Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 1, Q. 1, C. 1

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 1, Q. 1, C. 1

UTRUM CORPUS ADAE FUIT A DEO.

Circa primum sic: a. "Formavit Deus hominem de limo terrae", Gen. 2, 7, quod intelligitur quantum ad corpus.

b. Item, Iob 10, 8: "Manus tua e jecerunt me et plasmaverunt me", et, ut patet ex Glossa, loquitur ibi Iob in persona hominis simpliciter sive hominis primi; Glossa: " "Fecerunt"secundum animam, "totum in circuita"secundum corpus" ; et post: "Manibus dicitur factus, praemisso consilio: "Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram"".

c. Item, si corporis alicuius decebat Deum esse causam, maxime decebat eum esse causam corporis primi hominis, cum in genere corporum fuerit nobilissimum; sed constat quod aliquod corpus conditum est a Deo, scilicet corpus supremum; ergo etc.

d. Item, Augustinus, 83 Quaestionum, 35, arguit omne corpus esse a Deo, sic: "Omne bonuma Deo; omne speciosumbonum; ergo omne speciosuma Deo; sed omne corpus, ut corpus sit, aliqua Specie continetur; ergo omne corpus a Deo". Ex hoc potest argui ulterius: ergo corpus Adae est a Deo.

Contra: 1. Sicut in genere essendi extrema non coniunguntur nisi per medium, ita in genere operandi inter primam causam et effectum ultimum debet intercidere operatio causae mediae; sed Primum est causa prima, corpus humanum ultimus effectus; ergo inter haec debet intercidere causa media in operando ad hoc quod sit effectus ultimus, scilicet corpus humanum. — Quod corpus humanum sit ultimus effectus, confirmatur theologice: Nam corpus humanum est ultima creatura in operibus sex dierum. Similiter et philosophi, istum ponentes ordinem: ut primo sit Deus, deinde angelus, deinde corpus caeleste, deinde elementa, quae sunt corpora simplicia, deinde mineralia, deinde vegetabilia, deinde sensibilia, ultimo corpus humanum.

2. Item, Primum est substantia immobilis et immutabilis, corpus humanum substantia mobilis et mutabilis; inter haec autem est aliqua substantia mobilis et immutabilis, ut corpus caeleste, quod est mobile quoad situm, immutabile quoad formam ; est et alia, quae immobilis, sed mutabilis, ut terra, quae est immobilis quantum ad situm et mutabilis quantum ad formam ; nulla autem creatura est immobilis et immutabilis, sed solus Deus. — Quod patet per Gregorium Nyssenum ostendentem quod haec duo in creatura esse non possunt; unde dicit cap. 1: "Sapientia Dei, proprietates uniuscuiusque permutans, immobilemnaturam convertibilem fecit, mobilem vero inconvertibilem, providentia quadam haec ita dispensans, ne quoddivinae naturae est singulare vel proprium, id est immobilitas etincommutabilitas, in aliqua creatura conspecta Deum aestimare faceret creaturam, ostendens haec extrema, caelum scilicet et terram, participarehas proprietates, ut caelum sit mobile, sed immutabile, terra immobilis, sed mutabilis". Sed sicut est ordo in essendo, ita debet esse in operando sive in causando: aliter enim destrueretur bonum ordinis in universo; et si sic, erit ultima substantia, scilicet corpus humanum, a mediis vel a media.

3. Item, causa primaria causando influit super suum causatum ; sed sua influentia est ex infinita potentia; igitur quod est immediate causatum influentia divinae potentiae, maximae debet esse potentiae; ergo, cum corpus primi hominis maximae fuerit infirmitatis, non videtur fuisse effectus primae potentiae. — Si dicatur quod ex actu ipsius Adae secuta est haec infirmitas - contra: Plus erat causa prima potens influere quam aliquod aliud infirmare vel destruere; non ergo videtur ex aliquo infirmitatem huiusmodi incurrisse, si esset immediatus effectus primae potentiae. — Si adhuc diceretur quod, licet conditum fuisset corpus primi hominis a summa potentia, non tamen ex hoc sequeretur quod non esset impotens sive infirmum - contra: Bonitati artificis attestatur bonitas artificiati, eodem modo videtur quod potentiae artificis attestetur potentia artificiati.

4. Item, corpus humanum in genere rerum est ultimae compositionis, quia maxime est compositum: unde inter creaturas maxime distat a summo simplici; propter quod videtur quod, si quae non tantum distant, causantur a causis mediis, et istud.

5. Item, Dionysius: "Optimi est optima facere" ; igitur, cum corpus hominis primi, in quantum corpus est sive determinatum omnino in esse corporali, non fuerit de numero optimorum, non fuit productum inesse ab Optimo.

6. Item, ut habetur in Commento super librum De causis: "Anima facta est causa corporum, etfacta est creataab intellectiva quae est ante ipsam" ; sed magis decet divinam providentiam creare animas per se quam corpora, cuiuscumque sint conditionis; igitur, si non per se creat animas, sed creatae sunt ab intelligentiis, ut habetur in verbo proposito, multo fortius et corpus, cuiuscumque sit conditionis, debet ab intelligentiis creari.

7. Item, corpus primi hominis productum fuit ad esse ultimum, scilicet beatitudinis, mediante creatura; similiter, et ratione fortiori, videtur quod productum fuerit ad esse primum aliqua creatura mediante, cum esse ultimum sit nobilius quam primum.

8. Item, prima rerum conditio lex erat originalis naturae succedentis; unde Basilius, in Hexaëmeron, V, in fine: "Naturae ratio, ex priori Dei mandato sortita principium, per omne transit aevum, donec ad communem terminum finemque perveniat". Si ergo corpus humanum in processu naturae originalis ab alio corpore eiusdem generis producitur in esse mediante virtute superiori — homo enim generat hominem et sol — videtur quod similiter tunc debuit in esse produci.

[Solutio]: Ad hoc potest dici quod corpus primi hominis fuit conditum a Deo, ut ex textu Gen. 2, 7 patet, non ab angelo vel alia creatura. Unde Augustinus, Super Genesim ad litteram: "Formare vel aedificare costam ut mulier esset, usque adeo non potuit nisi Deus, ut nec illud quidem carnis supplementum in corpore viri, quod in illiuscostae successit locum, ab angelis esse crediderim, sicut nec ipsum hominem de terrae pulvere". Ratio autem quare decebat divinam providentiam ut homo, etia secundum corpus, esset a Deo, est quaedam ex duabus completa, quarum prima est sumpta a causa exemplari, secunda a causa finali. Prima est haec: Homo secundum corpus est imago Dei, quia sicut Deus est principium simpliciter omnium, sic homo, secundum corpus, corporum omnium sui generis fuit principium. Unde II Sententiarum, 17 dist.: "Imago Dei in homine apparuit, quia sicut Deusomnibus rebusextitit principium creationis, ita homo omnibus hominibus principium generationis" ; proximitas enim imaginis ad illud cuius est imago, omnem renuit mediationem in creando sicut in imitando. Alia est haec: Cum Deus sit "alpha et omega, principium et finis", Apoc. 1, 8, voluit ut homo, quantum ad utramque sui partem, a nullo alio sortiretur esse, ut se totum sciret Deo esse obnoxium, quem etiam quantum ad corpus tantum nobilitavit ut illi soli serviret, ut eum assequeretur quasi finem. Nec est contra hoc quod omnes homines sunt Deo omnino obnoxii, quia omnes in primo homine quodam modo conditi sunt. Non enim conditus fuit primus homo, etiam quantum ad corpus, solum ut res quaedam singularis, sed potius ut generale principium omnium corporum generis humani. Praeterea, successores primi hominis non sunt ea ratione imago Dei quantum ad corpus qua ipse; unde tota ratio, qua convenit primum hominem a Deo formari, non convenit eis.

[Ad obiecta]: 1-2. Ad prima duo obiecta dicendum quod, licet ordo creandi conveniat partibus universi sicut essendi, non tamen attendendus est ordo iste in productione principiorum originalium in esse, quorum unum erat primus homo secundum corpus, sed potius in productione principiatorum sive causatorum ab eisdem, immo conveniebat ut a: causa primaria et summa immediate producerentur in esse secundariae et inferiores et ab utrisque effectus ultimi, scilicet qui non sunt de numero causarum. Theologi vero ponunt ipsum ultimum conditione — unde Hugo: "Constat creationem hominis rerum omnium visibilium conditione posteriorem quidem tempore, sed causapriorem fuisse, quia qui factus est post omnia, propter eum facta sunt omnias" — philosophi autem natura, eo modo quo compositum posterius est simplici natura et magis compositum minus composito: omnium enim corporum corpus hominis est compositionis maximae, cuius ratio infra patebit.

3. Ad tertium dicendum quod influentia a Primo, qua creaturae exeunt in esse, non est naturalis vel necessitatis, sed est electiva. Propter quod secundum libertatem electionis influentis sunt quaedam potentiora, quaedam minus potentia. Unde non sequitur si maxima est potentia causae influentis, quod propter hoc maximae sit potentiae ipse effectus. Primaria autem causa dicitur maxime influere a Philosopho, quia quod aliae causae influunt super causata, hoc habent a causa prima: unde, quia aliae causae habent potestatem influendi ab ipsa et cum hoc in omni actione ipsa est intime agens, ideo dicitur maxime influere. — Ad id quod inducitur quod bonitas artificis attestatur bonitati artificiati, dicendum quod non est simile: esse enim boni determinatum est in sui communicatione sive diffusione. Unde, quando aliquid est sui diffusivum sive communicativum, sicut accidit in rei creatione, hoc est quia bonum est et quantum ad hoc se esse bonum ostendit. Unde, etsi quis per potentiam aliquid alii communicat vel per scientiam, per se loquendo hoc ut bonus facit, non ut potens vel sciens. Quia igitur in creatione rei est diffusio quaedam a causa in causatum et communicatio, bonitas causae attestatur bonitati causati, non autem potentia potentiae vel sapientia sapientiae. Unde bene sequitur causa est bona, ergo effectus, per se loquendo ; non autem sequitur causa est potens vel sapiens, ergo effectus.

4. Ad aliud dicendum quod est distantia multiplex creatorum a prima causa sicut appropinquatio sive approximatio. Est enim appropinquatio per conformitatem et quantum ad esse et quantum ad nobilitatem sive dignitatem; similiter est duplex distantia per difformitatem duplicem. Creaturae spirituales, scilicet angelus et anima, utroque modo maioris sunt approximationis creaturis corporalibus et minoris distantiae; sed inter res corporales secundo modo propinquitatis fuit corpus primi hominis maximae propinquitatis et minoris distantiae, quia maximae dignitatis et nobilitatis, utpote inter omnia corpora maxime imago Dei sive homo secundum illud, et quod mediante sui perfectione est Deo uniendum unione gloriae et sic beatificandum. Licet igitur maxime distet a Deo ratione suae compositionis, minime tamen distat et maximae est appropinquationis ratione suae dignitatis vel nobilitatis.

5. Ad aliud dicendum quod corpus primi hominis erat optime factum et de optimis, immo potius optimum in genere corporum, tum ratione finis, utpote speciali ministerio Deo serviturum et consequenter beatificandum, tum quia principium omnium sui generis. Licet igitur non sit de optimis simpliciter, est tamen de optimis in genere corporum. Praeterea, etsi non fuerit optimum per se, fuit tamen optimum. in universo, quasi quodam modo necessarium ad perfectionem universi.

6. Ad aliud dicendum quod illud verbum anima creata est ab intellectiva simpliciter loquendo falsum est et haeresim sonat, tamen aliquo modo intellectum habet veritatem. Secundum autem quod creare dicitur quandoque communiter, prout dicitur productio in esse cuiuscumque sive substantiae sive accidentis, secundum quod dicit Psalmista: "Emitte spiritum tuum et creabuntur", scilicet quantum ad innovationem in bonis operibus, sic potest dici quod animae creantur ab angelis, quia multae innovationes fiunt in animabus mediantibus angelis, a quibus animae frequenter recipiunt illuminationes; sed prout creare dicitur proprie productio rei de non-ente in ens, sic est falsum. — Aliter etiam potest intelligi et habet verum intellectum secundum ponentes intelligentias esse motores orbium caelestium, quia, cum motu orbium fiunt corpora organizata et sic disponuntur et aptantur ad animarum susceptionem, cum huiusmodi motus fiat ab intelligentiis, secundum hanc opinionem, aliquo modo loquendo, sed valde per accidens, potest dici animas creatas esse ab intelligentiis. Licet autem sic soleat exponi verbum praedictum, sanius tamen est illud ut simpliciter falsum negare quam sic exponendo concedere.

7. Ad hoc quod obicitur quod corpus primi hominis productum est ad esse ultimum mediante creatura etc.: dicendum quod est esse primum, scilicet naturae, secundum, scilicet gratiae, tertium, scilicet gloriae, quorum nullius est operator creatura, cooperari tamen potest ad unumquodque. Dicit enim Augustinus, IX Super Genesim ad litteram: "Solus uniuscuiusquenaturae creator est Deus, non quodnulla sit angelorum operatio ut quid creetur, sed non ideo sunt creatores". Loquitur enim Augustinus de formatione mulieris ex costa viri, quam ipse dicit quamdam creationem, torte ratione multiplicationis qua de tantilla materia fiebat corpus tantum; quae quidem formatio fuit a Deo, tamen, ut ipse dicit, aliquod fuit ibi ministerium angelorum. Eodem modo Deus est per se operator et dator gratiae et gloriae, aliquo tamen modo angeli operantur, scilicet illuminando et excitando sive disponendo.

8. Ad ultimum dicendum quod prima rerum conditio est lex originalis naturae succedentis in hoc quod virtus et proprietates collatae rebus tunc conditis perseverant, et hoc principaliter quantum ad tria, scilicet quantum ad collationem virtutis et proprietatum quae requiruntur ad perfectum esse individui in se et quantum ad potestatem operandi temporibus congruis ad sui similis multiplicationem et quantum ad incessationem operationis huiusmodi, quousque sit status multiplicationis sive creationis rerum a divina providentia determinatus. Cum enim dixit Gen. 1, 11: "Germinet terra herbam virentem", virtute huius verbi accepit terra virtutem fructificandi in se et renovandi fructum secundum congruam temporis renovationem et hoc ipsum incessabiliter faciendi quousque venerit status multiplicationis rerum. — De primo Basilius, Hexaëmeran,V: " "Germinet terra". Respice quoniam ex parva voce, expraeceptione brevissima tellus arida, sterilisque repente parturiens et ad effectum fructificationis impulsa, velut quodam luctuoso amictu depositosumptisque laetioribus indumentis et cultu proprii decoris exultans, omnia, quae iussu caelesti conceperat, effundebat". — De, secundo idem, in fine V libri: " "Germinet terra". Parva istapraeceptio cogit terram vires proprias, quantashabet, singulis annorum curriculisad informandum genus herbarum, seminum lignorumque producere". Et in principio V: "Vox, quae tunc emissa est, et prima illa praeceptio veluti lex quaedam naturae fuit et inhaesit terrae, creandi fructificandique sibi praebens in posterum facultatem". — De tertio idem Basilius, in principio IX: "Adverte igitur Dei verbum currens per omnem creaturam, quod olim coepit, sed "usque nunc operatur"et properat ad finem, donec consummationem mundus accipiat. Sicut enim pila cum ab aliquo fuerit impulsa, cum spatia divexarepererit, ipsa, sui volubilitatelocique proclivitate velocius incitata, profertur nec prius stare poterit quam ad plana descendat, ita natura rerum, Dei praeceptione commota, nascentium morientiumque passimfacturam penetrans, uniuscuiusque generis sobolem per similitudinem sui custodit aequaliter, donec ad statutum terminum valeat pervenire. Equum enim facit equo succedere et leonem leoni et aquilam aquilae et singulasanimantes sequentium successione servata usque ad finem omnium exitumque perducit. Nullumenim tempus valebit proprietates animantium commutare, sed tamquam nuper constituta natura, ita recens fertur cum tempore". Unde non dicitur lex naturae servari quoad hoc quod produceretur corpus ex corpore, sicut modo fit per decisionem substantiae, sed modis praetactis: tunc enim oporteret generationem esse vel circularem vel infinitam a parte ante.

PrevBack to TopNext