Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 2, Praeambulum
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 2, Praeambulum
Adiuvante gratia Dei, procedendum est ad considerationem virium motivarum rationalium, quarum differenter ponitur divisio. Ioannes Damascenus ponit divisionem per θέλησιν et βούλησιν, hoc est per voluntatem naturalem et electivam; nomine autem electivae voluntatis intelligit liberum arbitrium, sicut intra in suo tractatu determinat.
Augustinus vero, in libro De anima et spiritu, ponit rationalem, concupiscibilem et irascibilem, et dicit totam animam esse in iis potentiis, potentias autem ibi distinguit a viribus in hoc quod potentiae dicuntur motivae, vires autem cognitivae, licet potentiae possint dici vires et e converso.
Ex diversis autem locis colliguntur duae, scilicet synderesis, quam ponit Gregorius, Super Ezechielem, et liberum arbitrium, quod a diversis ponitur expositoribus et sumitur ab eo quod dicitur Eccli. 15, 14: "Ab initio fecit Deushominem et reliquiteum in manu consilii sui" etc., ubi dat circumlocutionem liberi arbitrii.