Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 1, Q. 4, C. 3
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 1, Q. 4, C. 3
UTRUM DEUS SIT FINIS CORPORIS ADAE.
Quod sic, videtur: a. Dionysius, De divinis nominibus, 4 cap.: "Omnia ad se ipsam bonitas convertit, et principaliter congregatrix est dispersorum ut principalis et vivifica deitas, et omnia ipsam ut principium, ut continentiam, ut finem appetunt". Si autem omnia ipsam ut finem appetunt, ergo est finis omnium; ergo corporis Adae.
b. Item, Philosophus, in Ethicis: "Optime enuntiant bonum quod omnia optant". Optabile ab omnibus est finis omnium; et idem est summum bonum, ut vult Dionysius.
c. Item, illud est finis rei, propter quod deducitur in esse ab efficiente; sed dicitur Prov. 16, 4: "Universa propter semetipsum operatus est Dominus" ; ergo ipse est finis universorum; ergo corporis Adae.
Contra: 1. Secundum Augustinum, De Trinitate, invisa possumus diligere, incognita nequaquam. Ergo motus cognitionis praecedit motum dilectionis; ergo, cum non sit ponere in corpore naturam cognitionis, nec appetitum dilectionis; et si sic, non erit Deus tinis corporis, cum finis appetatur ab eo cuius est finis.
2. Praeterea, secundum Philosophum, finis est ultimum rei et est in re; sed Deus, etsi sit ultimum rerum omnium, tamen non est in re sicut pars rei: hoc enim modo intelligit esse in, sicut patet in exemplo, cum dicitur cutis ultimus est finis corporis, et tamen est aliquid corporis ; non ergo est finis corporis ipse Deus.
3. Praeterea, cum finis sit illud ad quod est motus, ut habetur V Primae Philosophiae, et corpus non moveatur in Deum, non erit Deus finis corporis. — Quod autem corpus aliquod non moveatur in Deum, patet, quia omnis motus aut est circularis aut rectus aut obliquus, ut patet ex Dionysio, De divinis nominibus, 4 cap., ubi determinat quod creaturae spirituales, scilicet intellectuales et rationales sive animae, isto triplici motu moventur in Deum, dicens sic: "Et moveri quidemdivini dicuntur animi, circulariter quidem uniti non inchoantibus et non terminatis illuminationibus boni et optimi; directimvero quandocumqueproveniunt in subiectorum providentiam, rectaomnia terminantes; oblique, quia et providentes interioribus irreversibiliter manent in immutabilitate, circa immutabilitatis causale bonum et optimum incessanter circumeuntes". Post ostendit illud idem de animabus. Ibi dicit Commentator: "Caelestibus essentiis, quas etiam caelestes angelicasque virtutes divina nominant Eloquia, nil aliud esse substantialiter a sanctis traditur patribus nisi intelligibiles, aeternos incessabilesque motus circa principium omnium, a quo et per quem etin quo et ad quem et moventur et subsistunt. Est enim iste circularis motus caelestium virtutum circa suum principium: ab eodem videlicet incipiens ut a principio; per ipsum, per causas creatas currens; in ipso, ut inlegibus naturalibus, quae in ipsosunt; ex utrisque, quas egredi nec vult nec potest nec posse vult, in ipsum ut in finem rediens. Et in sola intelligentia talis motus est: intelligunt enim se ab ipso esse et per ipsum et in ipso intellectum suum moveri, et nullum alium finem praeter illumse habere non ignorant. Quid obstat ne similiter intelligamus humanos intellectus circa Deum volvi, quoniam ab ipso et per ipsumet in ipso et ad ipsum sunt? Eodem namque intelligibili circulo volvuntur, praesertim cum divina Eloquia hominem ad imaginem Dei factum perhibeant". Cum ergo nullo istorum modorum moveatur corpus aliquod in Deum nec movebatur corpus primi hominis, Deus non est finis illius.
4. Si autem diceretur quod aliae creaturae moventur hoc triplici motu in Deum — quod videtur velle Dionysius, in eodem, dicens: "Et sensibilium in universo trium motuum" ; ibi Expositor: "Et sensibilium tres ait esse motus quos dixit" — contra: Revera bene determinat ibi tres esse motus sensibilium, sed non circa Deum. Unde Commentator, ibidem: "Docemurautem intelligere ex iis quae de anima dicta sunt, circularem quidem, quando ipsa sensibilia secundum proprias virtutes et qualitates operantur, ut ignis calefaciens et aqua frigens; oblique vero, quando transmigrantersive transmutabiliter operatur, ut ex aquis pisces et volatilia et virga Moysiin serpentem et iis similia; porro rectum, quando rursus in propriaprincipia recurrit, ut post dissolutionem factorum iterum in elementa, quae corrupta sunt, resolvuntur".
6. Praeterea, hoc non videtur verum, cum sint aliqua corpora, in quibus tota materia terminatur per formam, sicut sunt corpora supercaelestia; unde, cum in talibus satisfactum sit eorum appetitui, non moventur ad aliquid appetendum, ut videtur.
Respondeo: Ad praedictorum evidentiam nota quod, cum idem sit finire et terminare, finitum et terminatum, nomen finis et termini concurrunt in idem. Cum ergo sit terminus rei permanentis et rei succedentis et rei dependentis sive inclinantis, erit et tripliciter dictus finis, scilicet extensionis sive rei extensae, operationis et appetitus sive inclinationis. Finis autem extensionis rei est duplex, ultimum et pars, sicut cutis corporis et terminus agri, et ultimum et non pars, ut punctus est finis lineae. Finis autem operationis similiter est duplex, quia quidam est per modum deficientis sive consumentis, sicut finis combustionis candelae dicitur ipsa consumptio, quo modo finitur panis in manducando; quidam est per modum perficientis et consummantis, sicut complementum operis, ut consummatio domus est finis domificationis. Finis vero inclinationis est duplex, quia quidam est respectu appetitus mobilis, quidam respectu appetitus motoris: respectu appetitus mobilis, forma est finis; respectu appetitus motoris, utilitas est finis vel etiam honestas. Secundum autem quod appetitus motoris fertur ad finem sub fine, utilitas est finis, quia utilitas est occasio ducens in finem; secundum autem quod fertur ad finem ultimum, sic est finis honestas, quoniam honestum est propter se appetibile, et maxime illud in quo consistit laus et honor Dei, qui est summe honestum. Et hic est finis ultimus, qui ab omnibus debet intendi et "propter" quem "universa operatus est Dominus", Prov. 17, 4; et propter hunc finem inter alia corpora specialiter et praecipue fecit Deus corpus primi hominis, scilicet in laudem suae potentiae, sapientiae et bonitatis. Laus autem suae potentiae apparet in eius creatione sive conditione; laus sapientiae in debita et proportionata et ordinata spiritus et corporis coniunctione; laus vero bonitatis in eius glorificatione. Haec autem dicta sunt per appropriationem. Ex iis patet quo modo Deus fuit finis primi corporis, scilicet Adae, et hoc evidentius apparebit consequenter.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo in contrarium, dicendum quod duplex est appetitus: quidam naturalis, quidam deliberativus. Deliberativus est ex cognitione praehabita, et de isto bene opponitur. Alius vero naturalis, et istum habet omnis creatura, sed quaedam creatura habet eum ad continuationem sui esse et conservationem, ut creaturae omnes irrationales, quaedam vero ultra hunc appetitum addunt appetitum ad unionem cum Deo, secundum quod possibile est. Et hoc fit duobus modis: vel immediate, sicut creaturae spirituales, vel mediate, sicut corpus humanum, quod mediante anima unitur Deo per intellectum et affectum ipsius animae. Unde Dionysius, De divinis nominibus, cap. 1, ostendit quo modo omnia Deum appetunt secundum suam capacitatem et in ipsum moventur et differenter, ut supra tactum est, scilicet intellectualia et rationalia cognitive, irrationalia sensibiliter, terrae virentia per motum vivificum, inanimata secundum habitudinem substantialem. Unde dicit: "Intellectualia quidem et rationalia appetunt eum scienter, subiecta vero iis essentialiter, et alia secundum vitalem motum et essentialem et conditionalem necessitatem".
2. Ad aliud dicendum quod illud verbum Philosophi: Finis est ultimum rei etc., potest intelligi de fine secundum quod dicitur respectu inclinationis mobilis, eo modo quo finis et perfectio rei sive forma in idem concurrunt; vel etiam potest intelligi ita quod sit pars rei, eo modo quo cutis est finis hominis et terminus finis agri, sicut tactum est et sicut habetur in Glossa I ad Tim. 1, 5, ibi: "Finis praecepti est caritas". Alio modo dicitur ultimum finis, ita quod non sit pars rei, et iste est alius modus appellandi finem; unde exemplificat in magnitudine; sic autem punctus est finis lineae: non enim est pars lineae nisi secundum rationem aut definitionem. Et hoc modo metaphorice potest Deus dici finis omnis creaturae, quia sicut linea non extenditur ultra punctum, qui tamen non est pars lineae, sic nullius creaturae appetitus extenditur ultra illam summam diffusionem quae est divinae bonitatis.
3. Ad aliud dicendum quod contingit moveri in Deum dupliciter: mediante alio et non mediante; non mediante alio, sicut angeli et anima. Angeli tripliciter, scilicet circulariter, recte et oblique, eo modo quo tactum est in opponendo. Similiter anima tripliciter: circulariter, recte et oblique. Circulariter, quando investigando, quasi egrediens a se intellectualiter, quasi ad punctum, de quo exiit, circulariter reflectitur et, in se unita et uniformis iacta, manuducitur ad unum, qui est sine principio et sine fine: in quo est quasi circulus. Movetur et recte, quando non in se reflectitur, sed ad exteriora progreditur et ex eis symbolice sursum agitur. Movetur et oblique, quando non simplici extensione, sed quadam naturali investigatione manuducitur in divina: quae quidem investigatio secundum proprietates aut conditiones aut effectus in creatura dicitur quaedam esse obliquitas. Praeterea, sensibilia moventur in Deum per appetitum participationis esse divini, ut tactum est supra, sensibiliter, terrae nascentia per motum vivificum, inanimata per habitudinem substantialem, ut habetur a Dionysio. Corpus autem primi hominis movebatur in Deum non mediante alio, consideratum quoad statum conditionis; mediante alio, scilicet anima, consideratum quoad statum coniunctionis. Dicendum est ergo quod, cum omnia participent divinum esse differenter secundum gradum differentem Suae naturae, sicut determinatum est a Dionysio, ubi quinque membra assignantur, de primo membro planum est quod corpori Adae non conveniebat nec humano corpori convenit; quatuor vero alia conveniebant, sed differenter, quia ultimum conveniebat per se, alia tria conveniebant per accidens, habito respectu ad statum coniunctionis.
Nota ergo quod illi tres modi movendi in Deum conveniebant corpori Adae et conveniunt corpori humano, per accidens tamen, quia non ratione qua corpus, sed ratione qua erat animatum. Sed adhuc differenter, quia duo modi, scilicet sensibiliter et per motum vitalem, conveniebant quasi per participationem, quia hos actus anima communicabat corpori, exercendo eos in corpore et per corpus; sed tertius modus, qui est moveri scienter sive rationabiliter, conveniebat per redundantiam, sicut dicimus quod passiones spiritus redundant in corpus quod unitum est spiritui: affectiones spirituales, sive gaudii sive doloris, miro modo redundant in corpus, ut experientia docet; simili modo motus in Deum sive affectio in Deum corpori convenit per quamdam redundantiam. — Vel posset dici quod hic motus appetitus in Deum personalis est, licet primo et per se sit ipsius animae; tamen, quia corpus et anima in eamdem concurrunt personam, quodam modo convenit corpori, sicut intelligere et huiusmodi, qui sunt actus personales, secundum quod dicit Philosophus: "Qui dicit animam intelligere, nihil aliud dicit quam animam texere vel aedificare" ; et ideo quodam modo excellentiori respectu aliorum corporum corpus humanum participat summum bonum.
4. Ad hoc quod obicitur quod nullo motu movetur in Deum, scilicet neque motu circulari etc.: dicendum quod immo, quia movetur motu circulari; motus autem circularis est quando fit reflexio ab eodem in idem. Unde quando aliquid movetur per appetitum in Deum, ut participet esse divinum per continuationem sui esse, quia in isto appetitu fit reflexio appetentis in se, dicitur esse motus circularis. Unde Commentator super illud Dionysii, De divinis nominibus, cap. 4: "Et sensibilium in universo trium motuum", dicit circularem esse motum, quando sensibilia secundum proprias virtutes et qualitates operantur, ut ignis calefaciens et aqua frigens. Quia enim ignis calefaciens agit ut esse suum conservet, dicitur moveri circulariter, et ita, cum appetitus agentis reflectitur supra se, dicitur moveri circulariter. Similiter dicendum est in proposito; unde respondendum ad obiectum per interemptionem.
5. Ad illud quod consequenter quaeritur unde est quod omnia, id est omnes creaturae, Deum appetant: potest dici secundum quosdam quia, cum tria sint principia naturae, scilicet materia, forma, privatio, ex parte privationis est appetitus vel instinctus naturalis in omni re desiderandi Deum. Quod non credo propter duo: unum est, quia non esset haec ratio univoca in animabus et angelis, in quibus nulla est privatio ex parte principii naturalis; secundum est, quia privatio non remanet in re, sed est tantum principium in fieri quoad ea tantum quae per actum naturae educuntur. Potest ergo dici, sine praeiudicio, quod ratio univoca quare Dei appetitus inest cuilibet creaturae, est quia ex nihilo. Unde, quia inditum est unicuique creaturae appetere continuationem in esse, quod non potest aliquis assequi nisi ab eo a quo est omne quod est, propter hoc omnia appetunt illud summum bonum, a quo est non solummodo esse, sed continuatio et permanentia in esse. De quo Dionysius, De divinis nominibus, 4 cap.: "Principium omnium bonum velut factivum et movens omnia et continens ea propriae pulcritudinis amore, et summum omnium et dilectissimum velut perfectissimum causale". Ibi Expositor: "Summum omnium est Deus sive finis, et omnia in munimentum circumprehendenset velut iis per ipsum productis. Unde sicut principium omnium, utpote auctor omnium, dicitur, ita et medietas, ut dans statum ad consistendum, et finitio, ut in voluntate ipsius finita suntquae sunt, in quibus conversus est secundum id quo etiam finalemeum ait, ut initium existentem et finem, iuxta sacrum Ioannemin Apocalypsi".
6. Ad id quod obicitur de illis quorum totus appetitus materiae terminatur per formam, sicut de corporibus supercaelestibus: dicendum quod, licet sit terminatus appetitus materiae quantum ad esse, tamen appetunt continuationem esse, quae a diffusione summi boni est, a qua est continuatio et conservatio rei in esse. Ut enim dicit Gregorius: "Cuncta ex nihilo facta sunteorumque essentia ad nihilum tenderet nisi ea auctor omnium manu regiminis contineret. Omnia ergo quae creata sunt, per se subsistere non valent nec moveri, sed intantum subsistunt, in quantum ut esse debeant, acceperunt".
On this page