Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 1, Q. 1, C. 2
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 1, Q. 1, C. 2
UTRUM CORPUS ADAE POTUIT FORMARI A CREATURA SPIRITUALI.
Sequitur inquirere si corpus primi hominis potuit formari a creatura spirituali, scilicet ab angelo.
ARTICULUS I
Utrum corpus Adae potuit formari a bono angelo.
Quod non, videtur sic: a. Sicut ostendit Augustinus, IX Super Genesim ad litteram, angeli non poterant formare mulierem ex costa viri; sed in maiori distantia et minori dispositione est pulvis sive lutum ad corpus humanum quam os et caro humana et difficilior transmutatio, cum in habentibus symbolum sit facilior transmutatio ; igitur, si angeli impotentes erant facere corpus humanum sive muliebre ex carne et osse humano, multo fortius erant impotentes corpus humanum formare ex pulvere vel luto.
b. Item, non est diminuta virtus sive potestas angeli post tempus conditionis primi hominis; ergo, si nunc non potest angelus educere corpus humanum in esse ex seminalibus rationibus existentibus in elementis, nec tunc poterat. — Quod nunc non potest, ostenditur sic: Nullius rei substantia, proprie et per se educendae in esse per naturam, potest educi in esse ministerio angelico ; corpus humanum est tale; ergo etc. — Probatio primae: Ut dicit Augustinus, IX "Super Genesim": "Insunt rebus corporeis rationes, quibus cum data fuerit opportunitas temporalis, prorumpunt in species debitas suis modis et finibus". Prorumpunt, inquam, per se operatione naturae: quantacumque enim sollicitudine operaretur angelus circa horum productionem in esse, nunquam in esse producerentur nisi natura operante, bene tamen operatione naturae in esse producerentur angelo non cooperante, sicut quantacumque sollicitudine operaretur agricola circa productionem segetum vel arborum, nunquam producerentur in esse nisi operaretur natura. Unde angelus, cooperans naturae in naturalium productione, solummodo expedit et accelerat operationem naturae nec est educens rem naturalem in actum vel esse nec potens educere, sicut nec agricola segetes vel arbores, sed natura potius, quae propria virtute sufficit ad horum productionem in esse tempore congruo.
c. Item, si angelus potuit formare vel condere corpus humanum, tunc fuit possibile et ponibile. Ponatur ergo; inde sic: Angelus eduxit in esse corpus Adae; ergo angelus fuit conditor alicuius substantiae. — Contra: Damascenus: "Quicumque dicunt angelos conditores alicuius substantiae, ii omnes sunt ispatris sui diaboli". — Si dicatur quod ibi sumitur conditor pro creatore — nec hoc impedit processum rationis, cum formatio corporis primi hominis ex pulvere tuerit creatio quaedam, ut infra patebit.
Contra: 1. Eiusdem est potentiae vel amplioris reformare corpora mortuorum ex pulvere et formare ex pulvere: utrobique enim videtur esse tantum potentia passiva vel obedientia materialis tantum ; primum autem fiet ministerio angelorum, sicut dicitur ; ergo videtur quod et secundum fieri possit, et ita videtur quod corpus primi hominis potuit formari ex luto vel pulveribus ministerio angelorum.
2. Praeterea, IX Super Genesim, Augustinus: "Nonnulla est in angelis potentia ut aliquid creetur". Ex hoc arguitur sic: Cuicumque convenit potentia, potest convenire actus illius potentiae ; sed potentia creandi convenit angelis, ut patet ex auctoritate praedicta; ergo et actus convenire potuit, et ita nihil impedit quin corpus Adae potuerit educi in esse ab angelo, etiam si illa eductio esset creatio.
3. Item, ut habetur ab Augustino, VII "Super Genesim", corpus Adae fuit in operibus sex dierum seminaliter, scilicet in quatuor elementis. Si ergo angeli noverunt proportiones elementorum quae requirebantur ad conditionem corporis humani, et constat quod ministerio eorum poterant coaptari et compingi in tali proportione, relinquitur quod poterant corpus primi hominis formare.
Respondeo: Concedo quod angeli non potuerunt per eorum ministerium educere corpus humanum nec ad hoc erat eorum potentia ordinata, ut patet in Quaestione de miraculo. Et hoc dicit Augustinus, IX Super Genesim: "Formare vel aedificare costam ut mulier esset usque adeo non potuit nisi Deus, a quo universa natura subsistit, ut nec illud quidemcarnis supplementum in corpore viri, quod in illius costae successit locum, ab angelis factum esse crediderim, sicut nec ipsum hominem de terrae pulvere".
[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo dicendum quod non est simile de formatione et reformatione. Nam in pulveribus, ex quibus erit reformatio, erit quaedam aptitudo sive appetitus ad hoc quod simul uniantur in corpore et ulterius ad unionem cum anima, cui attestatur ordinatio corporis ad necessitatem non moriendi; quae quidem aptitudo non erat in pulveribus vel in luto ex quibus formabatur corpus primi hominis. Praeterea, etsi ministerio angelorum, sicut dicitur, quod tamen ego non assero, fiat reparatio corporum quae resurgent, non credo tamen quod illa reparatio, in quantum erit ab angelis, sit ultimae completionis sive perfectionis, sed quaedam compictio sive coadunatio partium in toto ultima completione a suo Conditore reformando. De hoc habebitur plenius infra, cum agetur de resurrectione.
2. Ad aliud dicendum quod angeli creare non possunt, possunt tamen iussu Dei, in quantum voluntati eius obediunt, de rebus subiectis tamquam materiam ministrare ut aliquid creetur. Unde Augustinus, IX Super Genesim: "Cum Deus universam creaturam suam bipartitequodam modo opere providentiae et in naturalibus et in voluntariis motibus administret, creare naturam tam nullus angelus potest quam nec se ipsum. Voluntas vero angelica, obedienter Deo subditaeiusque executa iussionem, naturalibus motibus de rebus subiectis tamquam materiamministrare, ut secundum illas principales in Verbo Dei non creatas vel secundum illas in primis sex dierum operibus causaliter creatas rationes aliquid in tempore creetur, more agricolandi vel medendi potest". Et est exemplum Augustini de medico qui aegro adhibet alimentum et vulnerato medicamentum: non hoc facit de rebus quas creavit, sed quas creatas invenit; de huiusmodi autem quae adhibet nec vires creat nec carnem, sed natura potius hoc agit operatione medici adiuta.
3. Ad ultimum dicendum quod, etsi angeli sciant proportiones elementorum quae requiruntur ad formationem corporis humani et elementaria materialia corporis humani debita formatione membrorum compingere, tamen corpus humanum formare non possunt. Illam enim harmoniam et dispositionem, qua aptum est ad susceptionem animae rationalis et illa tamquam propria et debita perfectione perfici, imprimere sive inserere non possunt, quod necessario requiritur ad corpus humanum: quod infra melius patebit.
ARTICULUS II
Utrum corpus Adae potuit formari ab angelo malo.
Sequitur inquirere I. utrum corpus primi hominis poterat educi in esse ministerio mali angeli, hoc est utrum malus angelus poterat illud educere in esse.
Contra: 1. Angelus malus tempore conditionis primi hominis non fuit minoris potentiae quam nunc; sed constat quod tam boni angeli quam mali assumunt corpora humana in quibus apparent, quae formant ex ipsis elementis ; ergo videtur quod tunc similiter potuerunt; et ex hoc videtur quod mali angeli poterant formare corpus primi hominis.
2. Item, Augustinus, in libro 83 Quaestionum, 45 quaest., dicit: "Non hoc oportet mirari, quia omnia quae visibiliter fiunt, etiam per inferiores potestates aeris huius non absurde fieri posse creduntur". Ex hoc videtur quod non solummodo corpora humana, sed etiam alia "quae visibiliter fiunt, etiam per inferiores potestates aëris", id est daemones, "fieri possunt".
3. Si diceretur quod Augustinus loquitur de operibus mirabilibus sive miraculosis quae quandoque visibiliter fiunt, quod videtur per hoc quod loquitur de factione serpentum a Magis et a Moyse, Exod. 7: — hoc non impedit processum rationis, quia si opera mirabilia quae "visibiliter fiunt, possunt fieri perinferiores potestates aëris", multo fortius et alia quae subiacent naturae.
4. Item, cum optime sciant naturas et proportiones rerum naturalium sive elementorum et semper sciverint, non est dubium quin scirent a principio conditionis hominis quantum debeat esse in semine humano de quolibet elemento, similiter et proportiones elementorum in semine et portiones elementorum in tali proportione commisceri, et sic semen, quod est materia corporis humani, facere. — Praeterea, cum scirent qua proportione caloris et quibus nutrimentis embrio coalesceret et confoveretur, et constat quod sciverunt vas aliquod parare quod tali calore vigeret et huiusmodi nutrimentis abundaret et ita foetum huiusmodi nutrire et nutriendo ad statum convenientem perducere, videtur quod tunc sciebant et poterant corpus humanum in esse sine viro et muliere producere.
5. Item, hoc videtur per hoc quod, quia dracones erant seminaliter in rebus corporeis, mali angeli perduxerunt eos in esse, similiter et boni. Quod vult Augustinus, dicens: "Si veri dracones facti sunt ex virgis Magorum, non fuerunt tamen creatores draconum nec Magi nec angeli mali, quibus ministris illa fiebant: insunt enim rebus corporeis" etc. ut supra. Et post: "Nec dicuntur angeli, qui faciunt ista, animalium creatores, sicut nec agricolae segetum vel arborum" etc. Ecce plane habetur ab Augustino quod dracones fiebant a bonis angelis et malis et illos facere poterant, et hoc quia erant in rebus corporeis secundum seminalem rationem; similiter videtur in proposito.
6. Item, maius est corpus organizare quam qualitates elementares ad aequalitatem perfectam deducere; ergo, cum malus angelus possit illud quod est maius, potest illud quod est minus; sed ad hoc quod corpus humanum educatur in esse ista duo sufficiunt, scilicet perfecta aequalitas qualitatum et corporis humani organizatio. De primo dicit Algazel: "Cum commixtio elementorum fuerit pulcrioris et perfectioris aequalitatis, tunc erit dispositio ad susceptionem animae rationalis".
II. Item, quaeritur incidenter si daemones possunt generare et sic corpus humanum ad esse perducere, sicut opinatur de Merlino, qui, ut dicitur, genitus fuit a daemone incubo.
Quod videtur 1. ratione praetacta, quia noscunt quantum sit in tanto semine de quolibet elemento et in qua proportione et portiones elementorum et tales portiones in tali proportione sciunt commisceri et sic semen humanum facere et matrici infundere et sine viro corpus humanum producere.
2. Item, sciunt semen decisum a viro colligere et in illa virtute, qua decisum est, observatum in matricem aptam ad prolis productionem infundere, et ita ut prius.
3. Item, Iob 41, 24: "Non est super terram potestas quae comparetur ei". Ergo, si aliqua est potestas in terra quae potest corpus humanum in esse producere, etc.
[Solutio]: 1. Ad hoc dicendum, sine praeiudicio, quod nullam rem, cuius proprie natura est causa, potest angelus bonus vel malus educere de potentia seminali in actum vel in esse, sicut supra tactum est in opponendo. Cuius ratio est haec quod, cum duplex sit operatio creaturae, quaedam scilicet agentis necessitate, ut illa quae est naturae, quaedam agentis per electionem, ut illa quae est voluntaria, illa, quae est angeli, cadit sub secunda differentia. Unde Augustinus, VIII Super Genesim: "In ipso mundo gemina operatioprovidentiae reperitur, partim naturalis, partim voluntaria: naturalis quidem per occultam Dei administrationem, qua etiam lignis et herbis dat incrementum; voluntaria per angelorum opera et hominum". Est ergo operatio angelica, quantum ad ea quae operatur in mundo, voluntaria: unde et artificialis, maxime cum operatur circa haec inferiora in producendo illa in esse vel perficiendo. Unde angelus in talibus est agens ut artifex et operatio eius operatio artis et operatum ab eo artificiale. Unde nihil quod est proprie producendum in esse secundum decretum naturae, potest ab angelo produci in esse, sicut nec naturale potest esse artificiale. Potest tamen angelus naturam expedire et in productione rerum naturalium in esse opus illius accelerare, sed illud in esse producere non potest, sicut nec agricola segetes vel arbores. — Quod manifeste patet, quia si in huiusmodi producendis in esse multa sollicitudine angelus operaretur, cessante operatione naturae in nullo proficeret. Unde Anselmus, De conceptu virginali: "Sicut creata natura nihil per se facere potest nisi quod a voluntateDei accepit, sic voluntas creaturae nequit quidquamper se operari nisi quod natura adiuvat vel concedit". Est ergo agens ut artifex; propter quod ab Augustino comparatur medico et agricolae, ut supra dictum est. Unde corpus compositum ab angelo, sive bono sive malo, ad effigiem corporis humani est corpus artificiale, non naturale: unde nec est corpus humanum, quod per se est corpus naturale, sicut nec corpus artificiale ad effigiem corporis humani compositum, ut statua vel huiusmodi.
[Ad obiecta.]: 1. Patet ergo qualiter ad primum respondendum est, quia corpora formata et assumpta ab angelis, sive bonis sive malis, non sunt corpora humana, sed artificialia quaedam ad humani corporis effigiem composita.
2. Ad illud quod dicit Augustinus, in libro, scilicet quod "omnia quae visibiliter fiunt" etc.: dicendum quod Augustinus intendit determinare quod daemones facientes miracula sive mirabilia, similia illis quae fiunt ab angelis bonis, faciunt illa vere et non phantastice. Unde vult dicere quod ab angelis malis fiunt mirabilia similia illis quae fiunt ab angelis bonis, sicut fuit de serpente Moysi et serpentibus Magorum. Sicut enim verus fuit serpens, qui, proiecta virga Moysi in terra, fiebat quodam modo ministerio bonorum angelorum, similiter veri iuerunt serpentes Magorum, quodam modo tacti ministerio malorum.
3. Ad illud quod obicitur quod si possunt in opera mirabilia quae sunt supra naturam, multo fortius et in alia quae subsunt naturae: dicendum quod non sequitur, quia quandoque dicitur opus mirabile sive miraculosum ratione modi agendi, non ratione rei actae sive productae in esse, sicut fuit de mirabilibus quibusdam factis in Aegypto, ut scilicet de mutatione aquae in sanguinem et virgarum in colubros, et aliis huiusmodi, quae, ut vult Augustinus, naturalia erant. Determinat enim quod "insunt rebus corporeis per omnia elementa mundi quaedam occultae seminariae rationes, quibus cum data fuerit opportunitas, prorumpunt in species debitas", quibus agricolae praebent "quasdam visibiles opportunitates et causas" nascendi et "quod illi iaciunt visibiliter, hoc angeli faciunt invisibiliter". Unde, quia angeli ministrant invisibiliter et repente productioni talium, quod ministraret natura visibiliter et successive, nec est differentia nisi in modo producendi, quia hic repente et invisibiliter, illic temporali protelatione et visibiliter, dicit Augustinus huiusmodi opera naturalia. Verumtamen ratione modi producendi in esse, qui quidem repentinus fuit et contra solitum cursum naturae, qui erat ministerio angelorum, erant illa opera mirabilia. Ex quo patet quod angelorum ministerio quandoque evenit aliqua mirabiliter produci in esse, quae tamen secundum ordinationem effectuum ad suas causas naturalia sunt et opere naturae in esse producta. Ex hoc patet quod hoc argumentum non valet per se loquendo: angeli possunt in opera mirabilia, ergo possunt producere in esse naturalia. Intelligendum est tamen quod in opere praedicto et consimilibus opus operans erat mirabile, in quod solum potest angelus, opus operatum naturale, in quod non potest. Potest enim angelus mirabiliter operari, id est contra cursum naturae sive supra, ut fiant naturalia, non tamen potest illa facere.
4. Ad aliud dicendum quod, supposito quod noverunt proportiones elementorum et portiones quae requiruntur ad seminis compositionem et quibus nutrimentis et qua temperantia caloris. foetus est conservandus et nutriendus, non tamen possunt de seminalibus rationibus educere corpus humanum in esse, quia ad hoc quod corpus humanum ex semine educatur in esse, praeter substantiam seminis requiritur dispositio sive virtus quae relinquatur in semine ex virtute decidentis sive generantis et forte a tota specie illius, qua praeparetur et disponatur ipsum corpus ad animae susceptionem, sicut proprie et per se perfectibile ab eadem. Quod patet per hoc quod non omnes qui possunt decidere semen, possunt generare. Dicendum igitur quod semen, quocumque modo fuerit habitum, nisi fuerit decisum a corpore perfecto anima rationali, in quo relicta fuerit virtus et decidente, qua corpus ex illo educendum praeparetur et disponatur ad animae susceptionem ut ad propriam sui perfectionem, non potest esse materia corporis humani.
5. Ad aliud dicendum quod non intendit Augustinus quod dracones, de quibus obiectum est, facti iuerunt sive a bonis sive a malis angelis, quia tunc non determinaret illa opera naturalia fuisse, sed dicit illos factos fuisse ab angelis eo genere loquendi quo ille dicitur facere qui iuvat et expedit facientem per se.
6. Ad illud quod sequitur patet responsio, quia corpus compositum ab angelis, cum sit artificiale, ut supra tactum est, non est corpus organizatum nec potest angelus corpus huiusmodi organizare, licet possit partes quasi membra quaedam compingere et illis quasi instrumentis uti, non organis. Qualiter autem intelligendum est illud verbum Algazel, scilicet "cum commixtioelementorum fuerit" etc., intra determinabitur.
II. 1-2. Ad hoc quod postea quaeritur si daemones incubi possunt generare et sic corpus humanum ad esse perducere: dicendum quod non possunt; quod patet ex praedictis. Potest tamen dici, sine praeiudicio, quod si semen, matrici infusum a daemone incubo, fuerit decisum a potente generare et validum ad hoc ut de eo fiat corpus humanum et servatum fuerit usque ad infusionem in virtute in qua decisum fuit, similiter et rint ex parte mulieris recipientis quae requiruntur et sufficiunt ad foetum perficiendum, bene poterit perduci ex tali materia in esse corpus humanum. Si autem semen infusum matrici aliqua arte extractum fuerit a corporibus elementaribus, in quibus latent rationes seminariae, nullo modo ex huiusmodi semine educetur in esse corpus humanum: cuius ratio patet ex dictis.
3. Ad hoc quod obicitur quod non est super terram potestas etc.: dicendum quod, etsi maxima sit potestas illius et maior potestate potentis generare, quia tamen a datore potestatis illius non est data ad hoc, nullo modo potest in hoc. Non enim potest creatura in aliquid, nisi in illud in quod data est illi potestas et Conditore sive datore eiusdem.