus enim quod secundum motum naturae grave fertur deorsum et leve sursum, secundum motum vero nutrimenti grave fertur sursum, sicut apparet in plantis, et quod igneum est, ut cholera, fertur deorsum in animalibus, cum nutritur simile simili. Item, motu naturali fertur aliquid sursum vel deorsum vel orbiculariter ; sed motu animali fertur in ante vel retro vel dextrorsum vel sinistrorsum, sicut in animalibus ; ergo discernitur motus vitalis a naturali. Item, secundum intellectum fit abstractio speciei a materia vel subiecto, secundum naturam vero non; ergo differentia est inter esse vitale et naturale, et ideo dicitur "propria substantia sui corporis vivificatrix".

IV. Item, definitio illa, qua dicitur "anima estspiritus intellectualis, ad beatitudinem in se et in corpore ordinatus", sic explanatur:

1. Primo ostenditur quod non est definitio conveniens omni animae: non enim convenit animae brutali.

2. Secundo, quod supervacuum videtur quod sequitur, quod in corpore ordinata sit "ad beatitudinem". beatitudo enim est gaudium de veritate summa; ad gaudium autem de veritate summa non ordinatur ratione corporis; ergo non ordinatur ad beatitudinem.

3. Praeterea, si ponitur in definitione, ad differentiam alicuius ponitur; quaeritur ergo ad cuius.

Respondeo: 1. Ad primum dicendum quod definitio est propria animae rationalis, de qua nos hic intendimus; et licet quaedam aliae definitiones conveniant animae sensibili vel vegetabili, magis proprie conveniunt rationali.

2. Ad secundum dicendum quod beatitudo dicitur dupliciter: uno modo gaudium de summa veritate sive de veris et certis bonis gaudere: et sic convenit tantum animae; alio modo, sicut dicit Anselmus, beatitudinis partes sunt et ea quae pertinent ad perfectionem animae et ea quae pertinent ad perfectionem corporis: et secundum hoc potest accipi quod dicitur in definitione supra posita. — Vel potest dici quod anima ordinatur "in se et in corpore", ut notetur qualiter habet anima primam stolam et secundam, quarum utraque ordinata est ad beatitudinem: primam habet ratione sui, secundam habet in corpore.

3. Et dicendum quod haec differentia "in corpore" distinguit inter animam rationalem et angelum: angelus enim est spiritus in se ordinatus ad beatitudinem, anima vero est "spiritus in se et in corpore ad beatitudinem ordinatus".

V. Deinde quaeritur ratione consequentis definitionis, in libro De anima et spiritu: "Anima est spiritus intellectualis, rationalis, semper vivens, semper in motu, bonae malaequevoluntatis capax".

1. Potest enim quaeri, cum haec differentia "intellectualis" sit apposita, ad quid apponitur quod dicitur "rationalis".

2. Praeterea, "semper vivens" videtur communior esse differentia quam "intellectualis" ; ergo praeponenda esset.

3. Praeterea, quid est dictu quod "semperest in motu" ? Potest ergo quaeri de quo motu intelligatur: non enim semper est in motu locali, et ita de aliis motibus; non ergo bene dicitur "semper in motu".

4. Praeterea, si motus eius dicitur voluntas, illa differentia intelligitur per hoc quod dicitur "bonae malaequevoluntatis capax".

[Solutio]: 1-4. Ad primum respondeo quod duae differentiae pertinent ad cognitionem et tres pertinent ad motum. Ad cognitionem enim pertinent hae duae differentiae "intellectualis" et "rationalis" ; sed "intellectualis" communis est angelo, "rationalis" vero, proprie dicta, est propria animae humanae secundum quod rationis est ratiocinatio. Ex altera vero parte sunt tres differentiae, quarum prima dicit continuam influentiam ad movendum a Primo, scilicet Deo, secunda vero continuam motionem naturae, tertia motionem voluntatis. — Vel prima et secunda pertinent ad esse, tertia vero ad bene esse. Quae vero est ad esse est sub duabus differentiis: nam prima quantum ad esse proprium, secunda quantum ad hoc quod potest influere super corpus, licet non semper influat ratione corruptibilitatis in corpore. Unde "semper in motu" dicitur, non quia semper moveat corpus, propter corporis defectum, sed quia semper moveret, si corpus semper sibi coniunctum esset.

VI. Deinde quaeritur de hac definitione: "Anima est omniumsimilitudo".

1. Aut enim hoc intelligitur secundum esse aut secundum cognitionem. Si secundum cognitionem, secundum quod cognoscens speciem omnium habere potest, secundum hoc angelus est "omniumsimilitudo": potest enim habere omnium species, et ita per hoc assimilari. Si vero dicitur secundum esse, tunc diceretur anima omnis creatura quemadmodum dicitur de homine in Evangelio: "Praedicare Evangelium omni creaturae" ; quod non invenimus.

2. Praeterea, haberet tunc convenientiam in genere cum omnibus et ita cum corporeis substantiis.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod dicitur "omnium similitudo", sicut exponit, propter utrumque. Nam quod dicitur "similis est lapidibus per essentiam" etc., hoc refertur ad convenientiam esse ; quod autem praemittit, quod "habet vires quibus omnia apprehendit", hoc pertinet ad assimilationem secundum cognitionem. Nec est simile de angelo, quia angelus non cognoscit omnia nisi intelligibiliter, anima vero cognoscit sensibilia sensibiliter, intelligibilia intelligibiliter.

2. Ad aliud dicendum est quod, licet habeat convenientiam cum omnibus in genere, non tamenin omnibus: convenit enim cum substantiis corporeis inanimatis in esse, licet non in corporeitate, cum animatis in vita, cum sensibilibus in sensu, et ex parte incorporearum cum angelis in intellectu, cum Deo, sive dicatur substantia sive supra substantiam, secundum Dionysium, in intelligentia. Nec oportet propter hoc quod dicatur omnis creatura sicut homo, quia homo habet per quod convenit cum incorporeis ratione animae, cum corporeis ratione corporis: quod non habet anima.

VII. Definitur iterum anima quod est "substantia spiritualis, simplex et indissolubilis, incorporea, passibilis atque mutabilis".

Ratione cuius obicitur: 1. Ad quid ponuntur tot differentiae? Nam per hoc quod dicitur "spiritualis" videtur dare intellectum simplicis.

2. Praeterea, "incorporea" est de primis differentiis; quare ergo hic ponitur de ultimis?

3. Item, "passibilis" non videtur esse differentia, cum hoc non conveniat animae glorificatae, quae impassibilitatem habebit.

4. Similiter, "indissolubilis" non videtur esse differentia, cum dissolubilitas conveniat omni creaturae.

Respondeo quod anima humana in medio est substantiae superioris, scilicet angelicae, et inferiorum substantiarum. Respectu inferiorum substantiarum ponitur illud quod dicitur "anima est substantia spiritualis" etc.; respectu vero superiorum dicitur "incorporea, passibilis atque mutabilis". Nam in hoc quod dicitur "spiritualis", separatur a corpulenta quae est inferior; in hoc autem quod dicitur "simplex", separatur a substantia spirituali quae est composita, sicut est spiritus, qui dicitur naturalis aut vitalis in corpore ; per hoc autem quod dicitur "indissolubilis" separatur a vegetabili in plantis et sensibili in brutis, quarum utraque est substantia spiritualis, simplex, sed est dissolubilis. Ex alia parte "incorporea" est communis differentia animae et angelo, sed "passibile" separat: licet enim aliquo modo mali angeli possint pati et boni poterant de natura mutari, tamen non habent angeli hanc passibilitatem vel mutabilitatem ut corpore patiente compatiantur vel simul transmutentur. Et hoc est de quo loquitur hic, de hac passibilitate et mutabilitate in ordine ad corpus proprium.

[Ad obiecta]: 1. Per hoc patet qualiter respondendum est ad primum obiectum. Nam "spirituale", si coarctaretur ad spiritus incorporeos, simplicitatem quamdam importaret; sed hic accipitur communiter: unde "simplex" in illo genere superaddit.

2. Ad id vero quod obicitur de hac differentia "incorporea", dicendum quod, licet prima sit, ponendo animam in genere et definiendo per differentias specificas, non tamen est prima in hac definitione in qua ostenditur qualiter est invariabilis anima et qualiter variabilis.

3. Ad tertium dicendum quod "passibilem" accipitur ex natura ordinata ad corpus et "mutabile" similiter ; passibile autem in daemonibus est in poenam, impassibile autem, quod convenit animae glorificatae, est ex gratia.

4. Ad quartum dicendum quod, licet anima, ut est creatura, possit desinere esse si sibi relinqueretur, tamen "indissolubilis" est, quia non habet unde dissolvatur, quia est separabilis a corpore: quod non fuit in vegetabili plantarum et sensibili brutorum. Et ratio huius est, quia anima est ordinata ad summam immortalitatem, scilicet Deum, aliae vero ordinatae sunt ad corpus mortale, in quantum huiusmodi, sive corruptibile.

PrevBack to TopNext