Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 1, M. 2, C. 4
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 1, M. 2, C. 4
DE DIVISIONIBUS DAMASCENI
ARTICULUS I
De differentia utriusque divisionis.
Deinde procedendum est ad illa quae assignantur a Ioanne Damasceno. Dicit enim quod primo est opinio, secundo mens, tertio intellectus. Item, alias ponit differentias: dicit enim quod "primus actus dicitur intelligentia; quae vero circa aliquid est intelligentia, intentio vocatur; quae autem permanens et figurans animam ad id quod intelligitur, excogitatio; excogitatio vero in eademmanens et se ipsam examinansphronesis nominatur; phronesis autemdilatata facit cognitionem".
Intendamus ergo primo differentiam inter differentias unius partis et differentias alterius partis: utraeque enim differentiae ad cognitionem pertinent.
Et videtur quod conveniant primo in hoc quod utraque divisio respicit ad cognitionem quae fit circa complexiones, sed differenter. Una enim videtur accipi secundum debile et forte in cognoscendo complexiones, et haec est illa quae primo accipit opinionem et ultimo intellectum: opinio enim est veri et falsi, intellectus autem, secundum quod ibi accipitur, dicitur esse tantum veri. Alia vero divisio secundum acceptiones eorum per quae pervenitur ad cognitionem, cum dicitur intelligentia, intentio et excogitatio et excogitationis determinatio: notant enim gradus in perveniendo ad cognitionem.
ARTICULUS II.
De prima divisione: opinio, mens, intellectus.
Sed potest quaeri: 1. Cum non sint nisi duae acceptiones, secundum debile et forte, propter quid tria enumerantur in prima divisione? Sufficeret enim dixisse opinionem et intellectum.
2. Item, Philosophus ponit quatuor gradus. Dicit enim: "Opinionem consequitur fides, fidemautem suasum esse, suasionem autem ratio". Quare ergo non ponuntur quatuor diffetentiae?
4. Item, Augustinus, in libro De utilitate credendi, tria ponit: "intelligere, credere etopinari", quorum primum dicit esse sine vitio, "secundum cum vitio aliquando, tertium nunquam sine vitio".
5. Item, Hilarius ponit fidem supra intellectum sive scientiam et opinionem. Quare ergo non ponuntur hic a Ioanne Damasceno nisi duae acceptiones extremae ?
Solutio: 1. Ad primum dicendum quod non tantum numerantur acceptiones extremae, quae differunt secundum debilitatem et fortitudinem, sed medium, per quod venitur a debili ad forte: motus enim mentis est per quem venitur ab imperfectione opinionis ad intellectum veritatis.
2. Ad secundum dicendum quod isti gradus, qui enumerantur a Philosopho, sumuntur ex parte acceptionis quae est opinio. Primo enim est ratio, secundo suasio, tertio creditur suasioni et sic est opinio: consequenter enim ex suasione sequitur opinio; cum autem quietatur opinio, est fides, dico autem fidem circa opinabilia: opinio enim est acceptio alicuius cum formidine alterius ; cum autem aufertur formido, dicitur fides: fides enim accipit opinabile sine formidine alterius partis.
3. Ad tertium dicendum quod dubitatio non enumeratur, quia est motus indefinitus rationis ; vires autem non oportet multiplicare vel notificare per huiusmodi actum, cum manifestum sit quod actus ille non sit alterius potentiae quam actus definitorum.
4. Ad quartum dicendum quod illi tria quae ponit Augustinus, in libro De utilitate credendi, differunt sic: ut intelligere debeatur rationi, credere vero auctoritati, opinari vero errori. Dicitur enim opinari, cum opinamur nos scire quod nescimus, et hoc est errare; error autem non dicit motum virtutis ordinatum: unde non computatur. Sed contingit aliquando opinari sine errore, et secundum hoc dicuntur duae rectae acceptiones.
5. Ad ultimum dicendum est quod fides et scientia, de quibus loquitur Augustinus, continentur sub intellectu: intellectus enim quidam est credibilium, et dicitur fides; alius est intellectus scibilium, et dicitur scientia. Quaedam enim sunt supra rationem, et talium est fides; quaedam vero attinguntur ratione certa, et dicitur scientia: scientia enim non tantum est eorum quae cognoscuntur per causam, sed et aliorum quae certitudinaliter secundum rationem cognoscuntur. - Aliter autem sumitur scientia a Philosopho, cum dicitur quod tria sunt: intellectus, ratio et scientia. Intellectus est eorum quae per se cognoscuntur; ratio vero ab iis ad scibilia deductio est necessaria; scientia vero certitudinalis cognitio eorum quae per aliud vel alia cognoscuntur.
ARTICULUS III.
De secanda divisione: intelligentia, intentio, excogitatio, phronesis.
Deinde procedendum est ad aliam divisionem, quae continet in se intelligentiam, intentionem, excogitationem, phronesim, ex quibus fit cognitio, qui dicitur "sermo interius dispositus".
Potest enim obici 1. quod idem sit intelligentia quod intentio: intelligentia enim est motus virtutis intellectivae super aliquid; ergo, cum intentio non dicatur nisi "intelligentia circa aliquid", idem erit motus intelligentia et intentio.
2. Item, idem motus videtur esse excogitatio et phronesis: nam phronesis est "excogitatio in se ipsamanens et se ipsam diiudicans".Ad quid ergo enumerantur ii motus virtutis intellectivae tamquam diversi?
3. Praeterea, Philosophus ponit quatuor differentias pertinentes ad intellectum cognoscitivum: prima est intellectus possibilis, secunda est intellectus in effectu, tertia est intellectus in habitu, quarta est intellectus adeptus. Potest ergo quaeri qualiter se habeant hae quatuor differentiae ad illas quatuor. Nam cognitio, quae relinquitur ex phronesi, nihil aliud videtur esse quam intellectus adeptus; ipsa vero phronesis intellectus in habitu: phronesis enim est excogitatio sibi sufficiens, haec autem est intellectus in habitu, qui potest exire in actum cum vult; intellectus vero in effectu quid aliud est quam intentio? intentio enim est "intelligentia circa aliquid", hoc autem est intellectus in effectu. Videtur ergo quod superfluat illa differentia quae est "excogitatio", secundum quod est "figurans ad id quod intelligitur".
[Solutio]: Ad quod potest dici quod hae quatuor differentiae, per quas venitur ad cognitionem, sic distinguuntur ut intelligentia dicatur actus virtutis intellectivae circa maiorem propositionem, quae particulat intentionem communem, ut cum dicitur totum continuum est totum, et ideo dicitur intentio "intelligentia circa aliquid", id est circa particulatum; excogitatio vero est motus virtutis intellectivae conferentis hoc cum illo: hoc enim est "figurare animam ad id quod intelligitur" - ex hoc enim relinquitur figuratio differens secundum diversam collationem: unde prima figura, secunda et tertia - examinatio vero et diiudicatio, quae ex illa collatione procedit, quid aliud est quam motus virtutis ìntellectivae qui dicitur ratiocinatio, ex quo sequitur cognitio? et ideo dicit quod "phronesis dilatata facit cognitionem", - Vel aliter potest dici et magis consonat cum intentionibus vocabulorum, ut "intelligentia" dicatur acceptio principii: illud enim dicitur simpliciter intelligentia eo quod per se adhaeret intellectus intelligibili; "intentio" vero dicatur per aliud cognoscendi, id est principiati, sicut cum dicitur quid intendis tu per hoc cognoscere? et dicitur intendo cognoscere hanc conclusionem ; "excogitatio" vero sit collatio principii ad cognoscendum per illud, et hoc est quod apprehensio unius permaneat et figuret ipsam animam in collatione ad alterum. Sed, quia hoc non sufficit nisi addatur iudicium collationis quod sit necesse, ideo sequitur excogitatio manens in eodem et se diiudicans. Deinde fit exitus a principio in conclusionem, et haec est "phronesis dilatata": tunc enim fit dilatatio iudicii vel examinationis praehabitae, quando fit exitus necessarius in conclusionem, et sic est cognitio conclusionis.
[Ad obiecta]: 1. Ex iam dictis patet qualiter respondendum est ei quod est obiectum de intelligentia et intentione. Cum enim dicitur quod "intentio est intelligentia circa aliquid", non accipitur ibi hoc nomen "aliquid" in sua generalitate, sed secundum quod trahit illud, quod generale est, in partem; nec accipitur ibi "intelligentia" prout dividitur contra intentionem, sed prout quodam modo est intentio.
2. Ad secundum dicendum quod in hoc differt phronesis ab excogitatione, quod excogitatio dicit motum rationis praeambulum, phronesis vero dicit motum rationis consequentem, sicut in parte practica deliberationem consequitur iudicium definitionis.
3. Ad tertium vero dicendum quod differentiae, quas ponit Philosophus, secundum aliam rationem accipiuntur quam illae quae ponuntur a Ioanne Damasceno. Differentiae enim quas ponit Philosophus, sumuntur secundum gradus potentiae: est enim potentia prima, quae simpliciter dicitur possibilitas; est etiam potentia secunda, scilicet possibilitas disposita; est potentia completa, quae dicitur habitualis et est potentia in actu. Secundum hunc modum in genere intellectus sunt quatuor gradus: primus est intellectus possibilis, cum nondum susceperit formas intelligibiles; secundus est intellectus in effectu, cum dicitur formatus, et dicitur potentia disposita; tertius est intellectus in habitu, cum potest intelligere cum vult, et dicitur potentia habitualis; quartus est intellectus adeptus, cum iam exivit in actum, et dicitur potentia completa in suo actu per hoc quod sibi acquisivit. Aliae vero differentiae, quas ponit Damascenus, attenduntur secundum progressum intellectus sive rationis ab habitu principii vel principiorum ad habitum conclusionis.