Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 1, Q. 3, T. 2, M. 3, C. 1
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 1, Q. 3, T. 2, M. 3, C. 1
UTRUM AEQUALITAS FUERIT CORPORI ADAE COLLATA A DIVINA IUSTITIA.
Quod sic, videtur: a. Dicit enim Dionysius, De divinis nominibus, cap. 8: "Iustitia Deus velut omnibus quae sunt, secundumdignitatem distribuens laudatur et mensurationem et formam et ordinationem etdispositionem". Ex hac littera sumitur in scholis haec ratio: "Iustitia est habitus aequalitatis distributorius". Et dicit ibi Abbas Vercellensis: "Deus dicitur iustitia tamquam distribuens omnibus secundumsingulorum congruentiam et commensurationem et pulcritudinem et bonam ordinationem". Si ergo divina iustitia est omnium commensuratio et ordinatio, ut ex auctoritate Dionysii patet, igitur et mensuratio et ordinatio aequalitatis, quae fuit in corpore Adae, fuit a divina iustitia.
b. Item, Dionysius, De divinis nominibus, cap. 8: "Divina iustitia est secundum quam omnis aequitas mensuratur et terminatur", et ponit aequitatem pro aequalitate. Si ergo omnis aequalitas mensuratur a divina iustitia, et aequalitas corporis primi hominis.
Contra: 1. Dionysius, De divinis nominibus, cap. 8: "Divina iustitia, omnia ab omnibus clara et inconfusa salvans, unicuique cognata omnibus existentibus donat secundum unicuiqueexistentium insitam dignitatem". Abbas Vercellensis, ibidem: "Iustitia divina singula a singulis incommixta et inconfusa salvat". Ex hoc verbo Dionysii duo videntur, scilicet quod divina iustitia salvat singula a singulis sine commixtione et quod ea, quae donat, donat secundum quod exigit dignitas rei cui dat. Ex primo videtur quod [nec] in corpore primi hominis similiter nec in aliquo alio sit aliqua commixtio a divina iustitia; ex secundo videtur quod, cum corpus primi hominis ante conditionem nullius esset dignitatis et sic illius dignitas nihil exigebat, quod a divina iustitia nihil ei donabatur.
2. Item, aliquid fieri de iustitia dicit debitum fiendi, quod autem mera liberalitate fit, non dicitur de iustitia fieri; igitur, cum minus recte diceretur Deum aliquid facere ex debito et praecipue quoad illud quod ex sola liberalitate eius factum est, sicut fuit corpus Adae, non videtur quod debeat dici aliquid in illo factum a divina iustitia.
3. Item, Dionysius, in eodem: "Divina iustitiaet salus omnium laudatur, et propriam uniuscuiusque et puram ab aliis essentiam et ordinemsalvans et custodiens". Ex hoc verbo patet quod propria, quae rebus creatis distribuit, in suo ordine et virtute salvat. Si igitur aequalitas corporis Adae fuisset a divina iustitia, esset salvata in suo ordine et virtute ab eadem; igitur ex quo non fuit salvata — quod patet per hoc quod necesse erat ipsum dissolvi — relinquitur quod illa aequalitas non fuit a divina iustitia.
4. Item, idem, in eodem: "Oportet scire divinam iustitiam in hoc vere existentem, quia omnibus retribuitpropria secundum uniuscuiusque existentium dignitatem, et uniuscuiusque naturam in propria salvat ordinatione et virtute". Ex hoc patet idem quod supra.
5. Item, Dionysius, in eodem: "Iustitia est secundum quam omnis aequitas mensuratur et omnis inaequitas, quae est per privationem in ipsis singulis aequitatis, exterminatur". Hic sumitur aequitas et inaequitas pro aequalitate et inaequalitate. Abbas: "Iustitia est secundum quam omnis aequalitas mensuratur et definitur et omnis inaequalitas, quae privat dictam aequalitatem, a singulis exterminatur". Ex iis verbis habetur quod divina iustitia exterminatur inaequalitas, quae est privatio aequalitatis, quae est a divina iustitia. Igitur, cum inaequalitatem, quae fuit privatio aequalitatis quae erat primo corporis Adae, non exterminavit, sed esse permisit, videtur quod illa aequalitas non erat a divina iustitia.
6. Praeterea, potest quaeri quam inaequalitatem sustinet divina iustitia in rebus et quam exterminat.
[Ad obiecta]: 1. Ad hoc quod primo obicitur quod divina iustitia salvat singula sine commixtione etc.: dicendum quod est multiplex commixtio. Una est, quae ponit confusionem rerum quantum ad dignitates earum, et virtutes et ordinem rerum auferens, quam ponunt illi qui dicunt Deum debuisse eos, qui mortales sunt, fecisse immortales et eos, qui imperfecti sunt, fecisse perfectos et eis, qui habent liberum arbitrium eligendi bonum et malum, induxisse necessitatem faciendi bonum, et variabilibus contulisse invariabilitatem, et consimiliter de aliis, dignitatem rerum et ordinem confundendo. Et hoc est quod dicit Dionysius post determinationem sive definitionem divinae iustitiae subiungens: "Etsi haec recte dicimus, quicumque divinis maledicunt, iustitia eos latet, suam iniustitiamin aperto condemnantes. Aiunt enim debere inesse mortalibus immortalitatem et imperfectis perfectionemet per se ipsos motis alteram moventem necessitatem et mutabilibus immutabilitatem et perfectam potentiaminfirmis et aeterna esse temporalia et intransmutabilia natura mobilia et temporales deliciasaeternas, et omninoquae sunt aliorum aliis porrigunt". Alia autem est mixtio, quae ponit harmoniam et proportionem miscibilium secundum temperamentum conveniens naturae mixti producendi in esse. Ex huiusmodi convenientia miscibilium et sine hac mixtione non salvat divina iustitia singula, sed potius mediante hac mixtione salvat et conservat mixta in esse. Unde Dionysius, De divinis nominibus, cap. 8: "Procedunt ea quae sunt indeficientis virtutis, et ad homines et ad animalia et plantas et totam hominisnaturam, et firmat unita ad sui invicem amicitiam et communionem". Unita autem vocat ea quae mixta sunt in aliquo, quae firmat et confortat virtus indeficiens ad amicitiam, quando mensurate et mansuetudine quadam unita sunt in toto. Unde Expositor: "Deus largitur et confortat ad amicitiam unita et ad communionem, id est semina omnium seu elementa mensurate ad collegium pariter incedentia, et ad invicem mixta, id estpropinquantia, mensurate et mansuete ad virtutem deducit sensibilia gignendi". Sic ergo duplex est mixtio: una, quam non sustinet divina iustitia; alia, quam salvat et confortat, qua conservantur mixta in esse. — Ad aliud quod obicitur quod ea, quae donat, donat secundum exigentiam dignitatis rei cui dat etc., dicendum quod in rebus est duo considerare: ipsam substantiam et essentialem proprietatem, qua substantia et virtus rei huius speciei distinguitur a re alterius speciei. Quod ergo dicitur aliquid dari rebus a divina iustitia secundum uniuscuiusque dignitatem, hoc intelligendum est quantum ad proprietates essentiales ipsarum rerum, secundum quas ordinem habent et virtutem, sicut alia est virtus et ordinatio terrae et alia ignis, et hoc est ex proprietatibus eis datis secundum convenientiam suae speciei. Unde dare existentibus secundum suam dignitatem, hoc est dare illis secundum convenientiam specierum eorumdem. Quod autem intelligi habet quantum ad huiusmodi proprietates, patet ex verbo supra dicto B. Dionysii, quod est: "Oportet scire divinam iustitiam in hoc vere existentem, quod omnibus retribuit propriasecundum uniuscuiusque existentium dignitatem, et uniuscuiusque naturam inpropria salvat ordinatione et virtute". Nota quod dicit "existentium" et "propria", ex quibus patet quod intelligit de existentibus et proprietatibus collatis ipsis existentibus.
2. Ad aliud dicendum quod, sicut dicit Anselmus, in Proslogion, 10, Deus dicitur quandoque iustus secundum se, quandoque secundum nos: secundum se, quando non est aliqua ratio ex parte eius respectu cuius dicitur iuste agere, sed solummodo ratio est condecentia suae bonitatis; secundum nos, quando meritum ex parte nostra hoc requirit. Cum ergo dicitur aliquid fieri de iustitia importat debitum fiendi, dicendum quod hoc verum est quando aliquid dicitur fieri de iustitia secundum nos, non autem quando dicitur aliquid fieri de iustitia secundum Deum, nisi velimus extendere quod dicitur debitum ut sumatur pro decenti, ut illud dicatur debitum quod est decens.
3-4. Ad hoc quod postea obicitur quod propria quae rebus creatis distribuit, in suo ordine et virtute salvat etc.: dicendum quod hoc intelligitur de illis quorum virtus et operatio determinatur secundum legem naturae, non de illis quae subiacent libero arbitrio. Illa enim, quorum virtus et operatio secundum legem naturae determinatur, secundum legem eis inditam in operibus suis progrediuntur: unde, quia non declinant a lege indita quoadusque sua claudantur periodo, influentia virtutis primae salvantur in esse. Aliter est de iis quae subiacent libero arbitrio, quorum potestas est declinandi a lege eis indita, quae, cum declinant a lege eis indita, avertunt se a suo Conditore et Salvatore; unde influentiam ab illo non recipiunt: propter quod necessario deficit quod in illis conditum est. Tale fuit corpus Adae, quod erat regendum libero arbitrio, quod peccato sui motoris et perfectionis cecidit in defectum et carentiam naturalis iustitiae; unde in illud, quodam modo aversum a Deo, non influebat virtus divina salvans quod condiderat in illo: propter quod defecerunt quae in eo condita erant. Auctor autem duos insinuat intellectus verbi propositi, quorum unum ponit, alium approbat. In illo, quem ponit, intelligitur salvatio quantum ad esse rei, quantum ad ordinem, quantum ad operationem; quod patet ex verbis ipsius, quae sunt haec: "Divina iustitia et salus omnium laudatur, propriam uniuscuiusque et puram ab aliis essentiam et ordinem salvans et custodiens, foetida purgans in omnibus propriae actionis". Et secundum Expositorem: "Propriam actionem nominat uniuscuiusque existentium secundum naturam specialem motum; neque enim quae angelorum sunt, hominibus est possibile agere, aut quae ignis, aquae et e converso". Intellectus iste plenius patet ex verbis Abbatis dicentis: "Ipsa divina iustitia recte etiam dicitur omnium salvatio, in quantum salvat et custodit uniuscuiusque propriam substantiam munde segregatam ab aliis, similiter et cuiuslibet rei ordinem, et in singulis rebus munde existit propriae operationis causa". Et vocat ipsam mundam segregationem, quando nulla est communicatio alienarum proprietatum, sicut ignis munde segregatus est ab aliis elementis, quia nullum illorum communicat cum illo in essentialibus proprietatibus illius nec e converso. — Alius autem est intellectus quem approbat, scilicet de salvatione morali, scilicet quando salvator salvat a statu deteriore deducens ad meliorem. Unde Dionysius: "Si quis salutem laudaverit et sic ex malis velut parturientem eripientem, omninoibi et hunc laudabilem laudatorem largissimae salutis accipiemus". Abbas:. "Si Deitas vocatur salvatio tamquam ex statu peiori ad meliorem cuncta salvatoriequocumque modo deducens, nos hanc laudem dignissimae salvationis bene recipimus".
5. Ad hoc quod obicitur postea quod divina iustitia exterminatur inaequalitas, quae est privatio aequalitatis etc.: dicendum quod ista exterminatio inaequalitatis est salvatio rerum in intransmutabilitate ad alienas proprietates et operationes. Unde salvat ignem in intransmutabilitate ad alienas proprietates et operationes, scilicet aquae et terrae et huiusmodi. Unde paulo ante dicitur in eodem: "Et hanc primam salvationem totorum rogabimus ipsum definire, quiomnia in se ipsis intransmutabiliaet fortia contra peiora salvat et omnia custodit non pugnantia et non bellantia, singula suisipsorum rationibus ornata, et omnem inaequalitatem et alienam operationem extotis exterminat et proportiones uniuscuiusque constituit, non valentes cadere ad contraria nectransire". Hanc autem inaequalitatem exterminavit in Adam, scilicet salvans eum in intransmutabilitate ad alienas proprietates et operationes.
6. Ad illud quod ultimo quaeritur, dicendum quod duplex est inaequalitas: una est, quae privatur omnino, alia, quae salvatur. Prima duplex, scilicet peccatum in animabus et confusio in rebus. Utramque removet Dominus: primam per gratuitam misericordiam, secundam per iustitiam provisivam, scilicet providendo ne subintrasset universum. Alia est inaequalitas, quae salvatur scilicet, vel differentia unius totius ad aliud totum, ut quando unum maius est altero aut qua totum maius est sua parte. Hanc enim inaequalitatem salvat divina iustitia et custodit, sicut dicit Dionysius, non permittens turbari universitatem commixtione. Et hoc est, quod sequitur: "Etenim inaequalitatem si quis accipiat differentias in totototorum ad tota, et huius iustitia est servativa, non concedens commixta tota in totis facta turbari, custodiens autem existentia omnia secundum speciem unumquodque, in qua unumquodqueesse naturam habet". Ex hac enim inaequalitate consistit pulcritudo in universo, sicut tangit Commentator, su per cap. 1 Angelicae hierarchiae ; vocans eam "unificamcontemperantiam provisorum". Alia est inaequalitas similiter, quam salvat divina iustitia, quae est manifestativa et commendativa divinae iustitiae, et illa est in corpore humano et fuit in corpore Adae post peccatum, secundum quod non permisit Deus dedecus culpae in illo sine decore vindictae.