Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 1, M. 2, C. 3

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 1, M. 2, C. 3

DE SECUNDA DIVISIONE AUGUSTINI.

Consequenter procedendum est ad divisiones alias Ioannis Damasceni et Augustini, quae respiciunt super formas in complexione existentes.

Et primo ponetur illa Augustini, quae dicit: "Ingenium, rationem, memoriam et intelligentiam; ingenium autem investigat, ratio iudicat, memoria servat, intelligentia comprehendit".

Potest ergo quaeri an ingenium et ratio sint eadem vis aut differentes; similiter, utrum memoria sit eadem cum intelligentia et ratione an differens ab illis.

ARTICULUS I

Utrum ingenium et ratio sint eadem vis.

Videtur quod sint vires differentes. 1. Quia, sicut dicit Augustinus: "Ingenium est eavis qua se extendit anima et exercet ad incognitorum cognitionem, ratio vero est vis discretiva inventorum". Igitur ingenium et ratio inter se habent differentiam tamquam vires diversae.

Contra, videtur quod ingenium et ratio sint eadem vis: a. Ingenium enim est vis naturaliter discretiva veri et falsi et aliarum differentiarum; ratio vero per ea quae accepta sunt, iudicat. Cum ergo non differant inter se nisi sicut natura et natura disposita, erunt ingenium et ratio una vis intellectiva. - Quod videtur ex rationibus illorum: Ratio enim est vis per ea quae conceduntur perveniendi ad incognita; ingenium autem est vis instinctu naturae intellectualis cadendi super occulta. Restat ergo quod eadem sit vis, sed ratione differens.

[Solutio]: Quod concedendum est. Differentia autem quae attenditur, fit per actus per prius et posterius existentes: prius enim inquirit homo per ea quae sibi sunt naturaliter insita, secundo iudicat, cum in aliquam partem determinat.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod obicitur in contrarium patet responsio, quia, sicut ex verbis Augustini patet, differunt penes actus ordinatos secundum prius et posterius, qui attenduntur in exercitio sive in inquisitione ad incognitorum cognitionem et iudicio cognitorum, quorum utrumque est ipsius rationis.

ARTICULUS II.

Utrum memoria et intelligentia sint eadem vis.

Similiter quaeritur de memoria et intelligentia utrum sint eadem vis.

Quod non, videtur: 1. Ponit enim Augustinus diversas vires, memoriam et intelligentiam et voluntatem, sicut habetur in libro De Trinitate ; ergo memoria non est eadem vis cum intelligentia. — Forte diceretur quod ibi accipiuntur memoria et intelligentia secundum quod sunt circa formas sine complexione. — Sed hoc non obstat huic rationi: Si enim memoria et intelligentia ibi differunt, similiter habebunt hic differentiam circa formas in complexione existentes.

Contra: a. Memoria intelligibilium, sicut dicit Philosophus, non distinguitur tamquam vis altera ab intellectu, quemadmodum memorativa sensibilium a sensu; ergo non erit memoria vis distincta ab intelligentia sive ratione. Nam si recondit iudicata a ratione, eadem videtur esse cum ratione; si vero servat ea quae sunt iudicanda ab intelligentia, videtur esse eadem cum intelligentia.

[Solutio]:Ad quod videtur dicendum quod aliter iudicandum est de memoria secundum quod hic accipitur et secundum quod accipitur ab Augustino, in libro De Trinitate. Ibi enim accipitur vis sive memoria secundum quod est vis, in qua habentur species intelligibiles, et pertinet illa vis ad imaginem divinam, ad quam sequitur intelligentia tamquam conversiva super veritates specierum intelligibilium, et gignitur iste actus ex illo actu, sicut dicit Augustinus, quemadmodum proles ex parente, et sunt sic ad invicem ut sint eiusdem nobilitatis. Non sic autem se habet memoria hic dicta ad intelligentiam, sed memoria dicitur offerre iudicanda ab intelligentia; unde videtur esse minoris nobilitatis et pertinere ad rationem, et hae tres, ingenium, ratio, memoria, pertinent ad eamdem vim, sed differunt secundum gradus. Intelligentia vero est alia vis ab illis magis elevata, ut sicut distinguebantur ratio et intelligentia in quantum erant circa formas sine complexione, ita distinguantur ratio et intelligentia circa formas entes in complexione. Vel si intelligentia est circa eadem circa quae est ratio, et non alia, tunc erunt hae quatuor, ingenium, ratio, memoria, intelligentia, una et eadem vis, sed secundum gradus actuum differentes; omnes enim hae erunt illa ratio quae rerum corporearum naturas, formas, differentias, propria et accidentia percipiebat.

Sed hoc est contrarium illi quod alibi Augustinus determinat, scilicet imaginationem, rationem, memoriam, intellectum et intelligentiam esse vires diversas. Ibi enim loquitur de iis secundum quod ad diversa cognoscibilia referuntur: sensus enim est circa formas sensibiles in praesente materia; imaginatio vero est circa formas sensibiles absente materia; ratio vero est circa formas intelligibiles inventas in rebus sensibilibus; memoria vero est cognitiva praeteritorum, ut quod sensit aut quod ratione comprehendit; intellectus autem formarum intelligibilium creatarum separatarum a sensibilibus; intelligentia vero divinorum. Patet ergo quod aliter accipiuntur ista secundum quod diversa est auctoris intentio.

PrevBack to TopNext