Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 1, M. 3, C. 1
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 1, M. 3, C. 1
AN SENSUS INTERIOR DICATUR SPIRITUALIS ESSENTIALITER TANTUM VEL ACCIDENTALITER.
Circa primum sic obicitur: a. Levit. 6, 5 super illud: "Insuper partem", Origenes: "Restituamus sanctis actibusquinque sensus interioris hominis, ut mundi corde audiamus et videamus quae docet Iesus". Ibi distinguit quinque sensus; sed iste sensus non est sensus corporalis: impossibile est enim sensu corporali videre Deum; unde Augustinus, in libro De videndo Deo: "Quantumlibet oculi nostri mutentur in melius, oculis spiritualibus non aequabuntur" ; per quod vult probare quod Deum oculis corporalibus non videmus. Si ergo natura spiritualis est determinata ad videndum spirituale, sensus corporalis non facit videre spirituale; ergo nec sensus spiritualis potest fundari supra naturam corporalem; ergo sensus interior secundum naturam est spiritualis.
b. Item, Augustinus: "Sensus interior reficietur in contemplatione divinitatis": intellectu enim Deum capimus; sed impossibile est sensum corporalem ad hoc pervenire; ergo iste sensus est spiritualis naturaliter, qui scilicet videt Deum, et ita fundati non potest in natura corporali.
c. Item, Augustinus, in XI De civitate Dei: "Nos ea sensu corporis ita capimus, ut de iis non sensu corporis iudicemus; habemus enim alium interioremsensum isto longe praestantiorem, quo iusta et iniusta sentimus" ; sed sensu corporis non possumus iusta et iniusta sentire; ergo sensus interior, qui haec facit, est naturaliter spiritualis.
Contra: 1. Iob 28, 17: "Non adaequabitur ei aurum", Glossa: "Uniuscuiusque mentem ab alterius oculis corpulentia non abscondet", et loquitur de corporalibus oculis; ergo oculus corporalis potest extendi ad ea quae mentis sunt; sed hoc non potest esse nisi fiat spiritualis; ergo videtur quod fiat spiritualis.
2. Item, in intellectu communicat homo cum angelis, in sensu cum brutis ; ergo, si isti sensus sunt proprii hominis sive secundum naturam propriam ipsius hominis, erunt secundum id quod distinguunt ab angelis et brutis, quia non dicuntur in angelis sensus secundum hunc modum et intellectus est in eo, nec in brutis; ergo in media natura erunt in homine sensus spirituales, scilicet secundum aliquam naturam quae superior sit natura brutorum et inferior natura angelorum; ergo secundum naturam propriam hominis erit vel secundum sensum corporalem ordinatum ad intellectum vel secundum intellectum ordinatum ad sensum, ita ut sensus semper cadat in eius ratione, quia hoc modo nec convenit angelis nec brutis, et ita semper respectum habent ad corpus.
3. Item, Augustinus, in libro De anima et spiritu: "Sensus vertetur in imaginationem, imaginatio in rationem, ratio inintellectum, intellectus in intelligentiam, intelligentia in Deum". Ergo sensus tunc poterit comprehendere intelligibilia; sed hoc non posset nisi fieret spiritualis; ergo etc.
Respondeo quod sensus spiritualis fundatur in natura spirituali, quia spiritus est super mentem, scilicet secundum quod anima secundum intellectum dicitur spiritus, non in natura spirituali per gratiam vel per gloriam: et non loquor de sensu spirituali secundum quod in futuro sensus corporales fient spirituales, sed sicut dicitur Rom. 12, 2: "Reformamini in novitate sensus vestri", et ad hoc refertur illud quod dicit Origenes, Levit. 6, 5 in Glossa.
[Ad obiecta]: 1-3. Ad hoc quod quaeritur utrum sensus corporalis possit pervenire ad hoc ut possit comprehendere intelligibilia secundum se: dico quod, quantumcumque mutetur in melius, non perveniet ad hoc ut comprehendat intelligibilia secundum se, scilicet cogitationes, sed quia huiusmodi cogitationes habent quosdam nutus in impressionibus corporalibus, per quos possunt comprehendi, quas etiam comprehendit visus noster, in quibus resultant tales cogitationes, et ad has impressiones comprehendendas perveniet sensus corporalis tamquam in suis effectibus. Unde Augustinus, in libro 83 Quaestionum: "Capienda est coniectura ex eaparte corporis nostri quae plus habet lucem. Si enim nonnullianimimotus [nunc] in oculis nostris cognoscuntur, probabile est quod tunc nullus motus animi latebit", scilicet rationi, "cum corpus aethereum fuerit, in cuius comparatione isti oculi nostri caro sunt". Cogitationes tamen secundum se ab oculis mentis comprehenduntur, sed ab oculis corporalibus tamquam in suis effectibus et signis. Bernardus, De amore Dei: "Spiritus habet suos sensus sicut et corpus suos" ; sed spirituales sensus sunt qui super spiritum fundantur. Et secundum hoc intelligitur auctoritas Rom. 12, 2: "Reformamini in novitate sensus vestri".
2. Ad hoc quod obicitur quod si sensus sunt in homine, oportet quod fundentur in natura superiori quam sit natura brutorum et quae sit inferior natura angelica, quia in medio inter angelicam et brutam: respondeo quod super intellectum fundatur, per quamdam tamen similitudinem ad sensum corporalem: quod enim intellectus dicitur sensus, hoc est secundum metaphoram a sensu corporali.