Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 1, M. 3, Praeambulum
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 1, M. 3, Praeambulum
Dicto de potentia intellectiva, consequenter dicendum est de actu. Actus autem eius vocatur in Sacra Scriptura aliquando sensus interior. Circa quem: Primo quaeritur an huiusmodi sensus dicatur spiritualis essentialiter tantum vel accidentaliter; secundo, si sit unus sensus an plures; tertio, utrum sit separabilis vel inseparabilis; quarto, utrum angeli habeant huiusmodi sensum vel animae tantum; quinto, de quibus est huiusmodi sensus.