Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 2, C. 1
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 2, C. 1
UTRUM UNA SOLA SIT POTENTIA MOTIVA AUT PLURES.
Quod autem sit una sola potentia, videtur 1. per hoc quod essentia animae rationalis sive substantia simplicior est quam sit essentia caelestis corporis; sed essentia caelestis corporis habet unicam vim motivam; ergo multo fortius anima rationalis habebit unicam vim motivam
2. Praeterea, anima rationalis secundum se ipsam, in quantum est spiritus, est sicut intelligentia angelica; sed intelligentia angelica non habet nisi unicam vim motivam ; ergo nec anima rationalis, secundum quod huiusmodi.
3, Ad idem facit quod Philosophus unam tantum vim videtur ponere, scilicet intellectum practicum, et est exemplum suum de sphaera prima, quae uniformiter movetur et unicum habet motum, licet aliae sphaerae motus habeant difformes; sic autem est de intellectu practico; videtur ergo ex parte rationalis animae unica esse potentia.
Contra: a. Multiplex motus procedit ab anima rationali, scilicet motus secundum alterationem, ut a gaudio in tristitiam et e converso, et motus localis; sed multiplicis motus in specie multiplex debet esse principium; cum ergo vis motiva sit principium motus, erit multiplex vis motiva.
b. Item, ab anima, sicut dicit Ioannes Damascenus, sunt et actiones et in ea sunt passiones; propter quod erit vis motiva activa et passiva, et ita plures.
c. Item, est motus secundum appetitum et secundum fugam; sed motus isti sunt contrarii; ergo procedunt a contrariis principiis ; ergo differentes vires erunt, secundum quas est appetitus et fuga.
d. Praeterea, Philosophus, in libro De anima, ponit duplicem motivam rationalem, intellectum et appetitivam vim.
[Ad obiecta]: 1. Ad primo autem obiectum in contrarium dicendum quod Philosophus, cum loquitur de motiva vi corporis supercaelestis, loquitur de illa secundum quam fit motus circularis et dicitur motiva vis sicut dispositio mobilis. Sed est vis motiva alia secundum quam est principium motus active in iis inferioribus. Et ita est multiplex vis etiam in corpore supercaelesti, sed unica dicitur secundum quam movetur circulariter et non movetur in rectum nec violentatur.
2. Ad secundum dicendum quod, licet anima rationalis, in quantum est spiritus, quamdam habeat similitudinem intelligentiae angelicae, nihilominus habet vim directivam ad bonum, quae dicitur intellectus practicus, et vim appetitivam boni; praeter hoc autem anima rationalis, in quantum est anima, habet quamdam vim appetitivam ex inclinatione ad corpus: et ita non dicetur anima rationalis tantum habere unam vim motivam, sed plures. Si vero dicatur intelligentia angelica habere unicam, hoc dici potest in comparatione ad animam rationalem, in quantum est anima.
3. Ad id quod tertio obicitur, dicendum quod Philosophus dividendo contra phantasiam, quae est partis sensibilis, ponit unicam, scilicet intellectum, qui intellectus rectus est, phantasia autem recta et non recta, nihilominus ponitur appetitiva rationalis vis partis illius: unde dicit intellectivum et appetitivum ; unde ponit plures vires partis rationalis motivae.